Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1715.06.30)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1715.06.30
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 73*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Excellentissimo, Fautori Honoratissimo

D.o Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Reditum meum in patriam significassem citius, ni me a coepto retinuissent multa eaque taediosa negotia: nunc ab omni cura vacuus, praesto quod citius non fuerat licitum; Retulerunt sine dubio charissimi comites quam graviter me Roma exercuerit, salvus tamen tandem tirannicum illum aërem reliqui. Nunc quidem, utut plura sint quae me lares tuos gratissimos semper mihi, revisere, impediant, tuus sum cum omnibus meis et bonis et viribus, debita mea verbis tibi testari supervacuum est, fac ipse quaeso ut effectu ipso testimonium statuere possim ejus quod publice semper profitebor. Miratus sum nuper Divinam Mathesin, quae hoc seculo magis Tua quam aliorum est, tot apud nos invenisse amatores, frater etenim meus auditorium habet maxime conspicuum, cadente indies magis magisque Hierarcharum nostratium Authoritate:[1] ita quidem ut tandem publico specimine adjacente Copernicanismus in publica cathedra haud ita pridem et fuerit assertus et defensus, Sacra Inquisitione ne quidem contrahiscente, ne quaeso irascaris, dum Inquisitionis horrendum Tribunal sacrum appello, nosti quam et auri fames, sacra antiquis saepe audiat, res membris hujus tribunalis ubique propria; et Anatomia testis est, quam os corporis nostri aliquod, ignobiliori totius corporis loco positum, sacrum etiam Anatomicis audiat. File icon.gif Quid Basileae? Mathesis num adhuc dum apud Umbraticos illos insigniores male semper audit, de quo non dubito? Sed ad alia, Nullus, ne Tibi hac aestate, Lectissimaeque D.ae conjugi, cui quaeso devotissima mea obsequia, Balneorum usus? Nos certe Badam[2] sumus concessuri abhinc quatuor circiter septimanis; praeferrem tamen vobiscum in Thermas Fabarias[3] proficisci. His interim Vale et mihi porro favere ne dedigneris.

Dabam ut vides raptim Tiguri. d. 30. Iunij 1715.

Salutem quaeso plurimam D.o Nicolao nepoti,[4] nihilne adhuc ex Anglia pro me recepit? Saluta filium mihi amicum,[5] totamque familiam.


Fussnoten

  1. Scheuchzer spielt vermutlich auf die Ereignisse im Juni 1715 an, als die Zürcher Schulreform in vollem Gange war. Zur Lehrtätigkeit Johann Jakob Scheuchzers siehe auch dessen Brief an Johann I Bernoulli von 1716.04.18 sowie Nagel, Fritz/Gehr, Sulamith, Zürich und Basel im Dialog. Johann Jakob Scheuchzers Korrespondenz mit Johann I Bernoulli, in: Leu, Urs B. (ed.), Natura sacra. Der Frühaufklärer Johann Jakob Scheuchzer (1672-1733), Zug 2012, pp. 181-207.
  2. Baden ist ein traditionsreicher Kurort.
  3. Das alte Bad bei Pfäfers.
  4. Nicolaus I Bernoulli (1687-1759).
  5. Nicolaus II Bernoulli (1695-1726).


Zurück zur gesamten Korrespondenz