Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1717.09.10 TA)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1717.09.10 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.26 |
Fussnote | Autographe Korrektur. Der Brief war dem Brief von Joh.I.B. an Ch. Wolff von 1717 09 10 beigelegt und wurde von Wolff an Hermann weitergeleitet |
Viro Celeberrimo atque Excellentissimo
Jacobo Hermanno
S. P. D.
Joh. Bernoulli.
Etiamsi non habeam quod scribam notatu valde dignum, non tamen committere potui, quin hasce ad Te exararem commoda hac occasione quam praebet studiosus aliquis ex nostratibus nomine Stantius, qui Halam Saxonum se confert ut studia sua ibi prosequatur in Collegio Alumnorum, in quo stationem impetrabit ex commendatione ni fallor Heidenii Basil. Professoris Theolog. in Academia Halensi. Mitto quoque eadem occasione litteras ad Cl. Wolfium quibus hasce adjungo, una cum schediasmate quodam Actis Lips. inserendo de Isoperimetris,[1] ubi doceo modum solvendi problemata isoperimetrica et alia cognata sine ullo fere calculo, quod si conferatur cum prolixitate analyseos fratris mei et cum obscuritate solutionis Taylori qui fere nihil aliud fecit quam methodum, ut caetera omnia nostra (ne plagium facile appareret) obscuritatis peplo involvere grata brevitate et claritate non carebit, judicium Tuum ubi legeris novas has solvendi rationes, suo tempore libenter intelligam. Noveris haud dubie Ven. nostrum Iselium ab aliquot jam mensibus Parisiis reducem mihi in Rectoratu successisse. Apud Generosissimum Baronem Hogguerum hoc sua praesentia effecit, ut praeter munus lautissimum quod ante aliquot annos Bibliothecae nostrae publicae donavit, jam aliud multo splendidius eidem destinaverit, cujus pretium excedet summam 10000 librarum Gallicarum; constabit hoc donarium quod indies expectamus multis splendidissimis operibus atque Tabulis innumeris aeri incisis a peritissimis in arte chalocographica Magistris. Non bene memini num Tibi jam significaveram, quod Groningani ineunte hoc anno me de novo ad Professionem Matheseos et Philosophiae in sua Academia docendam invitaverint, iisdem quidem sub conditionibus quibus olim fruebar quas autem brevi lautiores se mihi reddituros promittebant; Auscultassem forte (ob varia, quae nosti mihi hic quotidie devoranda taedia) humanissimae compellationi si aetatis jamjam declinantis incommoda ingravescentia a nova subeunda mutatione me non abstererent. Nescio an mihi jam succenseant, quod me non statim sibi morigerum invenerint, nam ab eo tempore nihil amplius litterarum ex illis oris accepi, quod si tamen adhuc sollicitaturi essent, meminero Te utpote meritissimum et maxime idoneum commendare; siquidem a Cl. Wolfio intellexi Te haud aegre mutaturum stationem Tuam Francofurtanam cum Belgica quadam.
Agnatus meus Professor Patavinus jam a tertio mense hic Basileae agit ferias quinquimestres in patria transacturus, quibus finitis ad cathedram suam revertetur, negotia domestica ex Patris obitu enata ipsum huc vocarunt. Ille Te quam officiosissime salutat.
Vidi quae Keilius in Tomo VIII. parte secunda Diarii Hagiensis contra me meumque Agnatum de novo effutivit futilia sane, absurda et pleraque jam saepius recocta, ad quae plus semel responsum est, praesertim in aliqua epistola apologetica ab Anonymo pro me scripta et edita superiori anno in Actis Lips.[2] ut adeo inutile esset ulterius respondere. In parato tamen habeo novas observationes, quas legendo scriptum Keilianum protinus in chartam conjeci, eas suppeditare potero siquis alius se offeret anonymus, qui gestiat defricare Keilium hominem male moratum et nihil melius merentem, ac proinde minime dignum cum quo numquam tacituro me ipsum committens serram sine fine reciprocem. Caeterum vero Tu vale et me quod facis amare perge.
Dabam Bas. a. d. VIIbris 1717.
P. S. Tu quoque non impune abis a Keilio, non enim dubito quin annotaveris, quod Tibi exprobret plagium contra se commissum, consistens in theoremate quodam de vi centrali, cujus Tu memineris in Phoronomia, nec tamen mentionem feceris Keilii tanquam primi ejus inventoris, licet probe noveris, quod ipse hoc theorema (quod elegantissimum vocat) in Transactionibus publicaverit. Ut verum fatear, hoc theorema (mihi sane cognitum antequam Keilius illud publicaret aut prius forte quam invenisset) tanti a me non fuisse aestimatum, ut more Keiliano stentorea voce illud ebuccinarem; ideo praesertim quia vidi immediate adeo fluere ex theoremate Moivraeano, ut non tam hujus corollarium quam unum idemque potius cum illo censeri possit; sicuti fusius doceo in observationibus meis tumultuariis in scriptum Keilianum deproperatis; et ita quidem ut hoc modo a plagii impactione abunde absolvaris.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)