Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1717.03.24)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732 |
Ort | Basel |
Datum | 1717.03.24 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.154 |
Fussnote | Am Briefkopf eigenhändig "ad. D. Menckenium Lips." |
Vir Amplissime, Fautor Honoratissime
Rogo mihi mittas Actorum Vestrorum continuationem in duplo, cujus alterum bibliothecae nostrae destinetur, accipies pretium abs harum Latore. Habemus Acta usque ad mensem Majum inclusive anni superioris et Supplem. Tomi sexti sectiones sex priores, quae postea prodierunt nobis desiderantur. Adjecta quaeso curabis ad Cl. Wolfium, continent observata quaedam in ipsius Element. Mathes. universae Tomum primum, quae a me petiit, et non displicitura spero, quia e re ejus judico, ut si quando hoc opus recudendum sit quaedam corrigantur: nonnulla quoque notavi in ejus Lexico Mathematico, cujus mihi exemplar misisti, sed deerat ei Titulus cum praefatione, ut et quae post plagulam ultimam alphabeti secundi sequuntur, quem defectum mihi suppleri desidero. Pro transmissis novis Vestris Eruditis, quae Tuo auspicio singulis hebdomadis prodierunt et ut credo etiamnum prodeunt, decentes gratias ago, placent illa et mihi et aliis quibuscum communicavi, sed cum nimio venirent pretio, si per publicos cursores mitterentur, poterunt mitti fasciculatim una cum Actis data qualibet occasione, curabo ut pretium pro iis solvatur quotannis per Mercatorem quendam nostratem nundinas vestras adeuntem. Ad primum hujus libelli annum quem misisti desiderantur adhuc indices et alia, quae ut suppleantur rogo. Nova quae perscribam multa non suppetunt. Magna animi aegritudine percepi Illustriss. Leibnitii obitum; irreparabilis est jactura quam fecit universa resp. Litteraria; ego si quisquam alius amisi plurimum, ob arctissimum commercium, quod mihi cum defuncto jam a 30 propemodum annis intercedebat, atque ob singularem prorsus, quam in me posuit fiduciam; siquidem non dubito, multa eum reliquisse manuscripta inedita et rara, ejus haeredes id curae sibi dare deberent, ut selectiora publici juris fierent: Non parum merueris Vir Amplissime de Orbe Litterato, si hortatu Tuo ab illis hoc officii genus impetrabis, quod defuncti manibus honorificum, cunctisque qui amant Litteras et scientias pergratum erit. Agnatus meus sub finem anni superioris Patavium appulit, ubi jam Mathemata docet, non sine insigni applausu et studiosorum confluxu. Si Batavos deseruisse me poeniteret, egregia se mihi offerret occasio eo revertendi, nam ecce ante aliquot dies a Nob. Curatoribus Academiae Groninganae accepi solennes litteras, per quas me revocant ad pristinam meam in Academia illa stationem, addito et novo titulo et novo salarii augmento, sed familiae meae status et aetatis ingravescentis incommoda novam hanc mutationem vix mihi permittent. Ex Anglia scribitur Newtoni Opticam, ejusque Principia phil. Math.[1] sub propria cura et revisione jam tertia vice recudi: mox quoque in lucem prodituram, nisi jam prodierit Raphsoni Historiam de calculo fluxionum,[2] ut et Moivraei Librum de mensura sortis[3]. Vale. Ampl. T. Devotissimus J. Bernoulli
Basileae a. d. 24. Martii 1717
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz