Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1720.03.27)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1720.03.27
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.13
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Nobilissimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Ad postremas Tuas, Vir Nobilissime, superiori anno scriptas[1] nunc demum, quia per occasionem citius non licuit, respondeo; Accepi et legi scriptum Tuum alterum de Vegetatione frumenti oppositum Happio[2], quem memoras inventum Tuum utilissimum sugillanti; gratias pro eo ago simul et pro altero scripto Germ. de viribus intellectus humani[3]; Perlegi hoc pariter summa cum voluptate ac deprehendi dignum, quod legatur a studiosis, ut sciant, quomodo in ratiociniis suis et in Lectione librorum gerere se debeant. Gaudeo, quod non improbes, quae in Keilium scripsi,[4] ad ejus intolerabilem cristam deprimendam, mitiora sane non merentur, quicunque alios tanta rusticitate invadunt: Taylorum a rusticitate Keilii non multum abesse recte sentis; pollet quod fateor ingenio Mathematico feliciori, quam Keilius, sed nescio annon hoc ipso tanto magis fiat inexcusabilis, quod morum asperitate File icon.gif egregiam scientiam dedecoret. Mitto hac occasione ad Ampl. Menckenium duo schediasmata Actis inserenda a Filio meo,[5] cui demandaveram provinciam ut inventa mea de Trajectoriis, cum responsurus esset cl. Hermanno et Tayloro dilucide exponeret, id vero faciendo adductis quae faciunt ad plenariam possibilem hujus problematis solutionem, scriptum excrevit in nimiam fere molem, ita ut non ausus fuerim, prout alias solebam, eam farraginem ad Te mittere, ut prius legas et limatissimo Tuo judicio submittas, quam Typis mandetur; quod si tamen legere desideres, communicabit Menkenius, sed operam dabis ut brevi remittas ad praelum, alioquin amittere posset novitatis gratiam, cum praesertim jam ante semestre in parato fuerit, modo mittendi commoditas non defuisset. Rogo interim, ne quid contentorum hujus scripti ad aliorum notitiam perveniat, antequam in publicum prodierit. Videtur Cl. Hermannus, qui jam ter sententiam suam mutavit, totiesque suam hujus problematis solutionem correxit neque tamen adhucdum rem acu tetigit, aegre ferre, quod me jubente Filius meus, suas solutiones, File icon.gif quamvis modestissime, sub examen vocaverit. Non poterat ubique intermitti, cum ageretur de sententia nostra ferenda super re, quae me inprimis tangebat, utpote hujus problematis Auctorem, quin aliquid diceretur de solutionibus Hermannianis; si noluit subire crisin, non debebat se immiscere problemati, quod Anglis duntaxat proposuerat Leibnitius;[6] cum autem secus statuerit, patietur spero libenter, ut sibi nunc respondeatur, quamvis non sine honorifica ipsius mentione, Tuum est judicare vir Amplissime, a qua parte stet veritas. Alterum Filii schediasma continet solutiones genuinas problematum a Celeb. Hermanno propositorum in Actis anni superioris[7] nec non responsionem ad Recensionem libri Taylori de methodo increm. in Bibliotheca Anglica editam[8], cujus mihi excerpta quaedam transmisisti; eam vero postea totam vidi in Tomo, in quo extat, hujus Bibliothecae; Ridiculum sane est, ut optime notas, quod Recensor omnibus viribus Lectori persuadere conatur, Taylorum non vidisse novam meam Theoriam de centro oscillationis,[9] ideo quia Tomus Comment. Acad. Gall. ubi extat, non nisi post File icon.gif librum ipsius in lucem prodierit, quasi eam Theoriam non viderit jam in Act. Lips. diu, antequam Methodus increm.erat impressa,[10] in qua eandem omnino describit Theoriam nulla mei facta mentione, ut qui utramque legendo comparaverit non possit non credere, unam ex altera esse enatam; certe plures ex Geometris sagacioribus, inter quos Hermannus et quem nuper amisimus Monmortius[11] in ea fuerit opinione, Taylorum vitula mea arare voluisse et ne inventi plagium nimis appareret, foetum hunc obscuritatis velo involutum in lucem emisisse, quod facere scite novit, est enim, quod ignorare non potes scriptor obscurissimus; sed hic mos est fere omnium illorum Anglorum, qui dum usque et usque contra plagiarios debacchantur, illi ipsi ab hoc vitio minime sunt immunes.

