Bernoulli, Johann I an Muykens, Theodor (1717.01.04)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Muykens, Theodor, 1665-1721 |
Ort | Basel |
Datum | 1717.01.04 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.205-205a |
Fussnote |
Viro Clarissimo et Eruditissimo
Theodoro Muykens
Med. Doctori et Professori Celeberrimo
S. P. D.
Joh. Bernoulli.
Anceps nonnihil haereo, Vir Celeb., quid sim responsurus ad Litteras Tuas inexpectatas quidem sed gratissimas tamen, quas ante paucos dies demum accepi. Petis ut citissime respondeam super re quadam quae ut mihi videtur requirit deliberationem paulo maturiorem quam quae e vestigio capi queat; jucundum certe est admodum mihi audire Praepotentes et Illustriss. Provinciae Vestrae Ordines in eo jam esse, ut Academiam suam languentem ex squalore educere et ad pristinum decus restituere velint; jucundius vero multo quod videam, apud illos mei memoriam usque adeo vigere etiamnum, ut existiment tenuem meam opellam aliquid ponderis contribuere posse ad revocandum academiae splendorem; tam honorifica mei recordatio erit mihi instar testimonii luculentissimi, quo me non ingratum hospitem apud inclytum populum Groninganum neque Academiae vestrae inutile pondus fuisse ultro mihi constet aliisque ubi opus palam fiat. Interim non est quod multis jactem quam suavis mihi vicissim sit memoria decennii illius quod olim apud Vos transegeram; profecto nullam non arripio occasionem (sine fuco loquor) depraedicandi, laudandi, extollendi quam possum maxime beneficiorum apud Vos acceptorum multitudinem, Procerumque utriusque ordinis generositatem, eorumque propensam erga me voluntatem ac potentem imprimis mei defensionem contra occultas quorundam malevolorum technas; testes habeo qui novissimo mense Junio, cum Rectoratui academico inaugurarer, me perorantem audiverunt, ubi copiam habui opportune oblatam excurrendi in laudem meritissimam Provinciae Groning. Omlandicae eamque sistendi in exemplum reip. optime constitutae;[1] neque oblitus sum dicere quanta qui ei praesunt Proceres prudentia polleant, quanto favore complectantur litteras, artes et scientias, ac quot quantisque me beneficiis cumularint, imo plus quam nativum suum civem et non minus paterno amore, quam optimum inquilinum foverint, quae omnia cum in animo revolvo, incredibile desiderium apud me excitant redeundi ad Lares vestros ubi tam beatam traduxeram vitam, sed vereor ne me, quominus naturae ductui morem geram infinita cohibeant obstacula, quae si nosses Vir Clariss. ipse forsan insuperabilia crederes: res enim meae in eo sunt statu ratione tam aedium non sine magnis sumtibus a me extructarum quam caeterorum bonorum meorum hinc inde dispersorum ut vix mihi permittant sine notabili jactura domicilium transferre, adde locorum longinguitatem, itineris difficultatem ob numerosam meam familiam, climatis vestri magnam a nostro diversitatem, imprimis vero aetatem meam jamjam declinantem et mox annum quinquagesimum superantem, cujus incommoda ut podagricos insultus, catharros et alia subinde mala persentiscere incipio, quae procul dubio a tanta aëris et soli mutatione non parum ingravescerent, si non omnino, ut humano more loquar, vitae meae terminum accelerarent, quo fieret, ut academiae Vestrae parum utilitatis, meis vero et Uxori et Liberis ingens fortunae damnum allaturus essem, cum illa sine marito, hi sine Patre, consilii, solaminis et melioris sortis inopes in patriam remeare coactos se viderent; hae certae aliaeque ejusmodi cogitationes quas omnes nunc recensere non licet id effecerunt, ut varias easque perquam honorificas ac lautissimis conditionibus stipatas invitationes repudiaverim: recusavi quippe ea propter, ut unum tantum alterumve exemplum allegem, Lugdunensium splendidam vocationem ante paucos annos oblatam, cui Salarium mille imperialium Illustrissimus dum viveret Obdamius addendum promittebat. Et non ita pridem Sereniss. Venetorum resp. ad Cathedram Mathematicam Patavinam me sollicitavit cum oblato stipendio 2500 florenorum Germanicorum, quod vero quantumvis splendidum Minerval ob easdem rationes declinavi. Unde vides Vir Amiciss. quod quamvis verum sit Vestram Provinciam et Academiam prae ceteris, quarum oblata, ut dicis saepius sprevi ornamenta maxime adhucdum esse cordi, tamen firmis adeo compedibus patriae adstrictus haeream, ut inde avelli non possim, nisi fortasse id fieret insigni prorsus fortunae meae melioriatione, qualem nec petere nec sperare auderem. Quid si vero aliquid proponerem, quo perinde Academiae Vestrae proceres Ampliss. scopum suum assequi possent ac si ipse ego praesens essem, eoque profecto fruendi longiori multo tempore spem haberent; scilicet mihi Filius est nunc apud Exteros agens, hic quidem natus, sed Groningae olim educatus, qui juxta studium Juridicum, pro cujus gradu Doctorali ante biennium disputavit etiam Philosophiam et Mathesin summopere excoluit et quousque in Mathematicis cumprimis progressus sit monstrat unum alterumve specimen in quibusdam Diariis Eruditorum publicatum:[2] nolo equidem laudare Filium, quia hoc minus convenit Patri, attamen citra jactantiam de eo dixerim, quod ad ornandam Spartam Mathematicam in Academia Vestra tam sit idoneus quam qui maxime, nam praeterquam quod uberrimam sibi comparaverit cognitionem in disciplinis nostris, habet insuper valetudinis constitutionem exoptatissimam et florentis aetatis vigorem, qui dudum mihi languescit; noli autem verbis meis fidem habere solis, sumant Procer[es] Vestri de Filio meo periculum, conducantque eum in aliquot annos, visuri num muneri suo ex asse satisfaciat, si secu[s] fecerit, ipsis utique integrum erit hominem dimittere; sed de successu optimo nullus dubito, indubia namque spe fretus fore, ut nomen Bernoullianum egregie tueatur. Quod superest salvent a me plurimum Fautores et Amici, quibus deferas mea obsequia et Officia, Ampliss. Consuli Wighers, si superstes est, meo quondam Patrono singulari, et Clariss. Isingio veteri meo Amico mei memoriam commendatam volo. Tibi denique, omnibusque et singulis annum hunc novum feliciter decurrendum cum pluribus aliis secuturis ex animo voveo. Vale Vir Clarissime.
Dabam Basileae pridie nonarum januar. 1717.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz