Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1724.04.00)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1724.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.171-172r
Fussnote Auf fo. 164r/v findet sich der eigenhändige Entwurf eines Briefes von Joh. I B. an Ludwig Philipp Thummig vom 5. April 1724.



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

Joh. Burchardo Menckenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Tria hic mitto Schediasmata Actis Vestris, si digna videbuntur, inserenda. Primum accepi a filio meo, nunc apud Bernenses Professore juris, reliqua duo a me sunt;[1] In singulis, spero, aliquid invenient rerum nostrarum Curiosi, quod Ipsos delectet, praesertim quae de Reductione quadraturarum habeo ut et de trajectoriis reciprocis, de quo argumento in posterum plura dicenda venient, quandoquidem lis mea cum Anonymo Anglo nondum videtur sopita. Rogo ut quamprimum fieri potest imprimantur et errores typographici quantum pote praecaveantur.

Nescio an jam significaverim me accepisse per Furstenberigum mense Decemb. anni praeteriti fasciculum a portorio immunem postremo a Te mihi missum, qui continebat Actor. menses Junium usque ad Octob. inclusive ejus anni in quadruplo, et Supplem. T. VIII Sectionem sextam in duplo, quam autem sicuti tres praecedentes sectiones tertiam, quartam et quintam pariter in duplo tantum missas in triplo petieram. Rogo itaque ut prima vice qua mihi proxime aliquid missurus es adjicias adhuc unum exemplar singularum harum quatuor Sectionum. Praeterea cum Amicus ille, qui ab initio anni superioris quartum Actorum exemplar eorum quae ab illo tempore misisti accepit, Supplementa quoque File icon.gif sibi mitti desideret; Rogaris ut deinceps omnia sine distinctione in quadruplo mittas tam supplementa quam Acta; sed ut Tomum octavum integrum habeat, necesse est ut prima vice omnes praecedentes sectiones hujus Tomi pro Illo mihi transmittas. Quo distincte videas quid nunc mittendum sit, appono sequentem laterculum.

Act. mens. Novemb., Decemb. 1723 et quae sequuntur in quadruplo.

Supplem. Tomi VIII sectiones primam et secundam in simplo.

Ejusd. Tomi Sectiones 3, 4, 5, et 6 in duplo.

Ejusd. Tomi sectiones quae post 6tamprodierunt in quadruplo.

Pro his et illis quae superiori anno (cum quo novae nostrae rationes initium sumunt) accepi, pretium quod indicaveris parata pecunia Tibi persolvi curabo deductis illis 3 flor. 4 b[x] quam nempe summulam ad mandatum Tuum Cl. Iselio nostro mense Aug. 1723 persolveram. Quod si vero malueris expectare donec quod Tibi debeo in majorem excrescat summam, id Tuo relinquam arbitrio.

Scripsit mihi nuper D. De Mairan Academicus Parisiensis, se quoque abs Te petiisse ut Acta sibi imposterum mitteres, rogavitque me num ea ad me dirigi permittere vellem;[2] pro responso dedi, viam per Argentoratum esse breviorem et commodiorem, me tamen operam meam non denegaturum si ea uti voluerit.[3] Quod si igitur visum fuerit, aliquid pro illo ad me mittere; rogo ut involvatur peculiari fasciculo, quem irreseratum Parisios amandare queam, neque ea de re respondere tenear, multo minus quod ille Tibi inde debebit in rationes meas ingreFile icon.gifdiatur, nam commercium quod cum illo mihi ab aliquo tantum tempore intercedit non nisi communium studiorum causa susceperam. Summa certe animi aegritudine percepi sinistrum Cl. Wolfii factum, miratus eo vehementiae processisse Theologorum odium, ut Virum optimum atque de re litteraria meritissimum ex Statione abegerint.[4] Solamen est quod nuper ab Eo intellexi ipsum Marpurgi sedem invenisse magis lautam et honorificam quam quae Halae fuerat.[5] Spero nos aliquando visuros ejus apologiam, qua iniquas malevolorum accusationes refellat et a se amoliatur. Vale Vir Ampliss. et me quod soles amare perge.

Dabam Basileae a. d. April. 1724.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz