Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1716.05.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  
Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1716.05.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.23
Fussnote Autographe Korrekturen



File icon.gif Celeberrimo atque Excellentissimo Viro

Jacobo Hermanno

S. P. D.

Joh. Bernoulli.

Si ad novissimas Tuas binas Litteras quas successive accepi praesertim ad penultimas respondere vellem in debita et sufficienti mensura, vereor ne plura hujusmodi folia scribendo impleturus essem, forteque quaedam Tuis acrius nonnihil dictis repositurus quae Tibi minus grata sed vera tamen forent et facile ad serrae reciprocationem ansam praeberent. Quare suffecerit si ad singula capita tam succincte respondeam quam potero. I. Ante omnia gratias ago pro benevolentia quam testaris erga Filium meum; Is nunc Venetiis agit apud Cl. Michelottum, a quo quam humanissime fuit exceptus optimeque hucusque habitus, ita ut non dubitem, quin Filii mei opera et auxilio in prosequendis suis studiis mathematicis contentus sit. Quod si tamen occasio se praeberet Informatioris vel Ephori vices agendi apud quendam Nobilem Studiosum, ad qualem occasionem procurandam Amicos nonnullos operam suam pollicitos esse dicis, id quidem mihi gratius esset, partim quia apud suae Religionis homines degere, partim vero quia sumtibus alienis peregrinari posset. II. Gaudeo reparatam nunc quodammodo esse injuriam mihi illatam a scriptore Diarij Amstelodamensis, qui verba Tua ex praefatione in Phoronomian mutilata dederat non parvo honoris mei detrimento, si res ita mansisset: sed miror quod mihi affrices suspicionem atque identidem repetas, quasi ego suspicatus fuerim, recensionem libri Tui praedicto Diario insertam, si non a Te ipso factam saltem Tuis auspiciis et permissu approbatam in publicum prodiisse, cum tamen non me hoc credere sed alios forte esse qui hoc credituri sint, disertis verbis dixerim, quorum utique suspicio non adeo ab omni verisimilitudine aliena sit, cum sibi persuadere possent, Typographum, qui utrumque impressit et librum Tuum et Diarium, ut illum vendibilem redderet Te de ejus recensione consuluisse; quid hic non recte dictum factumve sit, non video, neque unde habeas assequi valeo, quod dicis me suspicioni isti "meae" sc. tantum indulgere, ut non dubitarim Tibi dira minitari; meam enim non fuisse suspicionem jam probavi, non igitur ei indulsi, quod vero Diarii scriptoris sive incuria File icon.gif sive malitia me ita asserit, ut justum meum dolorem Tibi significanter expresserim, non putem me male egisse, neque Te si meo loco fuisses idem patienter laturum fuisse; at dira me Tibi minitatum esse causaris, ubi autem ista minarum diritas lateat non explicas; si crimen est quod genubus flexis coram Te non comparui et abs Te non supplicando petii ut mihi justitiam faceres, fateor me criminis reum esse, putabam namque justitiam exercendam esse non ex gratia sed ex debito, quid ergo succenses mihi quod meum est, de jure exigenti non de precario ambienti? caeterum non est quod multum immorer utrum per propositionem propriam alicujus rei intelligi possit inventio, ego certe non pro iisdem haec duo sumerem, si quam rem etsi alienam propono, res quidem ipsa non est propria sed tamen propositio est propria, aliud igitur est propositio inventionis propria, aliud propositio inventionis propriae: sed transeant haec.

