Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1719.12.29)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1719.12.29
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.47*
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo atque Celeberrimo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Jac. Hermannus.

Priusquam ad finem properans hic annus penitus finiatur, post diutinum silentium hasce ad Te dare debui litteras. Jam dudum quidem ad postremas Tuas respondissem, nisi a Consult.mo Cnoopio Regio Consiliario Justitiae intimo, qui Excell.mi Baronis a Printzen[1] supremi Aulae Mareschalli et Primarii Academiarum Regiarum Curatoris aures occupat, per plures menses frustra responsorias exspectassem ad meas literas quibus praeclara Filii Tui studia de meliore nota commendaveram statim post acceptas Tuas ultimas, ex quibus laetus cognoveram quod Universitas Teutoburgensis Ipsum ad stationem mathematicam in Wittichii locum elegisset, adeo ut aliud non superesset, quam ut electio ista a Consilio Regiminis Cliviensi et postremo etiam in Aula Regis nostri Clementiss.i probaretur. Ad hoc postremum ergo facilitandum Ampl. Cnoopio, ut dixi, negotium commendavi, sed nullam responsionem obtinui adeo ut plane nesciam quonam res in statu sit, opto vero ex animo ut sors cadat aut ceciderit secundum animi vestri votum. De Groningano negotio omnia etiamnunc silent.

Quod Wittichius, qui aliud quod sciam, quam Disputationem metaphysicam De Deo, nil edidit Leidam vocatus sit, multorum judicio debetur liti quae inter Theologum Leidensem et Groninganum occasione hujus dissertationis et testimonii quod Leidensis Wittichio spinosismi suspecto de Orthodoxia ejus dederat, exarsit. Cum vero historiolam satis superque ut opinor cognitam jam habeas de ea plura fari nil attinet. Etsi vero Wittichius in locum Bernardi vocatus sit, non tamen sub titulo Mathematici eum accersiverunt Curatores, sed tanquam Philosophiae Professorem. Etenim Gravesandus Tibi ut puto bene notus, vivente adhuc Bernardo Astronomiae et Philosophiae Experimentalis Professor constitutus erat. Hic nuperrime edidit Philosophiae Naturalis Elementa per Experimenta tradenda multis File icon.gif tabulis aeneis ornata in lucem emisit.

Sed redeo ad epistolam Tuam. Ut super negotium Isoperimetrarum haec pauca adhuc regeram, non video neque vident alii quomodo aegre ferre potueris quod solutio mea una cum Tua lucem viderit. Urges quidem, quod schediasma Tuum totum pri[u]s imprimi debuisset quam meum comparuisset: hoc sine dubio contigisset si schediasma istud aeque breve aut parum longius fuisset quam meum; sed quid hoc Tibi derogat, quod pars ejus minus principalis propter nimiam longitudinem totius schediasmatis in sequentem demum mensem translata fueris? nonne enim Analyses Tuae totidem problematum quot ego soluta dedi schediasma meum praecesserunt? Quare etiamsi optime recorder me Tibi scripsisse quod optarim ut primum schediasma Tuum integrum meumque immediate post illud impressum esset, non tamen ideo concessi nec concedere potui injustitiam ullam commissam esse eo quod secus acciderit. Neque praetendere potes, a Te solo dependisse ut inventionis gloriola potireris, cum certo certius sit penes me stetisse, ut eam laudem mihi soli vindicarem, quippe qui jam exeunte anno 1712 solutionem eam habuerim et amicis nonnullis quos inter est Checcotius Cl. Nepoti Tuo notus, a quo deinceps paulo post meum Patavio discessum Nobiliss. Polenus ejus rei certior fuit factus, ut Checcotius iste qui praeterita aestate in Juvenili aetate fato functus est, id per literas mihi significavit. Sed Tui solius in gratiam Solutionem meam hucusque suppresseram, nec induci potui ut ederem priusquam certior essem factus, novam a Te solutionem ad Acta missa[m] et Amici adhortatio adhuc accessisset. Praeterea nihil minus suspicari poteram quam quod nova Tua solutio meae similis esset futura, atque in ea Fratris Tui principio trium elementorum curvae contiguorum usurus esses. Cum vero praeter opinionem meam hoc principium adhibueris nemini mirum videbitur quod lemmata nostra tum inter se tum cum theorematis lemmaticis B. Fratris Tui quoad substantiam tam egregie consentiant. In enuntiatione tamen et demonstratione eorum differimus omnes. Tu enim ad ductum calculi perinde ac Frater Tuus sed modo faciliore demonstrationes perfecisti, ego vero ex principiis trigonometriae, quo factum ut forte modo omnium simplicissimo ipsa lemmata enuntiaverim per differentias sinuum et tangentium. In applicatione deinceps differimus plurimum, nam ego principio Tuo uniformitatis quod valde commendas non indigeo et tamen analyses meae Geometricae nihilo prolixiores ne dicam simpliciores sunt Tuis analysibus. Denique etiamsi unum alterumve errorem in aequationibus B. Fratris Tui anno 1700 exhibitis[2] detexeris, id tamen non destruit meum assertum quo duntaxat locutus sum de solutionibus quas in Dissertatione Academica et in Actis Erudit. 1701 dederat,[3] eas enim legitimas nullique errori obnoxias etiamnunc sentio. Deinde cum fere omnis error in eo consistat quod Frater inadvertenter permutaverit in casibus quos notas vocabula "Maximum", et "Minimum" levissimus est, quippe qui non ex methodo ipsa ortum traxit.

