Hermann, Jacob an Scheuchzer, Johannes (1716.12.25)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1716.12.25
Briefwechsel Hermann, Jacob (1678-1733)
Signatur ZB Zürich. SIGN: Ms H 347, pp.219-220
Fussnote Siegelspuren



File icon.gif Viro Experientiss.o et Clarissimo

Ioanni Scheuchzero

Iac. Hermannus

S. P. D.

Litterae Tuae[1] Amicissime Scheuchzere optime mihi redditae sunt et gratissimae mihi acciderunt utpote ex quibus Tuum erga me amorem quem antehac tot occasionibus mihi testatum fecisti, non extinctum esse, toto eo tempore quo nullas ad Te literas dedi: pluries jam responsoriam ad eas parare studebam frustra utpote qui semper aliis negotiis propter rationes Cel. Fratri Tuo[2] indicat[as][3] minime differendis hactenus fui impeditus nec ante Pachatis festa tumultuarius meus status Rectoratus[4] in hac universitate me Iuris mei esse sinet. Sed ut ad epistolam tuam veniam non est quod gratias mihi agas pro transmisso meo opusculo Phoronomiae[5] cum me Tibi multis aliis nominibus obstrictum agnoscam quam ut tam levi munusculo debitum meum expungi posse putem; interim gaudebo si Tibi Liber meus non displicuerit in omnibus etsi id sperare non ausim, non tam propter Errores Typographicos quibus scatet quam eos qui mihi imputare forte poterunt. Coeterum valde optarem ut studiis Tuis digna statio sese quantocyus offerat, ut ad Gloriam Dei et proximi utilitatem talentum Tuum tanto commodius locare queas.

Bernoullius Iunior[6] Patavii mihi successor constitutus a multo jam tempore in Italiam profectus erit.[7] Plura adjicere volenti manum de tabula retr[ah]it[8] instans tabellarii abitus. Ultimo tamen Deum precor ut instantis anni auspicia Tibi felicia atque fausta esse jubeat et saepius recurrere. Vale et me ama.

Dabam raptissime Ffurti ad Viadr. d. 25 Xbris 1716.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Jean Scheuchzer Docteur

en Medecine tres celebre

à Zurich.



Fussnoten

  1. Dieser Brief ist anscheinend nicht erhalten. Zwischen 1712 und Ende 1716 besteht insgesamt eine grosse Lücke im überlieferten Briefcorpus. Offenbar war der Briefwechsel in dieser Zeit zwischen dem seit 1713 in Frankfurt/Oder wirkenden Hermann und Scheuchzer zum Erliegen gekommen. Ein weiterer nicht mehr erhaltener Brief von J. Scheuchzer an Hermann aus dieser Zeit ist erwähnt im Brief von Hermann an Bourguet von 1712.04.25 Laut Hermann berichtete Scheuchzer darin über die Ereignisse des 2. Villmergerkrieges.
  2. Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733).
  3. Hermann beschreibt in seinem Brief an Johann Jakob Scheuchzer von 1716.12.25 ausführlicher die Beschwerlichkeiten seines Amts als Rektor der Universität Frankfurt an der Oder.
  4. Hermann war 1716 zum ersten Mal Rektor der Universität in Frankfurt an der Oder. Das zweite Rektorat übernahm er im Jahr 1724 (s. Na. 114).
  5. Hermann, Jacob, Phoronomia, sive de Viribus et Motibus corporum solidorum et fluidorum libri duo, Autore Jacobo Hermanno Basil. antehac in Illustri Patavino Lyceo; nunc vero in Regio Viadrino Math. Prof. Ord. et Reg. Scientiarum Societatis, quae Berolini est, Sodali, Amstelaedami (R. & G. Wetstein) 1716 (= Na. 022).
  6. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  7. Nach Hermanns Weggang von Padua blieb der Lehrstuhl für Mathematik drei Jahre lang vakant. Nach langen Diskussionen wurde 1716 Nicolaus I Bernoulli als Nachfolger Hermanns an die Universität Padua berufen (s. Robinet, Empire Leibnizien, pp. 149-262; Maffioli, Out of Galilei, pp. 335-337 und pp. 341-343). Nicolaus I Bernoulli war bereits am 26. Oktober von Basel nach Padua abgereist (siehe Nic. I B., Reisebüchlein) und trat seine Stelle im Dezember 1716 an.
  8. Papierschaden durch abgerissenes Siegel.


Zurück zur gesamten Korrespondenz