Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1717.09.24)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1717.09.24
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.44*
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Viro Excellentissimo atque Celeberrimo

Johanni Bernoulli

S. P. D.

Jac. Hermannus.

Acceperis haud dubie epistolium meum responsorium ad postremas Tuas 12mi Dec. anni superioris quod litteris meis Patri inscriptis inclusum per Mercatores ad nundinas Fra[n]cofurtenses ad Moenum proficiscentes abhinc miseram: sed Rectoratus negotiis tunc adhuc irretitus nonnisi pauca deproperare licuit. Nunc vero posteaquam recentem meam Professionem Physicam quam Regio jussu priori meae Professioni Mathematum junxi, Oratione solemni De duobus in Physicis testibus Ratione et Experientia,[1] exorsus sum, mihi quadantenus redditus occasioni isti qua Parenti meo scribo, literas ad Te mittendi deesse nolui.

Ante omnia vero gratulor Rectoratum Tuum ad finem feliciter deductum atque depositum; faxit Deus ut suprema haec dignitas Academica ad Te incolumem et sospitem pluries redeat. Quod ad meum attinet, post mille taedia et labores exantlatos eum demum etiam feliciter absolvi. In longa illa molestiarum serie quas currente meo Rectoratu expertus longe maximae et gravissimae fuere illae quas multiplices studiosorum rixae cum militibus Praesidii hujus nobis causabantur: inter has rixas vero praesertim quaedam, quae in caupona aliqua acciderunt, Universitati plurimum negotii facessivere; nam cum studiosi novem in ea compotantes nonnullos milites in conclave suum ingressos et nescio quid vociferantes aegre ferentes moderatis terminis exire jussissent, hi vero incomptis verbis abire detrectassent, a verbis ad verbera ventum, militesque vi expulsi fuere qui accepta hac injuria incandescentes quotquot coarcevare potuerunt commilitones armata manu ad cauponam duxerunt, eo eventu, ut studiosi tandem post fortem resistentiam vi majori victi ad communem excubiatorum stationem (corps de garde) abrepti ibique tota File icon.gif nocte usque ad meridiem posterae diei, quae erat dies Dominica, detenti fuerint praeter consuetudinem hoc loco antea observari solitam, qua studiosi a militibus captivi abducti petenti Rectori solebant semper extradi; et non obstante nostra relatione hujus velitationis ad Regem missa; officialium tamen calumniae, ac si studiosi non solum excubias exploratorias aggressi, sed etiam Regi contumeliosis verbis insectati essent, tantum valuerunt, ut novem illos Juvenes in arcem Custrinensem[2] captivos duci et per Commissarios in factum eorum inquiri Jusserit Rex. Haec inquisitio per trimestre spatium duravit eaque in re Universitas aliud obtinere non potuit, quam ut aliquis Professorum nostrorum una cum Syndico nomine Universitatis interesset. Primarius vero Regis commissarius erat Baro A Slabberndorf, Generalis et Fortalitii Custrinensis Gubernator ut ajunt; totus processus in nihilum desiit et post Custodiam plus quam 14 Septimanarum demum captivi liberi dimissi sunt. Hoc sinistrum accidens multum detrimenti Academiae nostrae attulit, plures enim qui studiorum causa huc venire parabant, propositum suum mutarunt, postquam audiverunt quid Juvenibus illis studiosis accidisset, metuentes simile quid in hac Urbe sibi accidere posse; quod tamen deinceps non amplius est metuendum, ex quo provida Regis cura factum et recenti Urbis praesidio militum (prius enim quod ad velitationes illas ansam praebuit, abire jussum est et sub finem mei Rectoratus abhinc discessit) acriter injunctum est, ut a locis illis frequentandis quae studiosi adire solerent, abstinerent