Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1723.08.14)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1723.08.14
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.170
Fussnote Eigenhändige Korrekturen



File icon.gif Amplissimo et celeberrimo Viro

Joh. Burchardo Menkenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Fasciculum quidem per Fu[r]stenbergium missum accepi, sed non accepi Litteras quibus eum illi traditum esse indicaveris. In fasciculo inveni Act. menses Novemb. et 10b. 1722 in triplo. Item tres Indices gen. Decennii quarti, quibus te ita volente compensata sunt quae Iussu Tuo pro Cl. Cortio erogaveram. Inveni praeterea quae adscripsi novis rationibus hoc anno inchoandis Menses Jan., Februar., Mart., Apr. et Majum 1723 in quadruplo, ut et Supplem. tomi VIII Sectiones 3, 4 et 5 sed tantum in duplo, quae tamen in triplo erant mittenda; quare rogo ut prima qua mihi aliquid missurus es vice, tres illas sectiones adjicias et deinceps semper singulorum mensium exemplaria 4 et Supplementorum exemplaria 3a mittere pergas; de Solutione ne sis sollicitus dabo operam, ut ubi debit[am] justam effecerit summam, ea tibi parata pecunia persolvat[ur]. Interim hac vice iterum reddidi, ceu jussisti, Cl. Iselio nostro sumtus in Litteras Cl. Cortii causa, factos nempe 3 flor. 4 b[x]. Mitto hic Iselii apocham una cum schedula ad me scripta, ut videat Cl. Cortius quid fuerit impedimenti cur quod noviter desiderat nondum ille praestiterit, mox vero praestabit.

Jam olim observare licuit, Furstenbergium aegre passum esse se onerari fasciculis ad me deferendis, etiamsi sine magno incommodo mercibus suis eos adjungere potuerit, ego vero portorium promptissime quavis vice exolverim: File icon.gif hanc ob rationem hoc quicquid est officii inofficioso Furstenbergio demandare amplius nolui, sed indicavi non semel Brandmüllerum nostrum qui nundinas Francofurtenses frequentare solet, ad quem per Gleditschium aliumve qui easdem frequentat ex vestratibus mitti potuissent, sed cum videam hanc tibi viam non placere, rogavi annon habeat Lipsiae aliquem amicum, qui e manibus tuis reciperet quod mihi mittere volueris; is mihi respondit, esse quendam Wintzenum Bibliopolam Lipsiensem, cujus nomen in hac schedula exhibuit, a quo singulis fere trimestribus libros novos ex oris vestris accipiat: huic igitur si ita visum fuerit tradere poteris imposterum fasciculos, quos cum aliis Brandmüllero destinatis huc perferri curabit.

Promiseras Sectionem illam ex Exercitationibus Francofurtensibus in qua extat Cl. Hermanni dissertatio de trajectoriis,[1] sed eam in fasciculo nuper misso non inveni. Non ita pridem accepi Literas ex Anglia ab anonymo illo Geometra, qui significat se tibi transmisisse clavem ad solutionem suam tectis characteribus involutam; e re mea esset, eam, quamprimum prodierit, videre, ut meam quoque cum publico communicare queam.

Vale Vir Excell. et me amare perge.

Dabam Bas. a. d. XIV. Aug. 1723


Fussnoten

  1. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz