Bernoulli, Johann I an Scheuchzer, Johannes (1716.01.08)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Ort | Basel |
Datum | 1716.01.08 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | ZB Zürich. SIGN: Ms H 321a, Nr. 52, pp.149-151 |
Fussnote | Adresse und Siegelspur. Bemerkung: Resp. 12. Jan. 171[6], spes me in spongiam incubuerunt |
Fautori et Amico singulari
Johanni Scheuchzero
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Novissimae Tuae Litterae[1] me summo perfuderunt gaudio, ideo quod mihi pepererunt spem inexpectatam futurae occasionis mittendi Venetias Filium meum[2] in Tuo comitatu, quo sane nihil unquam jucundius accidere posset mihi, idque faceret haud dubie ut durante ejus itinere multo securius et tranquillius dormirem quam si solus iter hoc facere deberet. Constitui enim cum Uxore mea quae Tibi salutem et felicissimum annum novum apprecatur amplecti conditionem quam Michelottus Filio nostro obtulit, ad quod nos non parum permovit consilium Tuum nobiscum amice communicatum et favorabilis quam fecisti descriptio ejus conditionis: Sumus utique in eadem Tecum opinione, quod non tantum tempus suum utiliter terere possit Venetiis et quidem sine magnis sumtibus, sed etiam quod haud dubie occasionem sit habiturus innotescendi mediante Michelotto Patriciis Venetis aliisque Viris primariis, quorum benevolentiam si bene se gerat, quod spero, lucrari et sibi hoc modo aditum ad stationem aliquam parare poterit: praeterquam quod, ut dicis, ansam nanciscetur colloquendi cum hominibus gravibus, humanis et civilitate plenis, quales sunt Nobiles Veneti, unde et ipse mores suos perficiet et expoliet, quod homini juveni non potest non esse maxime proficuum. De eo ergo jam maxime agendum, ut sciamus certo utrum et quando sis profecturus, intelligo quidem utramque quaestionem pendere ex successu petitionis Venetorum de Legione militum conducenda, deinde ex successu spei quam habes obtinendi in illa Legione cohortem:[3] voveo ut utrumque feliciter cedat, non tantum mei de causa, quod turpissimum foret, sed inprimis commodorum Tuorum, quibus velificare vellem, gratia: posito itaque felici successu, rogo ut tempestive et minimum binis hebdomadis ante discessum vestrum, ejus me certiorem facias, ut Filius meus se pariter ad iter accingere et omnibus necessariis instruere possit: velim etiam nos moneas quae sint maxime necessaria ne se superfluis oneret, utrum vestimenta quae Venetiis est gestaturus commodius et vilius hic quam ibi conficiantur item ex quo panno: cuperem etiam nosse, quomodo, qua via, quibusque conductoribus, iter vestrum Tiguro Venetias sitis prosecuturi. Caeterum gratissimum erit, si, quod offers, sumtus in itinere pro eo erogare velis, hoc enim modo discet ut spero parsimoniae studere, sed non alia conditione istud peto, quam ut Tibi refundam vel in antecessum transmittam, prout malueris, quicquid pro eo expenderis vel expendendum judicaveris, nam nollem ut ejus consortium Tibi esset molestum nedum damnosum: quare etiam atque etiam rogo ut hac super re mentem Tuam libere aperias. Quod superest gratias ago pro pio voto quo auspicia hujus anni ab aliis pluribus excipienda omnique felicitate transigenda mihi exoptasti; reddo itaque votum pro voto precorque Deum ut Te simili prosperitate beet et cumulet in seros usque annos duratura. Vale et fave.
Dabam Basileae a. d. 8. Jan. 1716.[4]
Monsieur Jean Scheüchzer
tres-Celebre D.r en medecine
de l'Academie Imperiale des Curieux etc.
à
Züric
Fussnoten
- ↑ Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.12.29.
- ↑ Nicolaus II Bernoulli.
- ↑ Zum Söldner-Gesuch der Republik Venedig an die Stadt Zürich siehe die Anmerkung im Brief von Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1715.12.29.
- ↑ Am Ende des Briefes findet sich der folgende Antwortvermerk von der Hand Scheuchzers: "Resp. 12. Jan. 1715. Spes meae in Spongiam incubuerunt, cum milites in Dalmatiam concedere magistratus noster negaverit idque 4. Ian. Consulo tamen mittat filium Venetias cum brevi supellectile sed exquisiti gustus. Negotium conducendae legionis cum Rhaetis jam susceptum, casu quo eum commendabo D.o Colonello de Salis Fautori et amico meo summo."
Zurück zur gesamten Korrespondenz