milites, nec alias ullam studiosis ad rixas occasionem darent. Nullum tamen aut satis modicum Clementissimae hujus Regiae Declarationis effectum hactenus sensimus; hinc etiam est, quod nullam adhuc Ephori stationem pro Doct. Filio Tuo, quantum libet diligentissime a me quaesitam expiscari mihi licuerit. Nam praeterquam quod paucissimi nunc apud nos degunt Nobiles, inter paucos qui hic sunt nescio an duo reperiantur qui Ephorum habeant, unicum saltem novi, et reliqui fere omnes stipendio Regio aliisve beneficiis apud nos fruuntur, opulentiores vero ab aliquo jam tempore non amplius ad nos accedunt. Amicus de quo in praecedentibus aliquando scripsi est ipse Nobilis Silesius Ephoro carens; is mihi antehac promiserat se pro Dn. Filio Tuo (cujus egregias animi et corporis dotes non minus quam Parentis merita plurimum semper commendaveram) invigilaturum et spem aliquam feceret, nos aliquando voti nostri compotes futuros. Sed quia nunquam oblitus sum quoties File icon.gif me invisere dignabatur promissi memoriam ipsi refricare, id effecit, ut me jam fugere occipiat nec, quod antea saepissime faciebat, me adire sustineat, adeo ut vanam ejus promissionem fuisse aut saltem praestitu impossibilem hactenus expertus sim. Per alios quoque scopum meum assequi conatus sum, sed nulla adhuc spes proxima affulget fore, ut proxime finem attingam, quod valde doleo quia Tibi Tuisque utilis esse vehementer cupio. Caeterum audio Dn. Filium Tuum nunc Parisiis versari. Adversae fortunae insultus quos in Mercatoribus vestratibus bonis cedentibus subiisti dolui in praecedentibus meis, non tamen serio Te loqui existimo quando tanto Te taedio in Vestra Academia affectum monstras ut, si invidus esses Professionem Tuam offerres cum mea permutandam; cum probe sciam Te nuper ad Academiam Groninganam in qua tanto in honore et pretio habebaris, revocatum detrectasse vocationem. Non defuere qui vocem spargerent me illuc vocatum iri quod tamen vix putem, cum sciam Wittichium quendam Philosophiae et Mathematum Profess. Duisburgensem potentes Amicos Groningae habere qui pro Ipso laborent; nescio tamen an ulli adhuc statio decreta sit. Cl. Nepotem Tuum non solum feliciter Patavium adventasse sed etiam munia sua sub finem anni praeteriti cum laude auspicatum esse ab humanissimo Poleno laetus accepi. Deus porro laboribus ejus benedicat. Acceperis haud dubie Verzaliae libellum famosum contra me in lucem protrusum; ridebis magnopere horrendos hominis Thrasonismos. Probl. ejus inveniendi curvam indefinitae quidem quadraturae incapacem quae tamen tot, quot libuerit spatia admittat quadrabilia absolute, Tecum facillimum et infinitarum solutionum capax existimo. Simplex et elegans est Tua solutio, qua invenis curvae quaesitae aequationem ubi datur in per hanc aequationem , sed difficultatem in ea offendo, nam etsi per se patet, fore , quando , seu , non tamen inde liquet aequari debere spatio rectilineo, quod tamen fieri debet. Annus jam elapsus est ex quo responsionem aliquam ad ultimas meas litteras expecto a Cl. Michelotto nostro quam avidus praestolor: nescio cuinam causae morbone an morti tantum silentium debeam adscribere, cum alias saepe me litteris suis exhilarare solitus fuerit. Hisce Vale Vir Celeberrime meque porro ama ac Celeberrimis Collegis Tuis data occasione cultum meum significa nisi grave est.

Ffurti ad Viadrum d. 24 Sept. 1717.

File icon.gif

A Monsieur

Monsieur Bernoulli tres Celebre Professeur

en Mathematiques et des Societez Royales des Sciences

de Paris, Londres et de Berlin

à Basle


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Küstrin


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)