Bernoulli, Johann I an Wolff, Christian (1719.04.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Wolff, Christian, 1679-1754
Ort Basel
Datum 1719.04.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.12
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo

Christiano Wolfio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Ecce Vir Celeberrime varia schediasmata,[1] quae, ut soleo, submitto acutissimo Tuo judicio et examini, postea si digna judicaveris Lipsiam remittenda ut Actis inserantur. Rogo tantum, quod et Agnatus meus desiderat, ut commendes accuratam impressionem ne vitia typographica sensum turbent: hoc moneo quia Typothetam, in nostris praesertim calculis ponendis, ubi accuratissimus esse deberet, plerumque negligentissimum observavi. In Schediasmate meo de curva quam describit projectile in medio resistente acriter ut meruit defricui meum Nonneminem Provocatorem, hunc Nonneminem esse Keilium facile conjectabis. Nolui ipsi parcere, quia video hunc hominem fieri tanto insolentiorem quanto mitius tractatur. Est ille haud dubie princeps illorum Anglorum, quos dicis sibi persuadere, quod in rusticitate modum excedere non possint cum Germanis controvertentes. In altero meo schediasmate humanius ago cum Tayloro utpote Mathematico longe solidiore et minus rustico quam Keilius, erat tamen necesse ut et ipsi ostenderem inter Germanos esse qui Anglorum arrogantiam retundere possint, et non solos Anglos esse qui sapiant; eo enim jam cristam erigunt, ut omnes Nationes superciliose despiciant. Mitto Tibi etiam Vir Ampliss. duo exemplaria dissertationis de Phosphoro meo Mercuriali[2], rogo ut alterutrum eorum cum litteris his adjunctis ad Clariss. nostrum Hermannum deferri cures. Si quid in hac dissertatione invenias quod putes mereri ut opponatur quorundam dissentientium placitis, obstringeres me si notas Tuas sub forma excerptorum in Actis ederes.[3] Plures enim qui de hac materia scripserunt videntur non satis assecuti mentem meam. Gratias debitas ago pro transmisso libello Rationis Tuarum lectionum mathematicarum et Philosophicarum.[4] Miror sane indefessam Tuam sedulitatem, ac nescio quis alius praeter Te tantis laboribus exantlandis sufficere possit; dudum ego succubuissem. Humerorum Tuorum viribus atque quam inde consequeris gloriae immortali ex File icon.gif animo gratulor. Ex scriptis Orfyreanis,[5] quorum copiam mihi facere voluisti, nescio quid concludam de Mobili perpetuo Orfyrei, incertus utrum hoc nomen perpetui mereatur nec ne. Ex eo enim quod Auctor nil nisi externam rotae suae faciem describit, internam vero ejus structuram sollicite celat, judicare non datur: nec magnum apud me pondus habet pro motus perpetuitate Sereniss. Hassiae Landgravii[6] testimonium, utpote quod rotam per aliquod tantum menses in motu perseverasse affirmat; vidi autem ego horologia et automata quae pondere vel elastro semel tantum retenso motum per integrum annum servabant. Miror vehementer quod Viri oculati et perspicaces, inter quos et Te video,[7] ob externam quandam apparentiam sibi tam facile illudi patiantur ab homine quem Mathematum imperitum et subinde vix sanae mentis esse a Te ipso intelligo. Si coram inspicerem omnia quae in Rota continentur, si viderem ejus motum aequabilem et diuturnum, si denique oculi mei usque adeo fascinati essent, ut nullum subesse fucum vel dolum observarem; non tamen deesset infallibile rationis dictamen, quod me cohibere assensum juberet, quid enim? annon luce meridiana clarius est centrum commune gravitatis non posse ascendere? deberem ne credere oculis meis qui putarent se videre naturae leges subverti? Haec enim Rota si Orfyreo credimus non tantum in motu se sponte conservat sed et pondus notabile in altum attollit, hoc est centrum commune gravitatis totius machinae et ponderis sponte ascendit idque in infinitum si tempus et locus concederetur, quid ergo de statico principio fiet, quod vult, ut centrum commune gravitatis corporum in se mutuo agentium semper descendat donec infimum possibilem locum inveniat? putasne Vir Celeb. Naturam leges suas suspendisse in gratiam Orfyrei? Ut dicam quod sentio, videtur Auctor Rotae ideo enorme adeo praemium pro arcani communicatione poscere, ut quemvis a curiositate tanti emenda absterreat indeque fucus quem facit absconditus maneat, ita enim tanquam praestigiator credulam turbam in sui admirationem usque et usque rapiet. Optarem Sereniss. Landgravius simularet tantum se velle petitos centies mille imperiales persolvere, in quales quaeso angustias se conjectum videret Orfyreus?

File icon.gif Noveris forsan Vir Celeb. quod Senatus Acad. Duisburgensis ante 4 vel 5 menses, nescio ex cujus commendatione, nominaverit filium meum ad professionem Philosophiae et Matheseos. Hoc cum cito ad nos perscriberetur laetabar quidem et de felici successu brevi secuturo non dubitabam: sed cum longo post tempore de ea re nihil amplius rescisceremus, intelleximus tandem Senatui Acad. Duisburg. ex Aulae Regiae mandato laudatum fuisse quendam Gosallium,[8] Ephorum Comitum de Finckenstein qui hoc ipso tempore in Academia Vestra vivunt, propter insignem si Diis placet Mathematum cognitionem; Tu vero, ut dicitur, consultus, quid de Gosallii progressibus in Mathematicis sentires, judicasti, illum Professioni Matheseos et Philosophiae esse imparem: quo factum, ut Duisburgenses de novo petierint filium meum ad professionem eam per litteras supplices ad Reg. Maj.[9] sed cum nullum hactenus responsum tulerint, sunt qui credant litteras illas esse interceptas et suppressas, eoque magis quod unus ex curatoribus Clivensibus Acad. ad quos litterae Senatus Duisburgensis pro more amandatae fuerunt faveat cognato suo Neuhausio Professori in Gymnasio Hammonensi,[10] quem, licet ad Mathesin prorsus inidoneum, ad stationem istam libenter promotum cuperet. Interim si res tandem Berolinum perveniret, spes nostra optato eventu vix esset caritura, fautores enim ibi habemus singulari gratia pollentes apud illustr. Regiae Domus supremum Mareschallum L. B.[11] de Printzen omnium Reg. Academiarum supremum Curatorem,[12] qui jam jam sollicitatus pro filio meo favorabiliter respondit, ita ut nihil deesse videatur ad promissi executionem, quam ut tandem ad Aulam veniant litterae supplices Duisburgenses conjunctim cum litteris Curatorum Clivensium, quae si nondum missae, e re esset (Amicis hoc suadentibus) ut litteris Regis, ut vocant, excitatoriis sui moneantur officii Curatores Clivenses, commode hoc effici poterit fautorum commendatione et sollicitatione. Nullus dubito quin et Tua opera multum huic negotio promovendo contribuere possit: fortassis autem finem suum, faustum an infaustum, consequetur priusquam has litteras accipias. Quod superest Vale Vir Celeb. ac mihi favere perge.

Dabam Basileae a. d. V. Aprilis MDCCXIX


Fussnoten

  1. Bernoulli, Johann I Op. CXIII, Responsio ad nonneminis provocationem, Ejusdem solutio quaestionis ipsi ab eodem propositae de invenienda Linea curva quam describit projectile in medio resistente, in: AE Maji 1719, pp. 216-226 und Bernoulli, Johann I Op. CXIV, Clar. Taylori Mathematici Angli Problema Analyticum, quod omnibus Geometris non-Anglis proposuit, solutum a Joh. Bernoulli, in: AE Junii 1719, pp. 256-270.
  2. Bernoulli, Johann I (mit Nebel, Wilhelm Bernhard) Op. 112, Dissertatio Physica De Mercurio lucente in vacuo ....
  3. Es ist nicht bekannt, ob Wolff dieser Anregung gefolgt ist.
  4. Wolff, Christian, Ratio praelectionum Wolfianarum in mathesin et philosophiam universam, Halae Magdeburgicae (Renger) 1718.
  5. [Bessler, Johann Ernst Elias et al.], Gründlicher Bericht von dem durch den anitzo zu Merseburg sich befindenden Mathematicum Herrn Orffyreum Glücklich inventirten Perpetuo ac per se Mobili, nebst dessen accurater Abbildung : Wie solches seit dem Monath Junio dieses 1715ten Jahres zu gedachten Merseburg von einer grossen Menge Hoher Standes-Personen, gelehrter Leute, Künstler und Curiosorum in Augenschein genommen und genau examiniret, auch allda noch zu sehen ist, Leipzig (Boethius) 1715 und [Bessler, Johann Ernst Elias, Wolff, Christian et al.], Neue Nachricht von der curieusen und wohlbestandenen Lauff-Probe des Orffyreischen auf dem Schloss Weissenstein bey Cassel, von neuem erbauten Perpetui mobilis ..., Leipzig (Boutique zum Contoir) 1718.
  6. Karl (1670–1730), Langraf von Hessen-Kassel.
  7. Christian Wolff hatte sich bereits 1715 in einem anonymen Beitrag in den AE positiv zum Orffyreischen Rad geäussert und diese Ansicht 1717 in seinem Mathematischen Lexikon wiederholt (siehe [Wolff, Christian], Nova literaria Mathematica de perpetuo mobili, Longitudine Maris & Quadratura Circuli, in: AE Januarii 1715, pp. 46–48 (aufgenommen in Wolff, Christian, Meletemata mathematico-philosophica, Halae Magdeburgicae (Bibliopoleo Rengeriano) 1755, pp. 69–72) und Wolff, Christian, Mathematisches Lexicon, darinnen die in allen Theilen der Mathematick üblichen Kunst-Wörter erkläret, und zur Historie der mathematischen Wissenschafften dienliche Nachrichten ertheilet, auch die Schrifften, wo iede Materie ausgeführet zu finden, angeführet werden ..., Leipzig (J. F. Gleditschs Sohn) 1716, Spalte 1040-1043.
  8. Dieser Hauslehrer der Grafen von Finkenstein konnte bisher nicht identifiziert werden.
  9. Friedrich Wilhelm I. (1688-1740), König von Preussen.
  10. Wilhelm Neuhaus (gest. 1744) war von 1701-1726 Professor der Philosophie am Akademischen Gymnasium in Hamm.
  11. L. B. = Liber Baro (Freiherr).
  12. Marquard Ludwig Freiherr von Printzen (1675-1725) war seit 1709 Kurator der preussischen Universitäten.


Zurück zur gesamten Korrespondenz