Bernoulli, Johann I an Ritz, Andreas (1717.04.03)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Ritz, Andreas, 1684-1767
Ort Basel
Datum 1717.04.03
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.102
Fussnote Am Briefkopf eigenhändig "Do. Ritzio Rectori Decieati [Diez] Nassovio"



Vir Clarissime et Doctissime

Quas ad me exarasti litteras tertio Martii datas,[1]nonnisi ultimo die ejus mensis accepi: quod spectat ad Discipulum Tuum Buhlium,[2] quem in nostrum Collegium Alumnorum recipi commendas; non aegre feres, si dixero, nondum dari occasionem qua Vos Voti vestri compotes reddere liceat; Etsi enim Studiosus ille, cui locus primus vacans promissus erat nunc sit locatus, sunt tamen alii Basileenses nonnulli, qui prae caeteris peregrinis jus habent succedendi[3] in locum abeuntium, quando nempe sunt quidam ex peregrinis in Collegio, qui loco Basiliensium (ut quidem ab aliquot annis nescio qua prava consuetudine factum) hoc beneficio fruuntur. Oportet igitur ut priusquam de Exteris recipiendis cogitetur, compleatur numerus Basileensium. Quod num brevi fiat nec ne, ego certe praedicere non possum. Mox quidem Rectoratum deponam, sed meminero rem istam commendare Venerando nostro Iselio, qui mihi sine dubio in hoc munere succedet,[4] is ubi tempus erit Buhlium ad nos mittendi perscribet. Nunc quidem Vale Vir Clarissime ac fave Clarissimi Tui nominis studiosissimo J. Bernoulli.

Basileae a. d. 3. Aprilis 1717.


Fussnoten

  1. Der Brief von Andreas Ritz, der 1708 in Basel den Magistergrad erworben hatte (Matrikel Basel IV Nr. 2030), an Johann Bernoulli von 1717.05.03 ist anscheinend nicht erhalten
  2. Da Andreas Ritz ab 1717 Rektor in Diez bei Limburg an der Lahn war, wird es sich bei dem hier zu Aufnahme in das Basler Collegium Alumnorum empfohlenen Schüler um Johann Michael Buhl aus Diez gehandelt haben. Dieser immatrikulierte sich am 11. Mai 1717 als Student der Theologie in Basel (Matrikel Basel IV Nr. 2696).
  3. Es galt also in Basel schon damals der heute viel diskutierte "Inländervorrang". Zum Collegium Alumnorum siehe Staehelin, Universitätsgeschichte, pp. 343-349.
  4. Auf Johann Bernoulli, der 1716/17 das Rektorat der Universität Basel inne hatte, folgte für 1717/18 in der Tat Jacob Christoph Iselin als Rektor.


Zurück zur gesamten Korrespondenz