Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1716.01.22)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Basel |
Datum | 1716.01.22 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 53, pp. 153-154 |
Fussnote |
D.o Johanni Scheuchzero
Amico suo optimo
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Vehementer doleo irritum successum quem habuit tractatio Venetorum cum Vestratibus de Legione militum conducenda:[1] quo nempe factum est, ut spes mea quoque evanuerit Te Tui voti compotem (obtentu alicujus cohortis in illa quae conscribenda esset Legione) videndi, et simul ea voluptate fruendi quam jamjam cogitatione praegustaveram ex eo subnata quod Filius meus[2] occasionem habiturus fuisset, in Comitatu Tuo Venetias commigrandi. Non minores equidem gratias Tibi habeo pro optima quam testaris voluntate, quam si rem ipsam praestare potuisses: me quoque obstrictissimum sentio pro sinceri animi affectus testimonio, pro opera, pro consiliis et auxiliis Tuis, atque imprimis pro amicissima commendatione quam offers apud D. De Salis, quam certe minime recuso: Gratissimum proin mihi erit, ubi mature mihi significaveris qualem successum sortitum fuerit negotium cum Rhaetis inceptum, et supposito optatum fore ejus eventum, quid dein agendum sit ratione modi et temporis quo Filius meus iter suum instituere debeat. Interim expectabo responsum a Dn. Michelotto, quippe qui ad Litteras meas[3] quibus ejus oblationem acceptabam nihil adhuc rescripsit: Credo cursores et Tabellarios per ingentem quae cecidit nivium copiam retardari, accepit namque meus Agnatus novissime aliquam epistolam ex Italia, quae sex ante hebdomadis scripta erat. In Tuam omnino eo sententiam quando mores quid faciendum sit, ratione supellectilis a Filio meo in itinere secum portandae. Caeterum a conjuge mea meisque liberis ut et Agnato meo quam officiosissime salutatus Vale.
Dabam Basileae a. d. XXII. Jan. 1716.
Fussnoten
- ↑ Zum Söldner-Gesuch der Republik Venedig an die Stadt Zürich siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.12.29. Von der Ablehnung des Gesuches durch die Zürcher Obrigkeit unterrichtet Scheuchzer Bernoulli in seinem Brief von 1716.01.12.
- ↑ Nicolaus II Bernoulli.
- ↑ Dieser Brief Johann I Bernoullis an Pietro Antonio Michelotti ist anscheinend nicht erhalten.
Zurück zur gesamten Korrespondenz