III. Promisisti utique multoties in Italia adhuc agens, imo ultro et non rogatus promisisti Te mei apologiam suscepturum contra Parentii et Hartsoekeri cavillas, an autem id in libro Tuo facturum Te esse promiseris, non memini sed si bene memini in manuscripto Tuo Codice aliquid vidi pro defensione mei phosphori Mercurialis contra Hartsoekerum, adeoque tantum admirationem meam prodere volebam, cum postea in impresso libro omissa viderem, quae ni fallor in manuscripto extabant; Nunquam interim quod repeto, a Te petivi, ut cum hisce duobus cavillatoribus litem quaereres, sed Tute sponte obtulisti, Vindicem Te meum agere velle contra illos: caeterum haud valde curo an hoc sis in posterum facturus, qui enim per tot annos indefensus mansi, manebo porro citra detrimentum famae meae, quam ab ineptulorum istorum insultibus satis tutam credo. Lepidum vero est figmentum Tuum de lepido modo, quo Parentium fingis Te potuisse excipere ex Te quaerendo, qui fiat, ut Tu meam causam Tuam facias, Tuam vero quam mecum habeas propter objectiones meas File icon.gif adversus solutionem Tuam particularem inversi problematis virium centralium, turpiter negligas; Teque postea hortando, ut solutionem Tuam a stricturis meis prius defendas, quam mea adversus suas objectiones tueri suscipias. Video hinc, quod hactenus non vidi, Te aegre admodum tulisse, quod animadversiunculam amicam sane illam meam, de integrali constanti omissa in Tua solutione, publicaverim quod tamen non fecissem nisi meam solutionem publicare volenti occasio ejus rei necessitatem imposuisset; oportet sane, cutem valde delicatam habeas, si talia, quae alius ne sentiret quidem aut si sentiret pro blando contactu haberet Tibi stricturas tam dolorificas infligant: quare integrum Tibi etiamnum est, si Tibi conducibile videtur, ut a stricturis istis Te defendas, et ita Riccatum, qui Te sive jubente sive connivente me Tui de causa adorsus est ab hoc onere liberare; Interim non possum, quin pro ipsa qua Te colo amicitia aperte Tibi dicam me vereri ut commercium nostrum diu durare possit si posthac quoque tam facile ignem capis; memini quod aliquando dixeris, Te nisi ex descriptione aliorum nescire, quid sit ira, observo tamen, Temet ipsum non sine bile fuisse, cum Epistolam Tuam penultimam scriberes.

IV. Et quidem hoc maxime patet ex eo quod me salse perfricas querelas moventem de neglecta mea demonstratione principii hydraulici a me Tibi primo exposita et de confidentia, qua Te primum Demonstratorem ejus in libro Tuo nominasti: sed quam absurde retundere coneris, meam conquerendi causam, mox videbimus. Dicis quod oblitus fueris Te Demonstrationem meam vidisse, id quidem non negavi, sed jure taFile icon.gifmen mirari potui et debui, quod Tu qui felici adeo memoria polles, ut etiam minutissimas circumstantias in libris lectis annotaveris, citaverisque, nunc Tibi tam facile e memoria excidere passus sis, rem istam quam a me in discursu non oscitanter, ut dicis, sed ad longum protracto audivisti, dico ad longum protracto nam conversatio nostra hac super re maximam confabulationis illius pomeridianae fecerat partem, monueramque notanter Te nunc materiam habere in libro Tuo supplendi demonstrationem principii hydraulici a nullo antea scriptore demonstrati; dicebam ideo magis operae pretium fore, quod Newtonus ipse in ejus explicatione et demonstratione peccasset, cui Tu monito non annuebas tantum, sed et quod de Newtono notaveram approbabas, sicut reapse Te Newtoni errantis in libro Tuo egregie recordatum comperio. Agnatus meus qui tum superveniebat, ut dicit, huic nostrae conversationi aut immediate post ex ore meo audiverat horum omnium reminiscitur mecumque miratur, Te tam facile dictorum inter nos atque gestorum oblivisci potuisse. Licet ego de felici memoria haud multum gloriari possim, talia tamen ab Amico mihi concredita nec antea cuiquam cognita nunquam oblitus fuissem, aut si oblivionis metus exegisset ea potius in adversaria mea scripsissem, ne si aliquando de ea re aliquid publicare vellem oblivio mea Amico isti futura fuisset damnosa. Ex quo vides Te male ad exemplum meum provocare, simile enim in File icon.gif me quod huc quadret non invenies, illud quod allegas, utroque pede claudicat. Dicis quod Nepos meus in responsione ad Riccatum spiralem vobis hyperbolicam, reliquasque curvas quas in Act. Lips. 1713 dedi, pro lege virium centralium in reciproca triplicata ratione distantiarum se habentium tanquam novas neque antea cognitas proponat, non obstante quod Varignonius spiralem hyperbolicam in Comm. Acad. Scient. Paris. 1710 et Newtonus Cor. III ad propos. XLI item et corol. 6 prop. XLIV Princip. Phil. nat. easdem jam diu ante exhibuerunt, pro hac eadem lege virium centralium. Ad haec repono sequentia. 1.o Nego quod legerimus in Varignonio spiralem hyperbolicam satisfacere curvae quaesitae, adeoque dicere non potes nobis e memoria excidisse, curvan illam jam esse a Varignonio traditam; imo nisi Tu mihi locum indicasses in Comm. Parisiensis etiamnum ignorarem Varignionium quicquam de hac spirali hyperbolica scripsisse, neque hoc mirum Tibi videri debet, utpote cui non semel olim dixi, me a me impetrare non posse, ut vel miniman partem legam eorum quae a Varignonio quotannis proferuntur cum sint diffusissima et plerumque nihil aliud quam commentarii generalizantes nostrorum scriptorum jam antea editorum et Tu quidem idem mecum sentiebas: quomodo ergo supponere potes me illud quod est in quaestione olim legisse et nunc oblitum esse, cum potius si operae pretium esset jurare possem, me nunquam vel somniando quidem scivisse tale quid a Varignonio editum fuisse: cadit igitur Tua retorsio ab exemplo meo desumta. 2.do quod attinet ad curvas quas ex Newtono citas et File icon.gif quas easdem esse dicis cum meis reliquis quas in Act. 1713 proposui et quas easdem esse nunc demum instituto examine deprehendo, tanta est differentia inter utriusque nostrum constructiones, et genesin curvarum illarum ut nemo aequioris judicii suspicari possit, me curvas illas a Newtono mutuatum esse, adeo ut iterum perperam me accuses, quod curvas meas a Newtono didicerim et postea oblitus fuerim. 3.o Varignonius spiralem hyperbolicam sibi proposuit, atque ad eam describendam quaesivit legem virium centralium, id quod nihil aliud est quam exemplum solutionis problematis directi; ego vero curvam illam inter quaesitas (de ea ne cogitando quidem) inveni per methodum meam problematis inversi. Newtonus pro curvis suis usus est methodo synthetica: ego vero meas erui per methodum analyticam. Hinc quia non solum nihil de duorum horum Virorum inventis noveram, sed et quia primus curvas istas analytice erutas dedi, non video quo jure mihi lites intendas. 4.to quin et ipsa tanta confidentia ut major non possit, qua curvas istas praesertim spiralem hyperbolicam tanquam a me primum inventam proponimus Riccato eandem Tecum objectionem quasi uno ore nobis formantem satis arguit, nos omnino ignorasse quod Varignonius eandem jam nominaverat, alias si nobis hoc innotuisset, olim et postea vel maxime obliti fuissemus, fieri tamen non potuisset quin monente Riccato, non tamen locum nominante, nobis e vestigio res ipsa in memoriam rediisset, sed inventi mei a memet ipso facti tam securus eram, ut File icon.gif crederem Riccatum sine fundamento attribuisse Varignonio quoniam locum ipsum nominare non poterat, idque etiam num crederemus nisi tu tandem locum indigitasses: alioquin sane stolide factum fuisset ab Agnato meo, qui Riccato negare perseveravit, Spiralem illam a Varignonio nominatam esse siquidem reminisci facile potuisset, quod de contrario tandem convinceretur per citationem ipsius loci. 5. supposito tandem sed minime concesso, me scivisse olim et postea oblitum quod Varignonius spiralem hyperbolicam et Newtonus reliquas quas tradidi curvas jam ante me tradiderint: magna tamen foret differentia inter oblivionem hanc meam et illam Tuam, propter quam factum contendis, ut Tibi primam demonstrationem ascriberes principii hydraulici in quaestione, etenim mea