File icon.gif Quod ad schedam criticam Dn. Candidati Filii Tui attinet qua quidem ex professo solutionem meam diserte et copiose perstrinxisse videtur,[4] nescio an cum summa illa moderatione qua ipsum usum esse putas, satis conveniat locis, quo mirari se simulat quod dum judicavi Anonimi Angli tentamen fore calculi laboriosissimi ego tamen calculi prolixitatem evitare non studuerim et quod dixerim secunda differentialia esse superflua et tamen in exempl. meo quarto ad ea delapsus sim, uno verbo eum me reprehendisse defectum in tentamine Anonimi cui mea analysis ipsa obnoxia sit. Haec vero imputatio est aperte falsa: nam 1 concessi tentamen Anonymi angli solummodo in curvis algebraicis succedere posse, 2 Quod in his curvis praeter necessitatem opus sit calculo prolixissimo et secundis differentiis utatur sine quibus radius evolutarum inveniri non potest. Quare si imputatio Gnati vera esset oporteret ut in curvis algebraicis usus essem calculo prolixissimo et secundis differentiis. Aliud deinde est quod tanquam magnum defectum exagitat, praetensa scilicet permixtio indeterminatarum de qua etiamnum loqueris in epistola; falsum interim est quod talis permixtio revera locum habeat in aequatione mea etiamsi in ea et exstent, nonne enim ipsaque elementa , et ex aequatione eliminari possunt ope aequationis differentialis curvarum secundarum posteaquam in ea permutatio elementorum , peracta fuerit? Quia calculum exempl. 4 totum per extensum apposui, excepto modo quo integralem inveni, inde prolixitatem nescio quam inde argumentatus est sed est exaggeratio non enim tantae est prolixitatis. Vidi in Actis Lips. Mens. Iul. geminam solutionem Clarissimi Tui Nepoti Professoris patavini[5] sed utraque etiam ad secunda differentialia descendit praeterquam quod sine calculi prolixitate aliqua absolvi non potest, nec generalis videtur cum prima ad solas fere curvas algebraicas extendatur, et secunda etiam conditione aliqua restringatur quominus pro generali haberi queat. Postremo cum totam schedam quae sub Filii nomine comparuit, Tu composuisse videaris, qui fit quod sub tuo nomine eam prodire dubitaveri[s]? Quod ad solutionem meam Mensi Iul. praec. anni insertam Actis attinet,[6] in eam nullus error irrepsit sed non est generalis quippe quae pro solis curvis similibus inservit, eam vero Mense Apr. Act. hujus anni illustravi uberius et demonstratam dedi.[7] Interim puto me generaliorem solvendi modum invenisse quem tamen defectu temporis nondum perficere vacavit, in his enim Oris parum otii et tranquillitatis pro hujus generis speculationibus nobis suppetit.

Si exemplum plagii Keiliani quod mihi nunc suppeditas mihi tunc occurrisset cum apologiam adversus ejus quaerimoniam scripsi cum File icon.gif voluptate illud amplexus essem, inserviet tamen alii occasioni ut spero.

Gratias habeo pro elegantissima Dissertatione de Phosphoro[8] quam cum voluptate legi. Prima quae se offeret occasione mittam Disputationem, quam ante aliquot Menses habui de Legibus Naturae circa vires corporum[9] qua summariter ad objectiones Clarkianas respondi.

Tibi haud dubie jam nuntiatus fuerit obitus Illustris Viri Remondi de Montmort quem rescivi occasione praedictae meae Disputationis, nam quia commoda aliqua se obtulit occasio aliqua exempla Disputationis ad Patruum Respondentis mittendi qui est Consiliarius ni fallor Parliamenti Parisiensis, inter ea unum erat pro Cel. Varignon alterum pro Dn. De Monmort, Dn. Trinquand Consiliar[ius] modo dictus rescripsit ad suum Nepotem Dn. Remu[n]dum de Montmort mortuum esse. Insignis Amici jactur[am] passi sumus quae mihi valde acerba accidit; nam praeterquam quod peritiam habuerit longe supra mediocrem egregius fuit Promotor horum studiorum dum saepe mihi stimulos subdidit ad [hoc] vel illud tentandum et novitates literarias ex Anglia mihi diligenter communicavit.[10]

Priusquam huic epistolio finem imponam precor Deum ut Annum in quem propediem ingressuri sumus[11] omnibus modis Tibi faustum felicemque esse jubeat et post eum veniat longa series aliorum in omni benedictionis Divinae affluentia transigendorum. Vale mihique porro fave.

Ffurti ad Viadrum d. 29 Dec. 1719.

Volebam quoque ad Celeberr. Nepotem Tuum Epistolium parare sed variorum interpellationes vix mihi satis temporis relinquebant hanc epistolam ad Te exarandi, sed proxime ad Ipsum scribam, in antecessum vero gratulor Ipsi felicem in Patriam reditum.


Fussnoten

  1. Marquard Ludwig Freiherr von Printzen (1675-1725).
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. Das hier irrtümlich wiederholte "attinet" ist weggelassen.
  5. [Text folgt]
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. [Text folgt]
  10. Dieser Briefwechsel zwischen Hermann und Montmort ist verloren.
  11. Im Manuskript steht "sumum".


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)