Bernoulli, Johann I an Liebknecht, Johann Georg (1719.03.22)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Liebknecht, Johann Georg, 1679-1749
Ort Basel
Datum 1719.03.22
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.124
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo atque Clarissimo

Joh. Georgio Liebknecht

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Memini Vir Clariss. Te aliquando abs me petere historiam ac descriptionem perfectam Phosphori mei Mercurialis: quandoquidem autem talis a me data non extabat, nisi quae sparsim pro ratione inventionis, quae non una vice facta fuit, de hoc argumento in Commentariis Paris. publicavi;[1] Ecce nunc ea de re integram Dissertationem inter alia negotia horis subcisivis conscriptam,[2] quae juxta inventi historiam systema meum de Lumine Mercuriali et quaecunque ad hanc materiam pertinent quam fieri potuit accuratissime tradit. Tuum est judicare Vir. Cl. pro ingenii Tui perspicacissimi acumine quid de explicationibus nostris sit sentiendum. De Tua limatissima dissertatione fecimus utique ut par erat honorificam mentionem, laudato Tuo in plerisque cum nostris consensu, quamvis pro ea quam unusquisque in philosophicis sibi arrogat libertate modeste monuimus in quibus paucis a te dissentire coacti fuimus. Quod quidem Te non aegre laturum speramus. Si quid autem in Diatribe nostra, quae festinanter satis fuit scripta inveneris, quod palato Tuo arrideat, habebimus de quo nobis gratulemur: saltem officii mei esse putavi, ne Te ea, sive digna sit lectu sive non digna carere sinerem. Vale Vir Clariss. et me quod facis amare perge.

Dabam Basileae a. d. XXII. Martii MDCCXIX


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Bernoulli, Johann I] Op. 112 {mit Wilhelm Bernhard Nebel} Dissertatio Physica De Mercurio lucente in vacuo Quam Annuente aeterno luminum Patre Permissu Sapientiss. Philos. Ord. in Univ. Basil. Sub praesidio Viri Excellentissimi, Celeberrimi Joh. Bernoulli, Ph. & Med.D. Math. P.P. Trium Societatum Scient. Gall. Angl. & Boruss. Socii, Patroni & Praeceptoris sui omni observantiae cultu prosequendi, Publico Eruditorum Examini submittit ad d. 24. Mart. MDCCXIX. Wilhelm. Bernhard. Nebel, Hasso-Marpurg. M.C. Auctor. In Auditorio Collegii inferioris Basileae, Typis Friderici Lüdij, Acad. Typogr.


Zurück zur gesamten Korrespondenz