oblivio nemini foret damnosa, si quidem Varignonii et Newtoni inventa publice extant, quibus semper convinci possem, si mihi primam inventionem arrogare vellem. Tua vero oblivio vergit in praejudicium meum, quia, cum demonstrationem meam illius principii nondum publici juris fecerim, asseveratio Tua, qua Tibi primam inventionem arrogas, me impedit, quominus ego mihi primae demonstrationis laudem attribuere possim: ridiculum quippe valde foret, si nunc post editam Tuam, meam edere voluissem eamque primam nuncupare; putas ne Tu quemquam futurum esse, qui non crederet me Tibi primi Demonstratoris laudem ex invidia praeripere velle? vides itaque me Tua oblivione in longe deteriorem statum positum esse, quam mea fieri File icon.gif potuissent Varignonius et Newtonus. Justum equidem querelae meae et malo inde oriundo afferre promittis remedium in eo consistens, ut Tute demonstrationem meam edendo publicum edoceas me primum Demonstratorem fuisse et per oblivionem factum esse ut Tuam demonstrationem primam crederes. Libenter patiar ut discrimen ostendas quod Tuam inter et meam intercedit, ita enim spero fore ut quilibet intelligens et attendens observet, uno eodemque fundamento utramque niti, quod hoc est ut infima particula liquoris, quae nempe foramini immediate incumbit concipienda sit propter pressionem columnae totius animari a gravitate infinita quae se habeat ad gravitatem ordinariam, ut se habet altitudo totius colummae liquoris ad altitudinem particulae ejus foramini contiguae. Hoc certe, in quo rei caput vertitur et sine quo vix est, ut principii nostri hydraulici demonstratio intelligibilis dari possit, Tu quoque in Tua ponis pro fundamento, quicquid jam sit de diversitate quae conspicitur in progressu nostrarum demonstrationum; ideoque verisimile est, Tibi non obstante oblivione Tua remansisse Ideam illius fundamenti, quod postea utiliter in auxilium vocasti, non amplius cogitans, quod a me venerit. Judices ergo Ipse, quousque mihi fas fuerit dicere, Tuam demonstrationem ex mea quodammodo esse formatam, nisi forte aptius dixissem Tuam in mea File icon.gif esse fundatam. Debile igitur est argumentum quo evincere conaris totam Tuam demonstrationem ex Tuo fundo proprio emanasse, quando ita erumpis, "In meo" inquis, "opusculo non pauca me difficiliora dedisse puto, quam demonstrationem principii illius hydraulici, ut adeo nulla ratio sit cur ejus demonstrationem mihi adeo imperscrutabilem et supra vires meas positam existimes, ut nullam proprio marte deponere censeri debeam, quae ex Tua formata non sit".[1] Quis enim unquam de penetranti Tuo ingenio dubitavit? aut quis unquam negavit Te dedisse in Libro Tuo difficiliora quam ejusmodi demonstrationem? aut quis demum eam Tibi imperscrutabilem dixit? annon casui et fortunae saepe debemus, quae etsi facilia sagacitatem eluserunt? etenim et hoc fortunae ascribo quod mihi in mentem venerit fundamentum praememoratum: sed quid multis? annon Newtonus eodem Tuo argumento uti posset, interim tamen in prima sui operis editione in demonstrando hoc principio hydraulico misere a scopo aberravit. In altera vero animadvertens errorem suppressit omnino demonstrationem, nullamque aliam suppressae substituit, quia haud dubie nullam habuit, quamquam pariter negare non possis, illum non pauca difficiliora dedisse in suo libro, et forte agnoscas illi non magis quam Tibi imperscrutabilem esse demonstrationem illius principii hydraulici: quid ergo aliud dicendum quam quod satis fortunatus non fuerit, ut incideret in verum et forsan unicum fundamentum de introducenda gravitate infinita qua infima liquoris guttula animata censenda sit! Addis tandem me Tibi mentem meam verbis nonnihil duriusculis explicuisse, sed pace Tua! nihil minus quam Te File icon.gif offendere aut pungere volui, sed cum laudem primae meae demonstrationis mihi surreptam, eamque adeo si edere vellem novitatis specie carituram esse crederem, fateor dolorem me impulisse ad liberius loquendum, minime vero ad Te verbis duriusculis lacessendum.

