Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1718.04.13)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1718.04.13 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.156 |
Fussnote | P.S. am Fuss von fo.156r und oben auf fo.156v eigenhändig ergänzt |
Vir Amplissime Fautor Honoratissime
Hisce mitto varia ad Cl. Wolfium, quibus perlectis et examinatis eorum nonnulla Tibi remittet Actis Vestris, si ita visum fuerit, inserenda, ea praesertim quae respiciunt Trajectoriarum problema a beato Leibnitio Anglis propositum, et a quibusdam male solutum.[1] Rastius Regiomontanus, quem mihi commendasti, et cui Lutetiam ituro dedi porro commendatitias, tradidit mihi Actorum menses quinque a Majo usque ad Septembrem inclusive anni superioris, ut et Supplem. Tomi VI Sect. XI et XII singula in duplo: quae sequuntur rogo ut mittas per Mercatores nostros a Nundinis vestris redeuntes, atque statim solvi facias Tibi pretium, quod heic postea refundam.
Vale Vir Amplissime et fave Amplis. T. Addictissimo J. Bernoulli
Basileae d. XIII. Aprilis 1718
P. S. Quas Cl. Hasio inscriptas cernis, ei quaeso tradi cures. Qui vero fasciculum hunc Tibi tradit juvenis ingenuus ex mea cognatione filius est Dn. Königii celeb. apud nos Bibliopolae, is per aliquot annos bibliopolii gratia commorabitur apud Dn. Gleditschium Tuum ni fallor Affinem; cui ut eum commendes, enix[e] rogo.
En adiungo hanc schedulam ab Osterwaldio Celebri Neocomensium Theologo missam, cujus contentum in Actis Vestris protinus publicari desiderat.[2] Spero nihil fore quod impediat.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz