Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1722.04.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1722.04.04
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.162-163
Fussnote



File icon.gif Viro Amplissimo atque Celeberrimo

J. Burchardo Menkenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Mitto hac occasione varia schediasmata Actis inserenda inter quae unum est a Nob. Riccato Comite ltalo a filio meo Nicolao Venetiis mihi transmisso, cuj adnotationem suam adjecit filius meus secundus,[1] qui juxta medicinam etiam mathesin cum successu excolit, ut facile colliges ex ipsius dissertatione inaugurali de Respiratione,[2] cujus aliquot exemplaria hisce adjicio; Quod si judicaveris novitatem tractationis hujus thematis mereri ut quid exinde in Acta vestra transferatur, sicuti olim factum in recensione Dissertationis meae de motu musculorum, id quidem per nos licebit.[3]

Duo a me hic sunt schediasmata, prius inservit alteri quasi lemmatis loco, hoc alterum vero continet solutiones tres absolutissimas problematis a filio meo Nic. in Suppl. Tom. 7 sect. 8 propositi;[4] Invitavit me nuperrime Anonymus ille Anglus per secundas litteras ad edendas meas solutiones,[5] simul et misit File icon.gif Amici sui, hoc est (si recte conjicio) suam propriam analysin sed logogripho tectam complectentem, ut ait methodum, qua pervenerit ad solutionem editam in Actis vestris anni superioris p. 156.[6] Cum vero nesciam an ad vos quoque suam istam analysin transmiserit, tutius credidi si ipsam epistolam anonymi mihi scriptam ad manus vestras deferri curarem, ut quod in usum vestrum facere visum fuerit inde desumere, mihi vero postea epistolam remittere possitis. Notum fortassis Tibi est Vir Ampliss. quod Keilius Leibnitii quondam Adversarius et nominis Germanici Osor acerrimus vitam cum morte commutavit, amiserunt Angli praesertim Newtonus suum Promachum pertinacissimum, qui pro gloria Anglicana ad martyrium subeundum paratus fuisset; Is non multo tempore ante mortem contra me protrusit in lucem libellum aliquem famosum atrocissimum,[7] in quo etiam alii imprimis Collectores Actor. Lips. horrendo modo proscinduntur; Non putem vero ejusmodi vociferationes famae nostrae valde nocere posse; Cl. Crusius, ad quem Keilij File icon.gif invectiva primario spectat sibi proponit retundere criminationes et calumnias Keilianas; dissuasi consilium cum Auctor sit mortuus, at vero faciendum tamen id esse regessit ad reprimendos insultus superstitum Keilij sociorum, ne ex silentio nostro triumphandi materiam captent. Rogo ut ad me mittas in triplo continuationem Actorum. Mensis Majus 1722 et sect. XI Suppl. tom. VII. fuerunt postrema, quae ultima vice accepimus; Sectio VIII ejusdem tomi septimi defuit in utroque exemplari, quod mihi et Amico meo destinaveras, sed illa non defuit in tertio exemplari, quod accepit Adgnatus meus; velis igitur quaeso adjicere proxime mittendis illam sectionem in duplo, ut et plagulam Aaa Indicis 2di decennii, quae ab Agnato meo desideratur, dummodo hoc Tibi nullum incommodum pariat. Quidam ex nostris bibliopolis nomine Brandmullerus has schedas Francofurtum defert, traditurus ibi D.o Gleditschio Affini Tuo, a quo eas accipies, ut et pecuniam pro Actis, quae missurus es, quam restituam (cum summam rescivero) Brandmullero, cum quo Gleditschius est in commercio. Optarem ut in posterum singulis semestribus File icon.gif mitteres Francofurtum, quicquid Actorum prodierit ab uno semestri ad alterum idque semper in triplo, promisit mihi noster Bibliopola (singulas namque nundinas Francofurtenses frequentat) se accepta inde mihi perlaturum, atque ut pretium Tibi solvatur diligenter curaturum.

Miror qui fiat quod tam diu nihil litterarum videam a Cel. Wolfio, responsum mihi debet ad litteras ante annum ad Ipsum exaratas,[8] spero illum valere, quod ei ex animo opto; quandoquidem eum rerum novarum curiosum scio, mittas illi quaeso exemplar unum dissertationis de Respiratione. Quod superest vale et me ut soles ama.

Dabam Basil. a. d. IV. April 1722.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. Der Brief des Anonymus, hinter dem sich Henry Pemberton (1694-1771) verbirgt, ist nicht erhalten.
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz