Wolff, Christian an Bernoulli, Johann I (1718.10.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Wolff, Christian, 1679-1754
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Halle
Datum 1718.10.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 671, Nr.16*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo atque Amplissimo,

Dn. Johanni Bernoulli

S. P. D.

Christianus Wolfius.

Doleo, Vir Celeberrime, quod praeter intentionem ansam dederim offensae. Significavi utique Dn. Hermanno, Te misisse solutionem singularem problematis isoperimetrarum[1], atque eum adhortatus sum, ut suam[2] quoque communicaret, antequam Tuam videret; sancte tamen asseverare licet, me de ipso, quo uteris, methodo nihil ad eum perscripsisse. Quod vero Hermanniana prodierit, antequam Tua integra luci publicae exposita fuisset, Menckenii culpa factum est pluralitatem prolixitati praeferre soliti. Dabo in posterum operam, ne amplius quid irrepat, quod Te offendere possit. Crusiana responsio[3] ad Keilianas imputationes jam typis exscripta fuit, cum literae Tuae mihi redderentur: atque adeo gaudeo, quod Te probante prodierit. Quod Tibi, Vir acutissime, non displiceant Tentamina mea physica, mihi gratulor: calcar hinc mihi addetur ad ea continuanda. Agricolae opus de arboribus propagandis[4] evolvi et ipse; sed trita in re hortensi paradoxis verbis effert et ultra statutos limites extendit, invita saepius experientia. Ex meis circa vegetationem principiis, quorum aliqua pars in Tentamine Germanico de vera causa multiplicationis frumenti[5] continetur, rationem a priori reddere valeo successus et casus accurate determinare, quando unum quodque artificium locum habet. Dabo tamen, si Deus voluerit, operam ut omnia accuratis experimentis definiantur, quemadmodum jubes. De Perpetuo File icon.gif mobili Orffyreano[6] Leibnitius primum honorifice sentiebat;[7] sed cum studiosus quidam Lipsiensis in praxi mechanica excellens Wagnerus rotam construxisset,[8] quae ad aliquod tempus ab elatere incluso circumagebatur, suspicari omnino coepit, annon huic objectioni aliquid sit tribuendum. Haec autem suspicio nunc penitus sublata est, postquam fidem suam interposuit Serenissimus Hassiae Landgravius, quod nulla retensione opus sit ad motum continuandum, sed motus vi structurae continuetur. Quae hanc in rem edita sunt[9], ecce Tibi mitto, Vir Celeberrime, ut ipsemet judices, quid hactenus statui possit. Caeterum ut Orffyrei ingenium et genium agnoscas, addidi scriptum ejus aliud,[10] cujus generis plura jam dedit. Est Mathematum imperitus, et subinde vix sanae mentis videtur. Si credere ipsi fas est, inventionem perpetui sui mobilis scripturae sacrae debet, ait enim alicubi apud Lucam itemque in Apocalypsi ejus descriptionem contineri. Dn. Hermanni responsio,[11] qua plagii crimen a Keilio sibi imputatum a se amolitur in Diario Hagiensi prodiit; sed cum duriter, ut par erat, tractet hominem File icon.gif rusticis moribus proditum, Keilius jam aliud scriptum concinnavit (quemadmodum nonnemo ex Anglia redux narrat) in quo durius tractat Hermannum. Lucem publicam id nondum adspexit. Retulit idem amicus, Anglos sibi persuadere, quod in rusticitate modum excedere non possint, cum Germanis controvertentes. Atque ideo factum est, ut in Crusiano Schediasmate[12] non emolliverim quasdam dictiones acerbiores, quae bilem Keilio et ejus sociis movere possunt. Rationem mearum in Mathesin et Philosophiam Lectionum intelliges ex libello,[13] quem hisce adjungo. Vale, Vir celeberrime et fave.

Dabam Halae Saxonum d. 6. Oct. 1718.


Fussnoten

  1. Bernoulli, Johann I Op. CIII (lat. Fassung), De Solutionibus quae extant Problematum isoperimetricorum, ejusque nova eorundem problematum, aliorumque cognatorum citra calculum solvendorum methodus brevis plana ET facilis; Continuatio Observationis Bernoullianae de solutionibus quae exstant Problematum Isoperimetricorum etc., in: AE Januarii 1718, pp. 15-31; AE Februarii 1718, pp. 74-88.
  2. Hermann, Jacob, Methodus nova circa figuras isoperimetras (1718) (= Na. 024).
  3. Crusius, Johann Heinrich, M. Jo. Henr. Crusii Responsio ad Cl. Viri Johannis Keil, Astronomiae Professoris Oxoniensis, Defensionem pro Nobilissimo Vro Js. Newtono in Diario Literario Hagiensi A. 1716 editam, in: AE Octobris 1718, pp. 454-466.
  4. Agricola, Georg Andreas, Neu- und nie erhörter doch in der Natur und Vernunfft wohlgegründeter Versuch der Universal-Vermehrung aller Bäume, Stauden, und Blumen-Gewächse, das erste mahl theoretice als practice experimentiret, auch mit unterschiedenen raren Kupffern ausgezieret, Regenspurg 1716.
  5. Wolff, Christian, Entdeckung der wahren Ursache von der wunderbaren Vermehrung des Getraydes, dadurch zugleich der Wachsthum der Bäume und Pflanzen überhaupt erläutert wird, Halle 1717.
  6. Johann Ernst Elias Bessler (1681-1745), der sich, seinen Nachnamen verschlüsselnd, Orffyreus nannte, hatte mehrere angebliche perpetua mobilia in Form von angeblich antriebslos laufenden Rädern, welche sogar Arbeit verrichteten, konstruiert und damit grosses Aufsehen mit Zustimmung und Widerspruch auch von renommierten Gelehrten erregt. Siehe Jenkins, Alejandro, The mechanical career of Councillor Orffyreus, confidence man, in: American Journal of Physics 81, 421 (2013).
  7. Leibniz hatte im Oktober 1714 ein erstes Rad, das sein Erfinder Orffyreus als perpetuum mobile präsentierte, in Draschwitz bei Zeitz besichtigt. Von seinem positiven Eindruck zeugt z.B. sein Brief an Robert Areskin von 1716.08.03 (Hannover GWLB LBr 15 Bl. 1).
  8. Wagner, Christian, Das nunmehro völlig entdeckte Perpetuum Ac Per Se Mobile, darinne gründlich gezeuget wird, daß das von Herrn Orffyreo angestellte Experiment gar nichts tauge, und weder den motum perpetuum noch eine beständige Uberwucht erweise; wobey zugleich die ohnlängst herausgebene Merseburgische Schrifft völlig widerleget, und die Unmöglichkeit des motus perpetui mechanico-artificialis sattsam erwiesen wird, benebst einer auscalculirten und in Kupffer befindlichen Machine, welche lincker und rechter Hand, wenn man es verlanget, in eben der Geschwindigkeit herumlaufft und eine Last von 70 Pf. so hoch als bey der Probe geschehen zu heben vermögend ist, folglich alles dasjenige, was Herr Orffyreus biß dato gewiesen, vollkommen praestiret, Leipzig (J. Chr. Martini) 1716.
  9. [Bessler, Johann Ernst Elias, Wolff, Christian et al.], Neue Nachricht von der curieusen und wohlbestandenen Lauff-Probe des Orffyreischen auf dem Schloss Weissenstein bey Cassel, von neuem erbauten Perpetui mobilis ..., Leipzig (Boutique zum Contoir) 1718.
  10. Vielleicht [Bessler, Johann Ernst Elias et al.], Gründlicher Bericht von dem durch den anitzo zu Merseburg sich befindenden Mathematicum Herrn Orffyreum glücklich inventirten Perpetuo ac per se Mobili, nebst dessen accurater Abbildung: Wie solches seit dem Monath Junio dieses 1715ten Jahres zu gedachten Merseburg von einer grossen Menge Hoher Standes-Personen, gelehrter Leute, Künstler und Curiosorum in Augenschein genommen und genau examiniret, auch allda noch zu sehen ist, Leipzig (Boethius) 1715.
  11. Hermann, Jacob, Lettre de M. Herman aux auteurs du Journal litéraire (1718) (= Na. 026).
  12. Crusius, Johann Heinrich, M. Jo. Henr. Crusii Responsio ad Cl. Viri Johannis Keil, Astronomiae Professoris Oxoniensis, Defensionem pro Nobilissimo Viro Js. Newtono in Diario Literario Hagiensi A. 1716 editam, in: AE Octobris 1718, pp. 454-466.
  13. Wolff, Christian, Ratio praelectionum Wolfianarum in mathesin et philosophiam universam, Halae Magdeburgicae (Renger) 1718.


Zurück zur gesamten Korrespondenz