V. Nolo hoc loco multum inhaerere iis quae habes de lite quam Riccatus mihi intempestive suscitavit, ea enim mihi jam sordere incipit; quid mihi cum homine novo, qui nisi nostra arma haberet, militare nesciret? si unicuique ex obscuritate surgenti sciolo cui me convellere animus est respondere vellem, inimicus forem tranquillitati meae et tempus meum inglorius transigerem imo prodigerem? quare semel apud me constitui, posthac alto silentio contemnere conscribilationes ejusmodi hominum, qui tantum in scenam prodeunt ut me aliosque otio non abundantes insultent et inde nescio quam inclarescendi viam quaerant, quasi nihil aliud agendum haberemus, quam ut cuilibet ex angulo prosilienti praesto simus. Si Agnato meo qui nuper duplicationem Venetias misit lubeat litem continuare si forte Riccatus ut non dubito, triplicaverit, id per me licebit ex me ipso tamen nihil unquam responsi extundet. Num Agnatus ut dicis Riccatum inurbanitatis taxaverit, nescio; nam scriptum ejus mihi non est ad manus, si id factum est, credo, modestis terminis, id tantum esse subindicatum[;] caeterum vero ut nihil dicam de aculeis, quos passim in me sparsit Riccatus, vel hoc solum parum urbanitatis sapit: File icon.gif quod ille qui nunquam antea in foro Mathematicorum comparuerat, nunc prima statim vice audeat se immiscere et intrudere rei alienae, quae nempe mihi Tecum fuit idque pluribus annis demum postquam illa inter nosmet ipsos jam fuisset sopita, hoc certe redolet hominem non tantum inurbanum, sed et stolide ferocem et arrogantem. Credimus, Tibi cum eo nullum directe commercium esse, est tamen, quod scimus, cum Zendrino,[2] qui ut pariter scimus cum Riccato omnia communicat; hinc solutione Tua problematis ab Agnato meo Italis propositi, quam Zendrino perscripsisti, Zendrinus, Riccatus aliique Itali superbierunt et tanquam suam passim venditarunt, si solvisses problema generale quod olim Tibi proposui et in postremis meis repetii scilicet, data scala temporum invenire scalam virium; Itali haud dubie jam quoque scirent solutionem, sed Te tacente et illi tacent: me non tangit offensa, quam ab Agnato meo Te accepisse contendis, in eo consistens, quod solutionem Tuam particularem problematis inversi ream paralogismi non obscure accusaverit, eo quod additio differentialis constantis neglecta fuerit; interim ut dicam, quod res est, mihi videtur, illam minime negligendam fuisse ad hoc ut pro certo asseverari possit, solutionem omnes possibiles curvas complecti, nec Tu ipse si bene memini hoc olim abnuebas, quare miror quod nunc demum conatum instituas ad probandum quod in nostro casu additione illa differentialis constantis non sit opus; File icon.gif etsi vel maxime probatio illa Tua esset bona, vides utique saltem hanc fuisse necessariam, quae adderetur Tuae solutioni quomodo enim alioquin Lector Tuus sibi potuisset persuadere, omissionem differentialis constantis non relinquere solutionem defectuosam seu incompletam, praeterea ut verum fatear non capio quid probatione Tua efficias ad concludendum, quod in Tua solutione post primam integrationem fas Tibi fuerit citra paralogismum negligere additamentum differentialis constantis, nam si examino argumentum Tuum, observo applicari posse ad alios casus, in quibus tamen additio quantitatis constantis post peractas integrationes curvarum naturas omnino mutat. Quicquid sit si secundum conscientiae dictamen loqui velles, fatereris puto omissionem illam differentialis constantis Tibi accidisse ex inadvertentia seu incuria non vero ex industria et ex praevisa ejus superfluitate, hoc enim jam tum monuisses neque in hoc tempus usque reservasses. Quod tandem attinet ad salebrositatem viae quam secutus es in Tua solutione, de ea nihil rhetoricabimur, nam rhetorem agere in scholis non satis didici, utra vero Tuane an mea solvendi via sit salebrosior et utra planior, judicet aequus et peritus Lector.

VI. non vacat singula examinare, in quae Te longe lateque diffudisti super canone Tuo , cujus encomium decantas, verbis quidem quae me si verum dicere licet nondum File icon.gif eo adigunt, ut credam in eo canone una cum aequatione Tua consistere pl[e]nariam solutionem problematis inversi virium centralium pro omnibus curvis algebraicis, ita nempe ut vel Tyro qui tantum differentiare novit canonem Tuum applicare possit, ad exemplum quodlibet particulare et inde statim concludere, an casus propositus sit ad curvam algebraicam nec ne, et si sit algebraica, ipsam curvae aequationem algebraicam exhibere; an vero canon Tuus tantam habeat perfectionem, aequitati Tuae judicandum relinquo; Nam si in applicatione alicujus canonis novo et longo ratiocinio opus est et majori forte ingenii vi, et acie, quam ad ipsam canonis inventionem requirebatur, eo ipso certe desinit habere canonis vel regulae perfectae naturam, perfectus quippe canon analyticus ita esse debet comparatus, ut in applicatione nudam tantum et simplicem quantitatum substitutionem requirat, qualis a quovis ut dixi Tyrone vel novitio peragi potest. Cum igitur Canon Tuus requisita hac perfectione non gaudeat vel Te ipso fatente, non video cur meam formulam non aeque ac Tuam appellem Canonem generalem pro curvis algebraicis, omnes namque curvas algebraicas, quas Tu ex Tua invenies spero me ex mea invenire posse, modo vires intendere lubeat vel potius vacet, saltem exempla, quae dedi me non vana suscipere Te docere debent. Imo et Theorema Moivraeanum huc facit, Tu hoc negas, "quia ad omnes promiscue curvas transcendentes aeque ac algebraicas pertineat", item, "quia nullum indicium theorema illud File icon.gif sicut et formulae meae legem virium centralium lineis finitis, quantumvis exprimentes includant, quo dignoscatur quando ad algebraicas curvas pertineant et quando nullam algebraicam respicere possint:" deinde concedis quidem easdem formulas meas ad omnes curvas pertinentes ita modificari atque restringi posse, ut ad solas curvas algebraicas pertineant; sed negas ac pernegas quemquam ostendisse unquam, quaenam sint et esse debeant hae modificationes et restrictiones formulae Moivreanae, vel alii similes adhibendae ut ad curvas tantum algebraicas restringantur, propterea addis quod aliquoties repetis, non desinere Tuam formulam generalem sine exemplo esse, sed ut hisce omnibus satisfiat, oportet tantum Te concedente invenire generalem valorem radii circuli osculatoris in omni curva algebraica; atqui hoc praestiti, nam exhibui generalem expressionem radii osculi in quantatibus finitis pro omnibus et solis NB curvis algebraicis; si legisses totum meum schediasma quod citas ex Actis Lips. 1701 pag. 136 sq. reperisses eam generalem expressionem pag. 139, lin. 19 et 20, ubi absolute et sine consideratione curvae alicujus genitricis exprimo generaliter et in terminis finitis longitudinem radii osculi pro omnibus et solis NB curvis algebraicis; ideoque nescio quid Tibi velis per curvam (a qua excipis) genetricem, siquidem tali nec opus habeo nec de ea quicquam mentionem facio: videris quid pro quo sumsisse, dum neglecta hac mea expressione analytica legisti tantum constructionem meam geometricam quae habetur pag. 137 haec enim File icon.gif quae ad omnes porrigitur curvas tam transcendentes quam algebraicas involvit aliquam curvam genetricem. Ergo tandem vides formulam Tuam generalem non sine exemplo esse. Unum adhuc superest quod super hac re dicam, scilicet quod rectius fecisses sensum verborum meorum conciliare potius quam ea captare et torquere contra se mutuo, dixi per regulam Tuam , nonnisi palpando inveniri posse quid pro poni debeat ut prodeat valor = datae quanti[ta]ti , hoc etiamnum dico quia manifestum est, ob variis modis implicatum, cum , , etc. quae ab dependent primo intuitu innotescere non posse, quid pro ponendum sit, ut oriatur valor datus, quid ergo faciendum? haud dubie hoc, ut tentes, ut explores, ut hinc inde videas, ut dispicias, ut lustres, denique ut ingenii vim et aciem intendas, quo commodum eligas, sic itaque commode videre nihil aliud est, quam formulam attente considerare et undiquaque sollicite dispicere, ut tandem post varias tentationes, hoc est palpationes expisceris justum debitumque ut prodeat inde datum . Ergo palpas et commode vides hoc est dispicis sine contradictione. Et hoc modo credimus Te solvisse exemplum ab Agnato meo Tibi propositum, quomodo et per meas formulas solvi posse nullus dubito. Sed scribendo lassus fio, quare tandem abrumpo; si haec Tibi satisfecerint, gaudebo, sin minus, Tuum erit de iis cogitare, quod voles, non puto e re nostra fore, ut mutuas nostras rixas protrahendo tempus nostrum inutiliter perdamus, quod mihi valde ingratum esset, hoc praesertim tempore, quo me fascibus academiis oneratum magna expectat negotiorum nubes, ut adeo inutilia temporis dispendia ferre non possim, adde et taedia quae creant abstrusiora Mathematica, cum nos aliis et longe diversis cogitationibus occupatos inveniunt.

VII. Quae ad Varignonium nisi ad retundendas Keilii observationes contra me factas, comparebunt fortassis in Actis Lips. cum aliis multis quae spectant ad lites ab Anglis agitatas: missa sunt illa omnia ab Amico quodam, sub forma epistolae ad Cl. Wolfium, qui eam ut spero tanquam ab Anonymo scriptam publicabit, notantur ibi quiFile icon.gifdam Angli ceu Plagiarii, inter quos ipse Keilius et Taylor (cujus librum nondum vidi) quem dicis in doctrina centri oscillationis methodum meam sequi et sine dubio me non nominato, id fit ut discant Exteris parcere et de suis modestius sentire, atque ne culpent in aliis, quod in suis ipsis deprehendere possunt.

VIII. Quae ad nova nostra civica spectant, miror Rever. Tuum Patrem ea non semper Tibi perscribere; Ille intentavit nuper Lydio Praeceptori Amerbachiano processum injuriarum, utpote a quo fuit gravissime laesus. Lüdius autem fretus quibusdam Patronis, initio haud multum sibi Timuit, et revera, nis[i] ego qua Visitator tacitae machinationi obstitissem, Rev. Tuus Pater parum satisfactionis accepisset, in eo enim erat ut cogeretur acquiescere privata et omni formalitate destituta deprecatione, in quam vero, cum ego consentire nollem, res est delata ad Ampl. Regentiam, ubi Lüdius condemnatus fuit ad solennem deprecationem, quam etiam praestitit coram toto senatu Academico et apertis foribus, legit eam ex formula sibi praescripta, cujus jam duo exemplaria sunt paranda et a Lydio proprio manu subscribenda, unum Rev. Patri Tuo, alterum ad conservationem in arca Rectoris Magn. tradendum. Verum est quod Venerandus noster Werenfelsius Professionem suam deponere simulaverit sub praetextu se nunc et imposterum sepositis omnibus negotiis saluti suae aeternae operandae unice incumbere velle, quasi omnes reliqui qui se Professionibus suis non abdicant salutem suam negligerent; petiit autem tantum hoc a Senatu academico bene conscius quod Senatus acad. non habeat jus aliquem ex officio dimittendi; sed a Magistratu Politico dimissionem suam nunquam postulavit, veritus forsan ne nimis facile impetraret. Sic itaque factum est ut Senatus acad. eum rogarit, ut Professionem suam retineret. Et quo facilius se exorari pateretur, dispensatus est ab onere legendi in auditorio publico, ipsique permissum loco Lectionum in aedibus suis confabulari cum studiosis, quorum unum vel alterum non singulis Lectionum diebus sed quandocunque sibi placuerit ad se accersere possit; Et hic forsitan scopus fuit, quem noster habuit et ita egregie consecutus est. Ego quidem gaudeo, vel ideo etiam, quod etsi laboribus suis res nostras academicas parum amplius promoveat; tamen Nomen saltem ejus nostrae universitati sit ornamento. Quod superest Vale et Fave.

Dabam Basileae a. d. XX. Maij 1716.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)