De Rota Orfyreana nihil amplius inaudivi, si quid physici ut suspicaris subest, quod ejus motum reddat perennem, et aliqua inde utilitas generi humano redundet, illud utique bono publico propalare deberet Seren. Hassiae Landgrafius,[12] qui lauto satis pretio 8000 thalerorum notitiam structurae internae ab Inventore redemit; faceret rem File icon.gif Principe dignam, de qua conqueri non posset Inventor, quippe qui in arcanum suum nullum amplius jus habet, postquam id vendidit. Cathedram Mathematicam Teutoburgicam[13] ad quam Filius meus unanimibus suffragiis fuerat designatus reportavit Muschenbroekius Mechanici quondam Leydensis Filius,[14] qui ex commendatione Albini Regis Prussiae olim Medici [15] bis subreptitie obtinuit a Rege Denominationem, antequam Filii mei electio nescio quo fato ad Regiam confirmationem mitteretur; longinqua mei ab aula Prussica distantia et Patronorum vigilantium ac bene mihi cupientium penuria haud dubie in causa fuit, ut hoc negotium in spongiam, ut a[i]unt, incubuerit; Promisit quidem, si credere fas est, quod Berolino huc perscriptum fuit, supremus Aulae Mareschallus Generosissimus Baro a Printzen,[16] qui ni fallor Academiarum totius Regni curam gerit, se alia occasione effecturum ut filius meus ad vacantem aliquam Professionem admoveatur; num vero promissi sui aliquando meminerit nisi subinde ab aliquo nostro Fautore File icon.gif commone fiat, est de quo dubitemus; Tu Vir Nobilissime poteris forsan vel per Te ipsum vel per Amicos huc aliquid contribuere, scio enim Tuum in his rebus judicium et commendationem Tuam plurimum valere. Rediit nuper filius meus Friburgo Brisg. ubi per aliquod tempus ephorum egit duorum Comitum ab Harsch, qui filii sunt urbis illius et arcis Gubernatoris;[17] propediem remigrabit in Italiam ad aliquem Patricium et Nobilem Venetum, qui ab ipso in Mathematicis informari desiderat;[18] Mallem autem illum in aliqua statione fixa videre. Quae de Dynamica Leibnitii scripsit Hermannus,[19] nondum vidi; De hac materia olim inter Leibnitium et me diu fuit disputatum, accessit postea huic disputationi etiam Volderus[20] Vir acerrimi judicii, qui minime concedere volebat, vires gravium esse ut altitudines, quoniam hos non adaequatos et uniformes effectus illarum virium esse volebat, donec postea mea demonstratione per elastra,[21] quam Tu, Vir Amplissime, operi Tuo Mathematico inseruisti,[22] se plene convictum fateretur de veritate File icon.gif propositionis Leibnitianae, quod sc. vires vivae mobilium aequalium sint in duplicata ratione celeritatum; vellem equidem libenter scire, quid contra meam demonstrationem excipere posset Clarkius, qui propositionem ipsam ut ridiculum quid superciliose exsibilavit, pro more sc. Anglorum omnia contemnentium, quae extra Angliam nascuntur. Scripsit mihi Cl. Hermannus, se Clarkio, a quo fuerat impugnatus, responsurum et inter alia ei meum quoque argumentum oppositurum:[23] fortassis id fecit in Exercitationibus francofurtanis, in quibus illum dicis restituere conatum esse Dynamica Leibnitii;[24] summus hic vir de Dyadica sua Arithmetica[25], ad me etiam perscripsit olim;[26] memini me vicissim cum Illo communicasse varia, quae ea de re inveneram satis curiosa et utilia, quem autem usum habere possit summatio dyadica in Analysi Diophantea nondum percipio, nec jam inquirere vacat; sed gratius mihi erit id discere ex ipso viri summi lineamentorum apographo, quod offers.[27] Interim vale et fave.

Dabam Basileae a. d. 27. Martii 1720.

P. S. Ad litteras Cel. Hermanni nuper mihi redditas[28] alio tempore respondebo, quod rogo ut per occasionem ipsi significes cum plurimae salutis denunciatione.


Fussnoten

  1. Christian Wolff an Johann Bernoulli von 1719.05.08.
  2. Wolff, Christian, Erläuterung der Entdeckung der wahren Ursache von der wunderbahren Vermehrung des Getreydes, darinnen auf die kurtze und wohlgemeinte Erinnerungen, welche darüber heraus kommen, geantwortet wird, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1719.
  3. Wolff, Christian, Vernünfftige Gedancken von den Kräfften des menschlichen Verstandes und ihrem richtigen Gebrauche in Erkäntnis der Wahrheit den Liebhabern der Wahrheit mitgetheilet von Christian Wolffen, Halle im Magdeburgischen (Renger) 1719.
  4. Bernoulli, Johann I Op. CXIII, Responsio ad nonneminis provocationem ....
  5. Bernoulli, Nicolaus II Op. 116, Exercitatio Geometrica de Trajectoriis Orthogonalibus, continens varias earum tum inveniendarum tum construendarum methodos, sua vel Demonstratione vel Analysi munitas, cum praemissa discussione quarundam ejusdem problematis solutionum, in: AE Maji 1720, pp. 223-237; AE Suppl. Tom. VII (1721), Sect. VII, pp. 303-326; AE Suppl. Tom. VII (1721), Sect. VIII, pp. 337-353 und Bernoulli, Nicolaus II Op. 118, Responsio ad Cl. Taylori Querelas, in: Enodatio alicuius Problematis Geometrici a Cel. Jac. Hermanno propositi; atque de Inveniendis Curvis Algebraicis, ab eodem Viro propositis, quae non sint indefinite rectificabiles, habeant tamen aliquos arcus rectificationem admittentes, in : AE Junii 1720, pp. 169 [recte 269]-285. Dort §. XVII-XXII, pp. 279-283. Dem Brief an Wolff war der Begleitbrief von Johann I Bernoulli an Mencke von [1720.03.27] beigelegt.
  6. Johann Bernoulli hatte mit seinem Brief von 1715.11.23 Leibniz eine Abschrift seines Briefes von 1697.08.14 gesandt, in welchem er einst Methoden zur Lösung von Trajektorienproblemen mitgeteilt hatte. Leibniz hatte daraus das Problem, die Orthogonaltrajektorien zu einer Schar von Hyperbeln zu finden, ausgewählt und dieses Problem in seinem Brief von 1715.12.06 an Abbé Conti (Hannover GWLB, LBr 173 Bl. 5-6) gesandt, der damit die englischen Mathematiker herausfordern sollte. Zum Problemkreis der Trajektorien und dessen wissenschaftshistorischem Hintergrund siehe Engelsmann, Steven B., Families of Curves and the Origins of Partial Differentiation, Amsterdam/New York/Oxford 1984, chapt. 3, pp. 59-91.
  7. Herman, Jacob, Solutio duorum problematum (1719) (= Na. 032).
  8. [Anonymus], Methodus incrementorum. Auctore Brook Taylor, LL.D.&R.S. Secr. Londini. M. DCC. XIV. in 4. pagg. 118, in: Bibliotheque angloise, Tome quatrieme, seconde partie, à Amsterdam 1718, Article X, pp. 523-539.
  9. Bernoulli, Johann I Op. XCVI, Nouvelle Theorie du Centre d'Oscillation, Contenant une Regle pour le déterminer dans les Pendules composés & balançans non seulement dans le vuide, mais aussi dans les liqueurs; laquelle Regle est appuyée sur un fondement plus seûr qu'aucun qu'on ait publié jusqu'ici par rapport à cette matiere, in: Mém. Paris 1714 (1717), pp. 208-230.
  10. Bernoulli, Johann Op. XCVI, Meditatio de natura Centri Oscillationis, ejusque in Pendulis compositis, tam quae in Liquoribus quam quae in Vacuo agitantur, determinandi Regula, novo & certiori quam hactenus fundamento suffulta, in: AE Junii 1714, pp. 257-272.
