Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1718.04.04)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1718.04.04
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.223-224
Fussnote Siegelspuren. Auf der Adress-Seite p.224 von anderer Hand "Hermanni Epistola"



File icon.gif Viro Experientissimo [atque][1] Doctissimo

Iohanni Scheuchzero

S. P. D.

Iacobus Hermannus.

Cum diu sit quod nullas ad Te literas dederim, ne veteris nostrae Amicitiae oblitus esse Tibi videar, hac nundinarum Francofurtensium[2] oblata occasione, hoc epistolium ad Te deproperandum esse duxi, etsi nihil fere mihi suppetat quod perscribi mereatur. Quod Phoronomiae exemplum[3] acceperis gaudeo et magis adhuc quod gratum tibi acciderit tenue istud amoris erga Te mei mnemosinon, gratias vero laudumque hyperbolas quas in opusculum congessisti amori Tuo dono. Vidistine Verzaliae librum[4] adversus me in lucem protrusum?[5] quid de eo Tibi videtur. Exempla ejus in Galliam ad Societatem Regiam[6] misit; an vero eam laudum segetem dimissuerit quam sibi sposponderat valde dubito, id saltem certo scio hominis insaniam in Gallia aeque ac in Italia et Patrio solo innotuisse hic est certissimus fructus quem de Opere suo magno cepit. Fastum et inscitiam ejus quae pari cum fastu passu ambulat nemo ridere non potest: ego interim homini insanienti nihil respondebo. Alium in Anglia adversarium nactus sum Samuelem Clarkium,[7] cum quo in arenam mihi descendendum erit, quia quaedam mea quae de dynamicis Leibnitii in Phoronomia ἐν παρόδῳ[8] indicaveram, traducenda sibi duxit.[9] Cum Keilio[10] mihi forte etiam negotium erit. Me vides ergo polemicis tantum quantum immersum: Angli enim nescio quod Monopolium scientiarum sibi arrogare videntur, quo jure viderint alii; ego interim favente Deo mea jura pro virili tuebor adversus lepidam hanc illorum arrogantiam, quemadmodum Celeberr. noster Bernoullius[11] sua optime tuitus est, ut saltem exinde cognoscant aliis nationibus non fungum esse pro cerebro sed aliquid ingenii ad excolendas et promovendas sublimiores mathematum partes. Atque haec pauca sunt quae nunc in mentem mihi venerunt scribenda, plura non succurrunt, quare scriptionis filum abrumpendum. Tu interim vale omniaque Tua ex voto age, et me porro ama

Dabam Francofurti 4 Apr. 1718.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer

Docteur en Medecine tres celebre

A Zurich


Fussnoten

  1. Textverlust durch abgerissenes Siegel.
  2. Anlässlich der Buchmesse in Frankfurt am Main ergab sich oft die Gelegenheit, die Post einem von dort zurückreisenden Buchhändler mitzugeben.
  3. Hermann, Jacob, Phoronomia, sive de Viribus et Motibus corporum solidorum et fluidorum libri duo, Autore Jacobo Hermanno Basil. antehac in Illustri Patavino Lyceo; nunc vero in Regio Viadrino Math. Prof. Ord. et Reg. Scientiarum Societatis, quae Berolini est, Sodali, Amstelaedami (R. & G. Wetstein) 1716 (= Na. 022).
  4. Giuseppe Verzaglia (1669-1728).
  5. Verzaglia, Giuseppe, Esame delle riflessioni geometriche pubblicate da un oltramontano Professore in Italia ..., Bologna (G. P. Barbiroli) 1714. Über Hermanns Konflikt mit Verzaglia siehe dessen Brief an Scheuchzer von 1712.01.21.
  6. Die Académie des sciences in Paris.
  7. Samuel Clarke (1675-1729), englischer Philosoph und Theologe, war ein Schüler und Vertrauter von Isaac Newton.
  8. Im Manuskript steht "παρόδω".
  9. In Clarke, Samuel, A collection of papers, which passed between the late learned Mr. Leibnitz, and Dr. Clarke, in the years 1715 and 1716, relating to the principles of natural philosophy and religion ..., London (J. Knapton) 1717, pp. 336-339, findet sich in einer langen Anmerkung zur "Cinquième Replique de Mr. Clarke" eine heftige Attacke gegen das in Hermanns Phoronomia (Lib. I, § 219, pp. 113-114) vertretene Kraftgesetz, das sich ganz an der Leibnizschen Dynamik, insbesondere an deren Kraftmass, orientiert.
  10. Der Mathematiker und Physiker John Keill (1671-1721) verteidigte - wie auch Clarke - Newton im Prioritätsstreit mit Leibniz.
  11. Johann I Bernoulli (1667-1748) verteidigte im Prioritätsstreit mit den Engländern stets vehement die Rechte Leibnizens und zugleich seine eigenen.


Zurück zur gesamten Korrespondenz