Bilfinger, Georg Bernhard an Bernoulli, Johann I (1724.02.14)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bilfinger, Georg Bernhard, 1693-1750
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Tübingen
Datum 1724.02.14
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 653, Nr.12*
Fussnote



File icon.gif Magnifico Viro,

Domino

Joanni Bernoullio,

Sal. et off.

Georgius Bernhardus Bülffinger.

Diu est, quod Litteras acceperim Tuas, Vir Maxime; schedas reliquas accepi multo tardius; tempore quidem eo, quo Mathematica ne quidem attingere mihi licuit. Nihil igitur pensitavi curatius: fugitivo oculo commercium interea lustravi. Videor mihi non pauca deprehendere, quae disputaturis κατ ανθρωπον inserviant.

Agnosco beneficium ingens, quod Tuas in cetera notas communicare non gravatus fueris: Atque illo nomine maximas Tuo favori gratias persolvo.

Impositus est mihi ab aliquo Serenissimi Ducis Nostri Ministro status labor, quem primo subire loco necessum est: spero tamen, proxima aestate, otium aliquod subcisivis horis obtingere mihi posse.

In Cursoria Lectione ita visum est mihi. Calculum fluxionum et fluentium non deprehendo in locis ab Annotatore designatis: Serierum methodos agnosco, et illarum ope omnia fieri video. Facit Newtonus per ambages, et figurarum consideratione (qualis nequidem universaliter adhiberi potest, ut in Elemento arcus Circularis exhibendo videri potest p. 15 Commercii) quae facilius fiunt, et nullo negotio, et universaliter per Calculum: File icon.gif Igitur ex consequentia Notatoris (Keilii, ut suspicor) Analysin illam novam tum nondum invenit. vid. pag. 60 in Nota.[1]

Oldenburgius et Collinius aliquoties testantur methodum Newtoni esse eandem, quam Mercator adhibuit, sed generalem redditam v. p. 26. fin.[2]

Mercator seriem habuit, non calculum peculiarem.

Ipse Newtonus Slusianam tangentes ducendi Methodum, p. 32 et 71, itemque Gregorianam p. 71, cum sua eandem esse agnoscit.[3]

Neuter novum calculi genus habuit, aut vindicavit sibi.

Idem Newtonus p. 32 secundo inventori gloriam methodi transscribit: Verba sunt in Epistola ad Oldenburgium.[4] "Tibi quippe videtur, eam D. Slusio perspectam fuisse aliquot annis priusquam ederet mesolabum suum, proindeque antequam ego eam intelligerem" (vides Newtonum suspicari, aut vereri, se secundum esse: igitur in persona Slusii circumspicere sibi de communione gloriae, quando sic pergit). "At si res secus se haberet, cum tamen eam primus communicaverit amicis suis et Litterato orbi, jure merito ipsi debetur."

Nihil potest fortius dici adversus novam de Inventoribus secundis sententiam, v. Recueil Tom. II, p. 87, lin. 1 et p. 108, lin. 12.[5] Cui tamen ipsi non optime consentit illa generosi, si Diis placet, animi protestatio, in eadem Collectione p. 94, lin. 1.[6]

Transeo cetera eius generis, quae festinanti mihi sese obtulerunt: de quibus, File icon.gif nisi grave est, tum demum Tecum agere ausim, ubi nonnihil curatius rem intueri licuerit.

Plurimum gaudeo, Te non dedignatum esse, operam aliquam in eruendis corporum durorum in conflictu Legibus ponere; maxime, quod intelligam, Leibnitianam aestimationem, olim a Te demonstratam, novis denuo demonstrationibus fultam esse, et a priori expositam. Dubium non est, quin ea commentatio solidissima sit, eademque elegantissima; namque Tua est. Superavit Keillius seipsum, ubi elegantiam, acuminis comitem, Tuis negare meditaminibus sustinuit. Oportet boni sensus aut veritatum Antipodem esse, si quis rerum mathematicarum non omnino rudis dubitare ausit, num ea parte palmam omnibus praeripueris, praecipue Anglis. Nunquam ego ausus fuissem memorare, quam Tua facilius assequi potuerim, quam alia. Quoniam magnos Viros, Monmortium v. g. de eo testari video: fatebor, me vix initiatum integrali calculo, spatio diei solum dimidii absolvisse Tuam Problematis Tayloriani solutionem; ita facilis mihi fuerat, et ordine proposita, et analytice facta, quod praecipue in Tuis veneror meletematis.

