Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johann Jakob (1719.05.10)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jakob, 1672-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1719.05.10 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms. H 318, pp.74-82 |
Fussnote |
Vir Celeberrime Fautor et Amice honoratissime
Accepi Litteras Tuas[1] quas magna quidem voluptate nec tamen sine aliqua indignatione perlegi: Placent utique solidae Tuae et perquam festivae animadversiones in Oratoris vestri J. C. H. bruta fulmina contra Philosophiam et Mathesin evibrata;[2] sed quis non indignetur videns, Tigurum Vestrum forte unicum esse locum in Europa superstitem, ubi Theologi quidam tanta cum licentia debacchantur in nobilissimas et utilissimas artes ac scientias, atque earum Cultores diris devovent, imo si possent flammis cremarent? Alibi dudum resipuerunt Theologi, et nunc passim incipiunt et ipsi gustare solidioris Philosophiae et Matheseos delicias, si qui autem reperiuntur, qui vel intempestivo affectatae orthodoxiae zelo abrepti, vel quod frequentius est stupiditate laborantes in clara luce caecutiunt, ac proin alios qui lucem amant turpiter insectantur atque quod Declamator vester fecit acerbis dicteriis proscindunt, illi certe tanquam insanientes non audiuntur, quin et si usque adeo vecordiae limites excederent ut viros honestos deque republica non minus quam litteraria optime meritos (quod Tibi Vir Clar. atque Bodmero a Declamatore accidisse perspicio) indigne lacesserent, Magistratus certe in maledicentiam illorum animadverteret, aut forsan illos ceu furiosos vinculis et compedibus compesceret. Quod hac de re justissimas Tuas querelas in sinum meum effuderis, cognonovi hinc Tuam in me fiduciam, ut vero mentem meam quam expetis aperiam consilioque meo Te adjuvem; suaserim Tibi ut contemnas illatam injuriam, praestat pati injuriam quam facere, monstra Te Christianum, doce Theologos Charitatem, ut suo probro a Te discant quod alios docere deberent; memento Salvatoris nostri pro inimicis suis precantis: Ignosce iis Pater nam nesciunt quid faciant:[3] Quid? si in angulo vestro latitet quispiam obscurus homo, qui ex crassa ignorantia, optimas disciplinas exagitet, qui sanae rationis dictamen proscribat, qui quod non intelligit etsi pulcherrimum atro carbone notet; putas ne ideo veritati mathematicae suum non constare honorem, aut vel hilum illi detractum iri? Te ne metus invadit, ne ideo Demonstrationibus Geometricis vis illa mirabilis ad assensum cogendi pereat? aut habesne unde credas Rationem periclitaturam ejusque dignitatem ideo in discrimine versari? profecto minime! firmo nimis stat talo princeps inter scientias Mathesis, quam ut impotenti Vestratium nonnullorum clamore labefactari queat; non magis impedient quin illa per totum Orbem vagari et florere pergat, quam canicula latratu suo Lunae cursum remorari valet. Ridiculum est, quod tale quid suscipiant apud Vos homines quidam obscuri ac nullius apud Exteros famae, inter quos oratorem vestrum tanto magis miror, quod qui vix ad centum passus extra Urbis vestrae pomoeria inclaruit, audeat tamen in angusto suo dolio inanem adeo strepitum excitare; annon idem de eo dixeris quod solet de vasis inanibus, quod nempe multum tinniant? Si Lactantio et Augustino Viris utique de Ecclesia meritissimis et tantum non pro infallibilibus habitis contigit tamen tam foede tamque turpiter errare in interpretandis aliquibus S. Scripturae locis, ut crederent non sine haeresi statui posse terrae rotunditatem et Antipodes; quid sibi vester imaginabitur, si horum exempla ad animum revocet? habetne causam cogitandi, se fore feliciorem interpretem S. S. ubi agit de rebus mere philosophicis et physicis? arrogantia certe est damnabilis, per quam caeterorum conscientiis imperitare contendit nulla alia suffultus ratione, quam quod putet se falli et fallere esse nescium, ac glossemata sua non minus ac ipsam S. Scripturam esse divinitus inspirata; Detestatur vester, et jure quidem merito, immanes persecutiones quas Clerus Romano-Catholicus contra dissentientes exercuit, unde autem propullularunt nisi ex imperio in conscientias quod pro libidine sua affectavit et extendit? Videat autem Vester, annon et ipse simile quid tentet, certe quominus Te omnesque in Orbe Mathematicos atque eorum remp. extirpet et deleat, nil obstat quam defectus potentiae, si quis Princeps ipsi suppeditaret exercitum militum et Draconum, vereor ne tristiores tragoedias adornaturus esset, quam fuerunt Gallicae conversiones a Jesuitis in usum vocatae. Quis tutus esset a furore Declamatoris, si quidem omnibus et singulis Mathematicis ostracismum minatur Troës Rutulive fuant:[4] Sed quod nos solari possit, abibunt ejus conatus in fumum, sunt vanae sine viribus irae atque fulgura ex pelvi. Nunc quidem a Te Vir Celeb. intelligo in quo consistat sobrius matheseos usus, qualem exercet strenuus Orthodoxiae vindex, nimirum in addendis ac multiplicandis reditibus ac censibus atque usuris, subtrahendo aliorum honores, dividendis hominum animis: dicis autem ad regulas extractionis non patere aditum, ego contrarium sentio, norunt enim, qui talem arithmeticam callent, extrahere venenum ex innocentissimis aliorum verbis, factis et moribus; hoc olim Groningae maximo meo taedio saepe expertus fui. Algebram aliquid magici spirare quibusdam vestris Theologis, ex eo fere colligo, quoniam ante 6 vel 7 annos studiosus aliquis Tigurinus[5] Lectiones Algebraicas a me sibi dari petiit, sed hac conditione, ut id celarem, ne resciscerent Theologi Tigurini, qui alias in atrocissimum crimen versuri essent: Misertus ego miserandi status Juventutis vestrae studiosae, cui non licet solidioribus studiis incumbere, praefatum studiosum clam adeo docui, ut quid a me disceret nemo unquam expiscari posset. Haec forte eadem est ratio, cur dum omnifarios habes Auditores in curiosissimis Tuis lectionibus, diffugiant tamen studiosi, conjecto quippe hoc fieri, non quod aversentur doctas Tuas explicationes ex quibus mirum quantum proficere possent, sed quod non audeant frequentare scholam Tuam, ne odium Theologicum in se concitent. Interim gratulor Tibi de optato adeo successu, quem indies magis magisque nanciscitur institutum Tuum; macte animo! nec Te deterreant malevolorum sugillationes et calumniae: nam recte faciendo neminem timere debemus. Opus Biblicum quod ex laboribus hisce Tuis nascetur, si paucos quosdam imperitos osores in urbe vestra invenerit, tanto vice versa plures habebit aestimatores et Judices aequissimos in Orbe erudito, qui satis norunt quid distent aera lupinis.
Indignas utique judicavi J. Henr. a Cohausen Cogitationes de phosphoro mercuriali;[6] quid enim ejus delirio ineptius. Gratias ago pro communicatione deplorandi Thermarum Leucensium fati.[7] Vale Vir Amicissime et fave T. studiosissimo J. Bernoulli
Basil. d. 10. Maj. 1719.
Fussnoten
- ↑ Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1719.04.00.
- ↑ Es handelt sich um die von Scheuchzer heftig kritisierte Festrede von Johann Caspar Hofmeister anlässlich des Zürcher Reformationsjubiläums, Oratio secularis de magnis in Ecclesiam Tigurinam, inde a primo ad ejus ad secundum a reformatione jubilaeum, collatis a Deo beneficiis, in: Seculare sacrum in honorem Dei ter opt. max. ob ecclesiam ab erroribus in doctrina, in cultu a superstitione, et rempublicam a servitute et contemptu clericali, ducentis abhinc annis, ministerio M. Huldrici Zuinglii, feliciter liberatam ... celebrabunt Joh. Caspar. Hofmeisterus, ... David Holzhalbius, ... Joh. Jacob. Reutlingerus ..., Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1719, pp. 3-36. Vgl. die Anmerkungen im Brief von Johann Jakob Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1719.04.00.
- ↑ Eines der sieben letzten Worte Jesu am Kreuz gemäss Lk 23,34.
- ↑ Vergil, Aeneis, Buch X.
- ↑ Bei diesen Schülern Johann I Bernoullis handelt es sich vermutlich um Johann Rudolph Lavater (1695-1761) (Matrikel Basel IV, Nr. 2530) und Johann Heinrich Fehr (geb. ca. 1691) (Matrikel Basel IV, Nr. 2549).
- ↑ Cohausen, Johann Heinrich, Lumen novum phosphoris accensum, sive Exercitatio physico-chymica, de causa lucis in phosphoris tam naturalibus quam artificialibus, exarata ad provocationem celeberrimae Regiae in Galliis Burdegalensium Academiae, Amstelodami (J. Oosterwyk) 1717.
- ↑ Es handelt sich um den Bericht von Franz Josef Supersaxo von der Fluhe, von 1701 bis 1734 Bischof von Sitten, über die Lawinenkatastrophe von 1719, bei der Leukerbad verwüstet wurde. Siehe dazu die Anm. im Brief Johann Jakob Scheuchzers an Johann I Bernoulli von 1719.04.00.
Zurück zur gesamten Korrespondenz