Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1719.08.16)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1719.08.16 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.87-90 |
Fussnote | p.90 mit einem Teil der Adresse abgeschnitten |
Fautor et Amice honoratissime
Placent quae addis de meteoro nostro:[1] non ad coelos evehendum esse praeter rationes nuper abs me allegatas etiam pernicitas qua brevi tempore ingens spatium pervolavit haud dubie persuadendi momentum habet non leve: Superavit tamen ut dixi ordinarium meteororum situm.[2] Tecum sentio aliud fuisse meteorum Londini visum,[3] ideoque nostrum tantam altitudinem non obtinuerit, quantam per calculum inveni supponens nimium intervallum inter loca e quibus spectatum fuerat remotissima. Quid illud fuerit 1682 de quo loqueris, non memini.
Curiosum est alterum quod describis phaenomenum in Toggio[4] observatum mense Julio proxime praeterito, quo tempore ut dicis deciderunt magno numero bullae multicolores, similes illis quas pueri ex aqua saponata conficere solent: Indicant utique atmosphaeram tum temporis refertam fuisse halitibus viscosis et oleosis, per quos Sol radians induit colorem illum rubicundum atque radii refracti trabes illas igneas repraesentarunt ut fieri fere solet in Halonibus, quarum generationem eleganter explicat Hugenius in Opusculis suis postumis.[5] Recordor sane eo tempore etiam hic loci per plures dies coelo nullis licet nubibus obducto Solem miro pallore laborasse ut nudis quoque oculis intueri illum licuerit, atque radios ejus objecta non nisi subfusco lumine collustrasse. Quod ex Tua Meteorologia refers p. 96 legi atque cum hoc apprime convenire deprehendi.[6] Quid intelligas per modernorum de vaporibus hypothesin non satis capio, nisi id velis, quod quidam statuant, vapores ex aqua bulliente ascendentes nihil aliud esse quam vesiculas aetherem continentes, quae ruptae iterum in aquam condensentur, quo pacto putant vapores atmosphaerae in pluvias resolvi; sed mihi videtur ut ad vesiculas recurratur non opus esse, quomodo enim particulae aquae limpidae cui deest lentor in vesiculas diu durantes efformari poterunt? meo quidem judicio moleculae aqueae sola agitatione tam diu in aëre sustentari possunt, donec ea cessante iterum coalescant in guttulas postmodum in pluviam abeuntes, aut nisi coalescant ut saltem residant sub forma roris matutini. Aliter vero se rem habere credo cum exhalationibus viscidis, quae post longam demum siccitatem vi caloris intensioris ex Terra eliciuntur sicuti nuper accidit, illae enim sine dubio constant ex vesiculis praevia quadam fermentatione in visceribus Terrae generatis et foras protrusis ac postea in altum sublatis, adinstar fere Destillationum chymicarum quibus primo leni calore phlegma, dein fortiori igne admoto oleum extrahitur. Nunc quidem vale Vir Celeb. et fave T. ad officia paratissimo J. Bernoulli
Basileae a. d. XVI. Aug. 1719.
Cl. Fratrem humanissime salutatum cupio.
Monsieur J. J. Sch[euchzer]
tres Celebre Docteur [en Mede-
cine et Professeur des [Mathema-]
tiques etc.
à
Zu[ric]
Fussnoten
- ↑ Zu dieser Himmelserscheinung siehe den Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1719.08.05.
- ↑ In seinem Brief an Scheuchzer von 1719.08.00 hatte Johann I Bernoulli die Höhe des Meteors berechnet.
- ↑ Über die Beobachtung eines Meteors im März 1719 vgl. Halley, Edmond, An account of the extraordinary Meteor seen all over England, on the 19th of March 1718/9, with a demonstration of the uncommon height thereof, in: Phil. Trans. 30, Nr. 360 (March, April and May 1719), pp. 978-990.
- ↑ Toggenburg.
- ↑ Huygens, Christiaan, Opuscula postuma, quae continent dioptricam, commentarios de vitris figurandis, dissertationem de corona & parheliis, tractatum de motu, de vi centrifuga, descriptionem automati planetarii, Lugduni Batavorum [Leiden] (C. Boutesteyn) 1703.
- ↑ Scheuchzer, Johann Jakob, Meteorologia et oryctographia Helvetica. Oder Beschreibung der Lufft-Geschichten, Steinen, Metallen und anderen Mineralien des Schweitzerlands, absonderlich auch der Uberbleibselen der Sündfluth ... (Natur-Geschichten des Schweitzerlands, Teil 3, eigentlich Teil 6), Zürich (H. Bodmer) 1718.
Zurück zur gesamten Korrespondenz