Putem, gratias deberi Keillio, quod calumniis adeo manifestis famam impetierit Tuam: ita ceteris quoque omnibus fidem detraxit.

'sGravesandium Leibnitianis accessisse partibus laetor: Facile consentio, adversarios pugnaces conFile icon.giftra ipsius argumenta reperturos, quae excipiant. Igitur Tuam primo loco demonstrationem attendi optem; secundo illam de ascensu gravium cadentium, sed in Cycloide spectato, ne temporis diversitatem cavillari liceat. Fuit mihi aliquando argumentum a priori ex natura Virium, Actionum, et effectuum communicatum, addito, Leibnitium similibus usum contemplationibus: Non illud vero tantae evidentiae visum est, quantam ad novae theoriae fundamenta requiri arbitror.

De perpetuo Mobili Orffyreano video Te dubitanter loqui, quod quidem ad Serenissimi Landgravii Testimonium attinet. Est mihi exemplum Testimonii typis excusum,[7] quod ipse mihi Orffyreus exhibuit, cum machinam spectarem A. 1718, m. Septembri. Ibi inter cetera haec habentur: Uhrkunden u. bezeugen demnach bey fürstl. wahren worten, wie es an deme, u. wir vielgedachtes orffyreische Perpetuum Mobile dergestalt befunden; dass dassselbe weder von einer eüsserlichen gewalt u. hülffe, noch viel weniger aber von etwan einigen innerlichen aufzuziehenden Uhr-, Feder- oder Räder-werk beschuldigten falls dependire, vielmehr, vermöge fast unzehliger gelehrter[8] vorschriften (wie nemlich ein zu erfinden glaubendes Mob. Perpet. beschaffen seyn solle u. müste) allerdings dise lang gesuchte u. gewünschte machine, oder sogenannte perpetuum mobile, pure artificiale quoad durantem materiam etc. ja ein solches selbstlaufendes Rad seye, welches von seiner innerlichen eigenen künstlichen bewegungs-Krafft so lange lauffen kan, als an besagter innerer Structur und beschaffenheit nichts abnimmt, zerdrümmert, reisst und gebricht, mangel- oder schadhaftig File icon.gif wird; sondern da es müglich, u. die materie keinen mangel, unbeständigkeit, zerbrechlichkeit u. s. f. unterworfen wäre, dises werk sich sonder zweifel unaufhörlich bewegen würde u. könnte.

Zum nachdrücklichen Beweisgrund hat wenigstens dises werk (als ein obzwar annoch blosses model) dennoch zu unserem nicht geringen vergnügen die längst verlangte Monatliche Probe nunmehro schon u. zwar zweyfältig abgelegt, in dem da wir solches Rad ... endlich den 12. Nov. 1717 verschliessen und versieglen u. es so fort einen halben monat beständig laufen lassen: haben wir uns in eigener Persohn ... den 26. Nov. abermahls dahin erhoben, die unversehrt gefundenen Siegel eröffnet, alles u. jedes nochmahls genau observieret, u. die in eben so starckem lauf angetroffene Machine mit unseren eigenen händen aufgehalten, solche auch ohne starcken stoss, u. sonder einige concurrentz des meisters u. erfinders wiederum in gang gebracht, u. hierauf zu desto mehrere praecaution die fenster, u. alles übrige sorgfältigst verwahren, auch die thüren ... wohl versiglen lassen.

Als nun ... wir am 4. Jan. 1718 uns wiederum in unser schloss Weissenstein begeben, die aufgedruckten Siegel recognoscirt etc. ... das orffyreische perp. mob. in seinem ununterbrochenen lauff einen weg wie den andern angetroffen ... So haben wir, ohnerachtet uns der Inventor ferneren lauff willigst offerirt, eine längere operation u. Prob ... zu seiner legitimation u. Prob vor unnöthig erachtet.

Was nun noch den File icon.gif vielgesuchten nutzen anbetrifft, so hat auch solcher sich anhero unterschiedlich theils durch den aufgezogenen Kasten mit Steinen, hiernächst an denen stampen aus gantzem Holz, insonderheit aber bey der letzt angelegten zimlich grossen Wasser-Schnecke wider verhoffen verwunderlich gezeiget. Wir zweiflen auch nicht, wann künftig angeregtes Perp. Mob. ... grösser und stärcker erbauet wird ... es zu Uhr-, Mühl-, Wasser-, Berg- und anderen Wercken sehr nützlich sein wird.

