Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1719.04.05)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1719.04.05 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.28 |
Fussnote |
Viro Celeberrimo atque Excellentissimo
Jacobo Hermanno
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Quas ad me 6. Jan. litteras dare dignatus es rectissime accepi. Gratias ante omnia ago pro voto quo me ex occasione novi anni mactare voluisti; idem illud Tibi retribuo, precorque Deum ut omnia quae mihi vovisti etiam Tibi eveniant.
Miror Leydenses suae Academiae non melius prospexisse de Mathematico perito et alicujus nominis. Wittichius enim quem accersiverunt non videtur ejus celebritatis ut Academiae Leydensis (quae inter reliquas longo tempore ut Princeps fuit considerata) partam famam conservare nedum augere possit, de ejus peritia nihil mihi constat. Si ita agere pergant illius Lycei Proceres, mox degenerabit et amittet suum principatum. Quid Groningani sint facturi de vacante statione Mathematica in sua Academia mihi ignotum est, locorum enim distantia et litterarum pretiosum portorium facit ut valedixerim commercio cum illis regionibus continuando. Sed si bene novi naturam regiminis Groningani fortassis per plures adhuc annos vacabit Cathedra Mathematica; ideo tamen spes non omnis evanuit, quin tandem Magistratus Civitatis cum Omlandis se conjungant et unanimi voto Te ad Cathedram illam invitent. Verissimum est quod Senatus Academicus Duisburgensis Filium meum ad Professionem Matheseos et Philosophiae conspirantibus omnium Procerum Acad. suffragiis nominaverit, profecto nescio ex cujus commendatione tantus honos nobis contigerit, contigit enim praeter omnem nostram expectationem cum tale nihil cogitaremus. Verum etiam est quod duo alii fuerint propositi in senatu nempe Muschenbroekius Doct. Med. Leydensis et Neuhausius Hammonensis; sed inclinat Senatus in Filium meum, atque spes facta nobis est ut si nominatio Berolinum transmissa fuerit, filius facile sit victor evasurus in Electione. Interim nescio quo artificio Neuhausii Fautores hactenus impedierint quo minus procedi potuerit ad Electiconem. Scribitur quod Senatus Academici litterae Cliviam missae ad Curatores Berolinum amandandae fuerint ibi detentae vel suppressae. Si quid contribuere potes ad negotium hoc urgendum ut tandem ad optatum finem perveniat rogo ut hoc nobis officium praestes, promittimus vicissim operam nostram si qua in re Tibi utiles esse possumus.
Gaudeo quod methodus mea inveniendi curvam algebraicam indefinitae quadraturae incapacem quae tot quot libuerit habeat spatia absolute quadrabilia, Tibi ut dicis, perplaceat, eamque deprehendas perelegantem et generalem, et vel ideo, quia nullo calculo infinitesimali eget. De Tua judicare non possum, quia non vidi, procul omni dubio illa non erit contemnenda, quid enim a Te proficiscitur quod contemni mereatur? interim non bene credis ex hoc capite saltem non esse contemnendam quod curvas praebeat quarum quadratura indefinita, pendet a quadratura curvae cujuscunque non quadrabilis et tamen tot spatia quadrabilia admittat quot libuerit, nam etiam mea methodus hoc privilegio gaudet, quod miror Te non animadvertisse, ad hoc quippe nihil aliud requiritur, quam ut pro recta (cujus loco monstravi aliam quamcunque algebraicam inservire posse) talis jam assumatur, ut curva ex qua altera quaesita generatur, sit illa a cujus area indefinita non quadrabili dependet quadratura indefinita quaesitae : quod quomodo fieri debeat non difficulter perspicitur. Res utique curiosa foret si simile quid pro curvarum extensione inveniretur. Si quis nempe inveniret curvas ac quidem algebraicas indefinite irrectificabiles quae tamen habeant arcus in dato numero rectificabiles absolute: in his me macerare non gestio aliis nunc negotiis occupatissimus; videtur problema curiosum magis quam utile.
Non necesse erat multis adeo enarrare quomodo schediasma Tuum de Isoperimetricis lucem viderit. Quod enim factum est infectum fieri nequit; fuit illud impressum antequam meum totum et integrum, prout debebat, comparuisset; quod injustum esse ipse concedis; longa vero Tua excusatione res ipsa non restituetur. Bene se habet quod fatearis Tuam solutionem meae tam similem esse quoad fundamentum, ut nemo non crediturus fuisset Tuam ex mea fuisse desumtam si nimirum Tua post meam fuisset publicata: ergo vides a me dependisse ut ego solus hujus inventionis gloriola potirer, si modo publicassem eam in alio Diario quam in Actis Lips. ita enim Te inscio in publicum prodiisset, atque hac ratione frustratus fuisses occasione Tuam solutionem publicandi. Quod me pungendi nullam habueris intentionem, hoc Tibi credo quia dicis eoque gaudeo: sed puto Te vicissim nunc agnoscere, quod verba Tua quaedam etsi praeter voluntatem ita sunt posita ut si conferantur cum quibusdam meis, videantur eo tendere ut non tantum inventum ipsum extenuare (quod ego tamen ut aliquid momentosi depraedicavi) sed etiam quaedam asserta mea refutare velis: praeterquam, quod dicis Fratrem meum (quem hic aliquoties satis graviter errasse ostendi) ad liquidam pervenisse veritatem; interim non sufficit, ut Tibi videar aliquos ejus errores detexisse, rogo ut Tu Te certum reddas quod facile poteris, modo loca a me indicata et rationes meas attente examinare velis.
Quod attinet ad schediasma filii mei de problemate Trajectoriarum, videris velle mihi vicem reddere de isoperimetris querenti, quando quereris illud totum eo tendere videri ut tua solutio depretietur, et de caetero in eo non nulla esse quae Te potiori jure pupugerunt. Miror sane qui potueris hanc querelam movere de filio meo qui tanta cum moderatione et non nisi cum debito honoris cultu de Te ubique locutus est, si vel maxime voluisset (quod tamen ut sancte testor nunquam in animum sibi induxit) Te pungere aut quoquo modo offendere, id ego non passus fuissem. Quod autem modeste judicium suum aperuerit de solutione Tua, aegre ferre non potes; Cum enim adversus quorundam Anglorum obtrectationes mei Apologiam, et quomodo hoc problema a me Leibnitio suppeditatum in Angliam venerit, Historice describere susceperit, quid quaeso Angli dixissent si omnia narrando quae ad materiam istam pertinentia in publicum prodierant, atque imprimis Anonymi illius Angli solutionem examinando, filius meus de Tua omnino tacuisset? annon cum jam antea de nostro partium studio erga nos invicem vehementer conquesti sint, hanc suam querimoniam de putatitia hac partialitate mirum in modum exaggeraturi fuissent? Et quid multis? Tu ipse satis monstrasti, quod solutio illa Tua Tibi ipsi non omnino satisfecerit, quare etiam aliam substituisti in Act. Mens. Julio ni fallor anni superioris; sed etiam in hanc oportet lapsum aliquem irrepsisse, nam si applicetur ad levissima exempla non exhibet quod exhibere deberet: forsan eam postea emendasti per alteram schedam quae prout scribis in novissimo Januario Actorum prodiit quem mensem nondum vidi nec tam cito visurus sum Tecum sentio quod Trajectoriae per quadraturas generaliter describi non possint. Fateor etiam alteram meam solutionem quam filius meus publicavit extendi tantum ad curvas similes; sed habeo alias methodos in suo genere universales, per quas ope quadraturarum construere possum trajectorias pro variis aliis generibus curvarum transcendentium etiamsi non similium. De his omnibus filius meus forsan Lipsiam mittet alterum schediasma, cui adjungam aliquod ab Agnato meo ex Italia mihi transmissum super eadem materia, ubi contendit se quoque invenisse modum universalem determinandi trajectorias pro quibusvis transcendentibus. Tuum erit illum examinare. Interim miror quod non statim animadverteris similitudinem curvarum secandarum in Exemplo Leibnitiano Anglis proposito, et magis adhuc miror hanc similitudinem observatam quidem a Tayloro sed non in usum vocatam, siquidem ex consideratione similitudinis constructio tam facile ad quadraturas reducitur, cum alias etiam pro hoc solo exemplo Tibi et Tayloro post calculi laborem satis molestum subsistendum fuit in aequatione ubi indeterminatae non potuerunt separari, neque per consequens rem ad quadraturas (ut Leibnitius pro hoc exemplo exegerat) revocastis.
Vidi quae in Diario Hagiensi reposuisti ad exprobrationem a Keilio Tibi factam; eleganter et facete retorques in sinum ejus plagii crimen quo Te onerare ausus fuit, cum tamen ipse ejus criminis quam maxime sit reus ut dudum notavi; potuisses urgere praeter ea aliud notabile exemplum (si scivisses) quod contra me ipsum commisit, dum fratri suo Jacobo Keilio de motu musculorum scribenti suppeditavit tanquam sua, omnia illa quae in Dissertatione mea de motu musculorum olim publicavi. En excerpta quaedam ex Epistola alicujus Angli ad me scripta de Libello Keiliano, quae epistola jam 21. Augusti 1713 Scripta fuit, et cujus omnino oblitus fuissem, nisi Agnatus meus mihi nuper refricuisset memoriam de isto libello. "J'ai trouvé (inquit Anglus ille) ici un traité Anglois de secretione Animali ecrit par Mr. Keil M. D. frere de celui qui a ecrit l'Introductio ad veram etc. où il a inseré Votre systeme de motu musculorum, pour la demonstration, il s'est aussi servi des memes figures, et il devroit aussi l'appeller Votre demonstration; mais son frere lui aiant donné la demonstration sans et , il l'a cru plus facile et l'a inserée sous le nom de son fere, voila ce qu'il dit de Vous dans sa preface en Anglois 'Determinatio vis Elasticae inventa fuit a Doctiss. Joanne Bernoullio sed haec methodus eam demonstrandi frater meus mihi communicavit'."
Agnatus scribit se vidisse hunc libellum et in eo hanc praetensam demonstrationem Joh. Keilii, sed revera nihil aliud esse quam quod habetur in dicta mea dissertatione, hoc tantum discrimine, quod loco proportionis inter diametrum et peripheriam ut 7 ad 22 a me adhibitae ille (quod superfluum omnino erat) majores et accuratiores numeros adhibuerit, et loco propositionis fundamentalis Varignonii a me citata ille citaverit (ne quid utique exteris remaneret) propositionem eandem uti habetur in introductione ad veram Physicam, praeterquam quod ille et in et mutaverit. En ergo quas ob causas (risum teneas) Joh. Keilius meam demonstrationem audeat vocare suam! anne crassius et impudentius plagium committi potuisset?
Quae contra Clarkium moliris, erunt haud dubie solidissima; Clarkius haud videtur satis Geometra, ut de Motu apte disputet: sit tamen tuo essem loco, nihil dicerem de inaequali numero ictuum temporibus aequalibus a gravitate resistente excipiendo potest enim veritas aestimationis virium vivarum defendi sine ea suppositione.
Mitto etiam ad Acta duo schediasmata, unum contra Keilii provocationem ad me in specie factam, alterum pro solvendo problemate a Tayloro nuper Geometris non Anglis proposito,[1] quod Monmortius procul dubio Tibi quoque perscripsit; videbis me voluisse cum Tayloro sponsionem inire 50 Guineorum quod sim soluturus suum problema, sed quam non ausum esse acceptare ex ipsius silentio colligo.
Ad Cl. Wolfium sum quoque missurus duo exemplaria (quorum alterutrum Tibi destinatum ab illo accipies) Dissertationis de Phosphoro meo Mercuriali nuperrime in disputatione publica sub meo presidio ventilatae.[2] Materiam istam putavi aliquando accuratius tractandam esse quam olim feci, cum inventum sparsim tantum et sine ordine publicarem, unde factum ut multi non recte perciperent in quo proprie inventi mei tenor et elegantia consisteret; adde quod aliqui fuerint qui ex eo tempore scribentes de hoc phosphoro, mentem meam circa hoc phaenomenon perverterint potius quam explicuerint. Invenies quoque in hoc scripto litteras Tuas ad me olim datas contra Hartsoekeri cavillationes, sed nomen Tuum suppressi ne Te cum ipso committerem.[3]
Nob. Monmortius aliquid mihi transcripsit ex libro quem Craigius noviter edidit de fluentibus, nihil autem aliud est, quam formulae quarundam aequationum fluxionalium in quibus indeterminatae sibi invicem permixtae per Regulam quam tradit separantur. Interim omnes illae formulae jam continentur in illa quam frater meus quondam problematis loco proposuit et quam ego solvi separando indeterminatas in Act. Lips. 1697, pag. 115. Excepta tamen una quam Craigius etiam solvisse contendit et quae non posset per meam solvi: sed ea ipsa est in qua Craigius erravit, et ubi separationem tentando commisit paralogismum. Quod Monmortius etiam a Tayloro observatum esse scribit. Quod superest, Vale et mihi favere perge.
Dabam Basileae a. d. 5. Apr. 1719.
P. S. En quae de Keilii plagio supra memorato habet Adgnatus in litteris suis ad filium meum "Wan aber" (inquit) "Ewer Vatter sehen will, was der Keil selbst für ein plagiarius seye, so lasse er sich von dem jungen H. D.r Stehelin" (hic autem libellum Keilii se non habere dixit) "zeigen die letzten blätter des buches de secretione animali et motu musculari Jacobi Keil (ich nenne hier ein bruder für den andren, dan bin ich berichtet worden so hatt was die Mathem. sachen betrifft der Jac. alles von dem Joh. empfangen) er wird finden, daß der Keil das fürnemste auß der Dissert. de Motu Musculorum von wort zu wort abgeschrieben, außgenommen daß er anstatt der proportione Archimedea diametri ad peripheriam, deren Ewer Vatter sich bedienet hatt accuratere zahlen substituirt, [?] an dem ort wo ewrer Vatter [?] H. Varignons prop. fundam. allegirt, citiert der Keil eine prop. ex introductione ad physicam seines bruders, damit man ja den Außländern nichts schuldig were. Wan solches der H. Herman gewust hätte, hätte er den Keil braf castigiren können, es kan aber vielleicht bey anderer gelegenheit geschehen."
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)