Bernoulli, Johann I an Boecler, Jean (1717.12.19)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Boecler, Jean, 1681-1755
Ort Basel
Datum 1717.12.19
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 673:Bl.115-117
Fussnote Am Briefkopf die alte Nummer "42". Im Datum ist "septembris" eigenhändig in "decembris" korrigiert; Blatt 115 ist leer



Viro Nobilissimo atque Excellentissimo

Johanni Boeclero

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quas ad me nudius tertius exarare dignatus es litteras humanissimas accepi heri vesperi[1] atque perlegi summa cum voluptate non quidem ideo tantum, quia vidi Comitem Belfortium[2] hominem sane fatuum et vecordem de me male sentire, sed eo potissimum nomine, quod ex iis cognoscere potui prolixam Tuam erga me benevolentiam, quam si qua occasione demereri potero erit mihi longe gratissimum. Quod attinet ad Circulatorem illum modo nominatum, non est cur sis sollicitus de tuenda mea existimatione adversus ejus calumnias, cum nec ego ipse valde sim anxius, qui enim hominem noverit aut semel tantum cum eo sermones miscuerit percipiet statim quid tenendum sit File icon.gif de ejus sive laudatione sive vituperatione. Scire gestis quomodo se apud nos gesserit et quid inter nos actum sit; non nisi per tres quatuorve dies hic commoratus non multa gessit, quantum ego quidem scio neminique ex Professoribus nostris innotuit praeterquam uni qui alchymicis arcanis delectatur[3] et mihi quem nescio ex cujus commendatione convenit, atque illico ineptias suas alchymicas pomposis verbis jactando se prodidit atque monstravit mihi cum quo genere hominis mihi res esset. "Salve" inquit "mi Professor quid! homo es, ut video non admodum provectae aetatis, putabam fore ut in Te visurus essem virum 400 aut quingentorum annorum"; ego vero lepida hac salutatione attonitus me non capere respondi quid esset causae quod me tam annorum crederet, "quia", reposuit, "si veram attigisses sapientiam, immortalis vitae arcanum possideres": curiosus ego, in quonam illud arcanum consisteret sciscitabar, num ipse pervenerit, ad veram sapientiam, et si quam artem nosset hominibus immortalitatem procurandi, ut illam mecum communicaret, "nondum quidem", ait, "ad fastigium supremae sapientiae File icon.gif ascendisse me gloriari volo, attamen eo summis viribus enitor atque eam in rem feliciter detexi aliquod arcanum quod quasi est fundamentum, sine quo nemo ad intimam sapientiam et rerum cognitionem aspirare queat": cum vero institissem, ut saltem verbulo indicaret, in quo consisteret mysterium, respondit, "in artificio mercurium rite praeparandi", utpote quo impetrato, innotescere postea modum parandi lapidem philosophorum, artem transmutandi metalla adeoque aurum conficiendi, aurum item potabile reddendi, panaceam et nescio quae alia mirifica producendi; se vidisse, subdidit, alicubi (fuit enim si ipsi credimus in omnibus quatuor mundi partibus) hominem aliquem eumque solum, qui possederit hanc artem metalla quaelibet in aurum transformandi, siquidem ille se praesente frustum plumbi 24 librarum e vestigio in aurum converterit, cujus se aliquot librarum participem fecerit; fuit autem aurifex ille, si bene memini, oriundus ex Marocco degitque nunc in Anglia. Ego interim cum hujus modi ineptiis applaudere nollem, illeque me nonnihil subridentem observaret, mox stomachari, objurgare, injurias evomere, et me in faciem stultitiae accusare non verebatur, dicens me per risum prodere stultitiam meam, quia non riderem, si File icon.gif vel granum sapientiae possiderem; Quid ego fecissem cum homine infrunito et furioso? timendum certe erat ne pro more gentis suae (est enim Neapolitanus) pugione me impeteret. Vides nunc mi Clarissime Vir, quam Thraso noster causam habeat; cur de me sinistre sentiat, et quam feliciter me in ruborem dederit: profecto stultis displicere laudari est, nemo, ut spero blateroni insano et insipido multum fidei habebit; quam vero aptus sit de Mathematicis disputare, ex eo judicabis, quod mihi proposuerit tanquam rem arduam et extraordinariam, se nempe observasse in boreali aliqua regione Sueciae tempore solstitii aestivi, quod sol vix per horae spatium infra horizontem delituerit, quasi hoc fuerit phaenomenon insolitum et inauditum. Si quid particularius de nugivendo nostro mihi significandum haberes, id commode trades filio meo[4], qui hoc ipso tempore Parisiis rediens Argentoratum transibit per aliquot dies ibi commoraturus, forsitan illuc jam appulit;[5] dabit si cupies ejus Tibi notitiam Dulseckerus Bibliopola.[6] Quod superest Vale Vir Nobilissime et me quod facis amare perge.

Dabam Basileae. a. d. 19. decembris 1717.


Fussnoten

  1. Dieser Brief Boeclers ist nicht erhalten
  2. Dieser Charlatan, der sich Graf Belfort nannte, konnte bisher nicht identifiziert werden.
  3. Nicht identifiziert
  4. Nicolaus II Bernoulli.
  5. Nicolaus II Bernoulli hielt sich vom 10. Juni bis zum 20. oder 21. November in Paris auf (Siehe Varignon an Johann Bernoulli von 1717.06.10 und 1717.11.20 und Johann Bernoulli an Varignon von 1717.11.25). Nach seiner Abreise lag er einige Wochen krank in Strassburg.
  6. Johann Reinhold Dulsecker.


Zurück zur gesamten Korrespondenz