  11. Pierre Rémond de Montmort war am 7. Oktober 1719 gestorben.
  12. Karl (1670–1730), Landgraf Karl von Hessen-Kassel.
  13. Die 1655 gegründete Universität in Duisburg führte den Namen "Academia Teutoburgica".
  14. Pieter van Musschenbroek (1692-1761), Sohn des Leidener Instrumentenbauers Johann Joosten van Musschenbroek (1660–1707), lehrte 1719 bis 1723 Mathematik, Philosophie und Medizin an der Universität Duisburg.
  15. Bernhard Friedrich Albinus (1653-1721) war 1697 vom späteren preussischen König Friedrich I. zum Leibarzt ernannt worden.
  16. Marquard Ludwig Freiherr von Printzen (1675-1725) war seit 1709 Kurator der Preussischen Universitäten.
  17. Ferdinand Amadé Graf Harrsch (1664-1722) hatte 1713 als österreichischer Gouverneur die Stadt Freiburg verteidigt, bis er er ehrenvoll kapitulieren musste. Er übernahm einige Jahre später wieder das Kommando der Stadt. Über die Hauslehrertätigkeit von Nicolaus II Bernoulli für die Söhne des Grafen Harrsch in den Jahren 1719/20 ist nichts Näheres bekannt.
  18. Nicolaus II Bernoulli hatte 1716/17 in Venedig bei Pietro Antonio Michelotti geweilt. Er kehrte 1720 nach Italien zurück, um den Grafen Giovanni Vezzi in Venedig bzw. auf dessen Landsitz bei Treviso in Mathematik zu unterrichten.
  19. Hermann, Jacob, De quantitate virium recte aestimanda [1718] (= Na. 033) (die Sectio II ist auf 1719 datiert).
  20. Zur Diskussion über das "wahre Kraftmass" zwischen Leibniz, Johann Bernoulli und Burchard de Volder siehe Leibniz, Gottfried Wilhelm, The Leibniz-de Volder Correspondence. With Selections from the Correspondence between Leibniz and Johann Bernoulli. Translated, Edited, and with an Introduction by Paul Lodge, New Haven/London 2013, besonders Introduction pp.XXIII-XLV.
  21. Diesen "Beweis" hat Johann Bernoulli in seinem Brief von 1700.02.13 an Burchard de Volder übermittelt.
  22. Wolff, Christian, Elementa matheseos universae. Tomus I, qui commentationem de methodo mathematica, arithmeticam, geometriam, trigonometriam, analysin tam finitorum, quam infinitorum, staticam et mechanicam, hydrostaticam, aerometriam, hydraulicam complectitur, Halae Magdeburgicae (J. G. Renger) 1713, pp. 594-595.
  23. Jacob Hermann kündigt in seinem Brief an Johann I Bernoulli von 1719.01.06 an, dass er nach Lektüre des Briefwechsels von Clarke, Samuel, A collection of papers, which passed between the late learned Mr. Leibnitz, and Dr. Clarke, in the years 1715 and 1716. Relating to the principles of natural philosophy and religion. With an appendix. To which are added, Letters to Dr. Clarke In the Years 1715 and 1716. Relating to the Principles of Natural Philosophy and Religion. With an Appendix. To which are added, Letters to Dr. Clarke concerning Liberty and Necessity; from a gentleman of the university of Cambridge: With the Doctor's Answers to them. Also Remarks upon a book, entituled, A philosophical enquiry concerning human liberty, London (J. Klapton) 1717, eine Antwort an Clarke vorbereite.
  24. Siehe z.B. Hermann, Jacob, De quantitate virium recte aestimanda [1718] (= Na. 033) (die Sectio II ist auf 1719 datiert) oder auch Hermann, Jacob, Dissertatio physica circa vires corporum et veram earundem mensuram (1719) (= Na. 033a).
  25. Zum Themenkreis siehe Zacher, Hans J., Die Hauptschriften zur Dyadik von G. W. Leibniz. Ein Beitrag zur Geschichte des binären Zahlensystems (= Veröffentlichungen des Leibniz-Archivs Bd. 5), Frankfurt am Main 1973.
  26. Gottfried Wilhelm Leibniz an Johann I Bernoulli 1701.04.05.
  27. Diese Abschrift wurde offenbar von Wolff nicht übersandt.
  28. Jacob Hermann an Johann I Bernoulli von 1719.12.29.


Zurück zur gesamten Korrespondenz