Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1718.04.04)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Frankfurt (Oder) |
Datum | 1718.04.04 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.45* |
Fussnote | Siegel |
Viro Excellentissimo atque Celeberrimo
Johanni Bernoulli.
S. P. D.
Jac. Hermannus.
Acceperis haud dubie postremas meas, quas paulo ante ad Te dedi, quam gratissimae Tuae Mens. Sept. anni superioris datae, ad me perlatae essent. Ad has vero Tuas, quominus ocyus responderem, effecerunt tum argumenti penuria, tum potissimum occasionis mittendi defectus; nunc autem quando Bibliopolae hujus Urbis ad Nundinas Francofurt. proficiscuntur, huic occasioni deesse nolui.
Schediasma Tuum de Isoperimetris Mensi Januario hujus anni insertum maxima cum voluptate legi, mihique gratulatus sum, quod circa idem problema in cogitationes Tuis multum similes inciderim, prout ex Actis videre poteris, in quibus mea scheda Tuam proxime sequitur. Ad meam edendam Cl. Wolfius occasionem mihi praebuit cum scriberet Cl. Menkenium schediasma Tuum de Isoperimetris accepisse Actis inserendum.
Quae de Taylorii obscuritate alienaque inventa asciscendi consuetudine suppressis Autorum nominibus mihi vera esse videntur, nam ut alia praeteream quae de centro oscillationis tradit, a tuis desumta esse videntur sed densae caligini involuta. Venerando et Magnifico nostro Iselio prosperum suum reditum in Patriam ex Itinere Parisiensi gratulatus sum epistolio ad ipsum dato a quo deinceps pro more suo, humanissimam responsionem tuli. Praeclare de Vestra Academia etiam hoc nomine est meritus, quod a Generosissimo Barone Höggero splendidissimum et sane Principe dignum munus pro Bibliotheca publica impetraverit, et Academiae gratitudinem erga largitorem publice dicta Oratione propalare in se susceperit et exequutus sit.
De negotio Groningano in postremis meis nonnulla scripsi. Caeterum gratias habeo pro benevolo Tuo in me animo quo polliceris mihi commendationem ad illam cathedram si ad Te iteratas literas invitatorias daturi essent Groningani; etsi enim in praesenti mea statione honesto satis fruor stipendio nihilominus tamen quia omnia solidiora studia nauci fiunt et jacent, facile adduci potuissem ut locum mutarem. Wetstenii per Amicos id fecerunt, ut ego tamen Curatoribus Univ. Groninganae nominarer: verum Civitatis Proceres suffragia sua in Jac. Wittichium Prof. Math. Duisburgensem contulerunt, refragantibus tamen Ordinibus Ommelandorum qui mihi favere visi sunt, quod Wittichius Spinosismi Ipsis suspectus haberetur, et quantum mihi constat, vacans Professio Philosophica nulli adhuc peremptorie decreta est.
Keiliana utique vidi, in solutione inversi problematis Virium centripetarum pro hypothesi principium mihi petere quodammodo videtur Keilius, quando a tangentibus curvae quaesitae, nulla interposita demonstratione argumentatur ad Curvam ipsam vel Curvas quaesitas. Quod ad accusationem ejus praetensi mei plagii contra se commissi attinet, aestate superioris anni jam schedam ad Autores Diarii Hagiensis misi proximo edendo diario inserendam, qua me a plagio impacto purgo, et tale quid diverso tamen in argumento in Accusatorem retorqueo, sed nondum, quod sciam volumen istud Diarii prodiit.[1] Caeterum falsissimum est, quod Keilius confidenter asserere ausus est, me scivisse aut uspiam legisse theorema pro viribus Centralibus in Phoronomia traditum, a Keilio jam ante editum fuisse in Transactionibus Anglicanis; sed hoc demum ex ipsa Keilii quaerimonia cognovi. Argumentum deinde quod adducit ad persuadendum mihi omnino notum fuisse dictum theorema se Autorem habere, inde petitur, quod extet in scripto a se edito a quo famosa quam scribit controversia circa inventionem calculi differentialis et serierum originem traxerit. Sed et hoc concidere ostendi argumentum probando, me demonstrationem saepius nominati theorematis virium centripetarum in Diario Veneto 1711 exhibuisse demonstratum integro anno prius quam de famosa illa controversia mihi aut publico quicquam constitisset, quandoquidem haec controversia demum ex Commercio epistolico jussu Societatis Londinensis edito percrebuit. Est alius quidam Anglus Samuel Clarkius, qui ea exagitat quae in Phoronomia obiter scripsi in gratiam systemat[is] Dynamici Ill. Leibnitii, sibique tantum non triumphare videtur in sylloge epistolarum quas cum Leibnitio paulo ante ejus obitum super res philosophicas varii argumenti permutaverat.[2] Cl. Wolfius mihi excerptum ex Clarkianis, in quantum ad me attinent, transmisit, sed opus ipsum ex Belgio praestolor, et tunc ubi accepero, me ostensurum spero, Clarkium triumphum ante partam Victoriam egisse. Hisce vale, et me quod facis porro ama.
Ffurti d. 4. Apr. 1718.
A Monsieur
Monsieur Bernoulli des Societez Royales des
Sciences de Paris, Londres et Berlin, et Professeur des
Mathematiques
à Basle
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)