Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1723.05.29)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1723.05.29
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.169
Fussnote Die Briefkopie beginnt auf dem gleichen Blatt, auf dem der Brief an Mencke 1723 03 13 endet. Am Briefkopf eigenhändig "Ad Eundem". Datum eigenhändig



File icon.gif Amplissime ac celeberrime Vir.

Ex posteris meis Litteris intellexeris me Cl. nostro Iselio persolvisse ut jusseras sex florenos, quos Cl. Cortius ipsi debebat; Redierunt nostri Mercatores ex nundinis Francofortanis, sed nihil Actorum vestrorum mihi attulerunt; si nondum forte dimiseris fasciculum, tradas quaeso quae mittenda habes ei ad quem Bibliopola Brandmüllerus hasce Litterulas dirigit; Accepi nuperrime rursus epistolam aliquam ab Anglo illo anonymo meo prov[o]catore, qui significat se in Transactionibus dedisse clavem sui logogriphi; ego vero respondi me quoque detecturum in Act. Lips. sensum Anagrammatis mei File icon.gif statim ac videro ipsius scriptum, interim dedi ei anagrammatis mei explicationem sed sine demonstratione; quod si ex eo tempore aliquid ab Anglo in Actis vestris prodiet, rogo me ejus participem quantocyus reddere digneris, ut quam parabo responsionem ad id accommodare possim. Eruditus Gallus de Mairans Membrum Acad. Reg. Scient. Auctor Trium dissertationum de Barometro, de Phosphoris, et de glacie quibus reportavit praemia proposita ab acad. Burdagalensi,[1] desiderat ut in Actis recenseatur etiam Dissertatio de glacie, sicuti jam recensitae sint alterae illae duae de Barometro et de Phosphoris atque ut vindicetur ab iniqua crisi Hartsoekeriana; putat D. Demairan, hoc suae causae aeque ac vestrae justitiae fore convenientissimum. Non dubito quin habeas hanc dissertationem, sin minus, transmittam meum exemplar prima qualibet occasione: si desiderio hujus viri doctissimi satisfeceris, mihi perinde satisfactum crede; eum enim quocunque modo demereri cuperem, utpote amicum, novum quidem, sed integerrimum et officiosissimum, qui Lectione Actorum vestrorum impense delectatur sed dolet quod tam tarde et elapso fere biennio a publicatione demum Lutetiam perveniant: obstringeres, opinor, eum si efficere posses, ut brevissima via et tempore ea nanciscatur pretium eorum semper haud dubie parata pecunia soluturus. Quod superest Vale et fave.

Ampl. T. studiosissimo J. Bernoully.

Basileae a. d. 29. Maij 1723.


Fussnoten

  1. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz