Bernoulli, Johann I an Boecler, Jean (1718.01.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Boecler, Jean, 1681-1755
Ort Basel
Datum 1718.01.16
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 673:Bl.118
Fussnote Am Briefkopf die alte Nummer "43"



Viro Nobilissimo atque Excellentissimo

Dno. Johanni Boeclero

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Ut primum me salutavit filius meus[1] ex Itinere redux quamvis non optima valetudine fruens[2] tradidit mihi humanissimas Tuas litteras,[3] simul et impense laudavit studium et voluntatem Tuam in nos propensissimam, quam non tantum verbis sed et opere ipso testatus fueris, quando ipsum mensae Tuae admotum lautissimo prandio excepisti. Certe nescio qui demereri possim insigne adeo amicitiae Tuae modo nascentis argumentum, nisi Tu ipse, quod exopto, ejus aliquando mihi suppedites occasionem; dabo operam ut sentias quam non sim ingratus. Gratias quoque habeo non exiguas, quod tantum negotii Tibi dederis praeter rei dignitatem in perscriptione fatorum mirabilis nostri Thrasonis Belfortii,[4] noveram quidem, eum esse Neapoli oriundum, sed inde profugum esse Ex-monachum File icon.gif nondum noveram; Hinc et ex reliquis quas memoras circumstantiis haud aegre intelligo qualis farinae homo sit, qui se jactat descendisse ex Nobili et perantiqua Comitum Belfortiorum stirpe; quod si verum esset vel si ex spurio saltem ejus latere ortus foret, talem cui se sociavit uxorem sibi credo persimilem non duxisset. Audio hominem Colmariam[5] concessisse, scilicet ad imposturam suam ibi exercendam: mirabor si non aliquando nequitiae poenam luat. Sed non est cur Te diutius fatigem in re tam parvi momenti. Quod superest votum voto rependo, atque ut Te Tuosque per longam annorum seriem salvos et omni bonorum genere cumulatissimos conservet Deus opt. max. est quod ex animo precor. Vale Vir Nobilissime atque mihi proporro fave.

Dabam Basileae. a. d. XVI. Januarij 1718.


Fussnoten

  1. Nicolaus II Bernoulli.
  2. Nicolaus II Bernoulli war um die Jahreswende 1717/18 aus Strassburg, wo er einige Wochen erkrankt verbringen musste, nach Basel zurückgekehrt.
  3. Dieser Brief von Johannes Boecler ist nicht erhalten.
  4. Dieser Charlatan, der sich Graf Belfort nannte, konnte bisher nicht identifiziert werden.
  5. Colmar


Zurück zur gesamten Korrespondenz