Zu dessen allen mehrerer bekräfftigung nun, haben wir dieses Attestat etc. etc."[9]

Machinam movere pistillos ligneos satis crassos, ipse vidi: An tanto illorum motum tempore continuet, quanto rotam ipsam motam esse serenissimus Hassiae Landgravius comperit: itemque an augeri pro arbitrio vires machinae possint, uti ille hic supponit: non dixero. Si utrumque hoc praestiterit, ut majori forma molem quoque majorem perpetuo levet, machina est quantivis pretii.

Ceterum serenissimus Hassiae Princeps est mechanicae non ignarus: ut eo quoque titulo nervus testimonio accedat.

Praebuisse illum Celeb. Wolfio perfugium sine dubio ex novellis didicisti. Expectavi Litteras Viri, ut compertiora Tibi significare possim, quas Theologi Halenses Viro lites excitarunt: subinde magis magisque incensae sunt; et publicis Theologi, Joachimi Langii scriptis atque responsionibus Wolfianis asperatae. Delata est ad Regem causa File icon.gif et mandata Theologis Berolinensibus eius cognitio. Audio, illos agnovisse, quam parum candide adversarii Wolfio Spinosismum exprobrent, et religionis universae et prudentiae Civilis exterminium. Hallenses igitur caussae diffisos, Nazmero Copiarum Regiarum praefecto, Halam in itinere transeunti persuasisse, Wolfium publicis Lectionibus docere fatum, idemque hoc ipso exemplo declarare: "Si maximo Rex sumtu milites conscribat, iidemque signa deserant, injustissimum id factum esse, si ea de causa miseri puniantur; fato enim actos esse, et nihil adversus Regem peccasse."[10]

Retulit id Regi Nazmerus, cum Litteratis alia de caussa indignaretur: eoque facto Regem permovit, ut sua ipse manu decretum perscriberet, quo Terris Regiis excedere Wolfius intra bidui spatium juberetur; ni pareret, suspensum iri. Exiit igitur Academia, quam ornaverat, et Casselam contendit, quoniam ser. Landgravius Professionem ipsi Marpurgensem antea obtulerat. Clementer ille exceptus est, et cathedram obtinuit philosophiae primariam, cum salario 1000 thalerorum. Videtur serenissimus princeps vereri abitum Viri, si melior conditio obferetur; itaque peculiarem ipsi domum de novo exstrui curat, atque omnino clementissime illum complectitur.

Wolfius de Rege suo et loquitur et scribit, quasi nihil laesus esset, honorificentissime.

Orationem ipsius Inauguralem, et in Metaphysicam Notas audio typis excudi File icon.gif Francofurtensibus:[11] Responsionem item ad Criminationes Jo. Franc. Buddei, Theologi Jenensis, quem Halensibus accessisse fama est. Meum quendam Tractatum de Origine et Permissione Mali scriptum,[12] (quo parum abfuit, quin grave infortunium mihi invidia quorundam inconsulto zelo praefervidorum conflatum fuisset), mittam Francofurto proximis nundinis; neque enim citior occasio erit.

Dici non potest, quam infensi sint philosophiae Leibnitianae homines quidam dominabundi inter Theologos. Saltim, ubi Wolfiana inter nos fata cognita sunt: inhiabant occasioni adversarii mei; neque per illos stabat, quominus affligerer; diversum Deo placuit, qui meam hactenus causam et fortunam tuitus est.

Intelliges ex dictis, Vir Magnifice, quare parcius attingere mathematica licuerit, posthac spero diligentius colenda.

Prolixitatem epistolae quaeso, ut excuses: Jucundum fuit fabulari cum Viro Tui simili; namque id rarius obtingit. Utinam toti mihi liceret mathematicis immergi studiis; Recte Crosa: Perfugium hoc esse Ingeniorum, quo Haeretifices aspirare non possint. Nisi crassiora illorum ingenia obsisterent: etiam hoc loco nihil tutum fore. Vale, Vir Magnifice, scientiarum decus, et mathematici orbis praecipuum Lumen!

Dab. 14. Febr. 1724.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. Newton, Isaac
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. Gedruckter Bericht über das perpetuum mobile. Das Triumphirende Perpetuum Mobile Orffyreanum ... in: Collectanea mechanica, Nr. 7 (UB Basel Jt X, 20)
  8. Am Rand vermerkt Bilfinger: "das Wort ist beygeschrieben."
  9. Bessler, Johann Ernst Elias, Das Triumphirende Perpetuum mobile Orffyreanum..., Cassel 1719
  10. [Text folgt]
  11. [Text folgt]
  12. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz