Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1715.04.05)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Frankfurt (Oder)
Datum 1715.04.05
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.38*
Fussnote Letzte Seite leer



File icon.gif Viro Excellentissimo atque Celeberrimo

Johanni Bernoullio

S. P. D.

Jacobus Hermannus.

Acceperis haud dubie Celeberrime Vir postremas meas litteras quibuscum excerptum transmiseram ex schediasmate Keiliano Diario Hagiensi inserto Keilii in Te stricturas continens, nullusque dubito quin interea Diarium ipsum nactus sis vel saltem totum illud schediasma perlegeris, adeo ut hac de re nihil quod addam habeam, nec hoc epistolium nunc ad Te do quod scribendi argumentum novum mihi suppetat, sed ut hac occasione nundinarum Francofurtensium[1] ad quas Bibliopola noster Conradi abhinc proficiscitur, ad humanissimas tuas literas diei 20 Decemb. Basilea ad me datas suoque tempore mihi recte redditas aliquid respondeam.

Ante omnia vero gratias ago maximas quod valetudinis meae statum curae Tibi esse, adeo humaniter mihi testari dignatus es, tum etiam pro egregio Tuo circa incolumitatem et sospitatem voto cui calidum etiam votum repono Deum precatus ut Te longaevitate dignissimum quam diutissime salvum conservare dignetur ad sui gloriam quam admirandis Tuis inventis etiam illustrasti hactenus et porro illustrare pergis, et almae nostrae Patriae Decus et Ornamentum.

Quae de negotio Patavino habes, Michelotti etiam mihi ex parte perscripsit. Bellum haud dubie Turcicum in causa esse videtur cur Excell.mi Universitatis Patavinae Curatores summam 1500 Imperialium Uncialium, quam demum polliciti esse videntur, non audeant denuo offerre, optime videntes difficillimum fore si non impossibile ipsius Senatus consensum, sine quo nullus Professorum accersiri potest Patavium, impetrare. Interim continuat scribere quod ni Tu Patavium eas, desperatus pro Cl. Nepote Tuo sit casus; interim Michelottus non desinet, ut mihi saltem pollicitus est, partes ejus strenue tueri, utpote qui de ejus meritis penitus convictus adventum ejus impense exspectare videtur. Idem Michelottus continuationem commercii Tui epistolici maximopere File icon.gif optat cum solutione problematum difficultatumque Tibi propositarum, quod benificium grata mente semper se agniturum promittit.

A Dn. Wolfio didici Ampl. Leibnitium literas ad ipsum Hanovera dedisse sub initium hujus Anni, adeo ut eo tempore ex Anglia in Germaniam Lei[b]nitium reversum esse necessum sit siquidem in comitatu Principis Walliae in Angliam transfretarit, prout a Cl. Varignonio Tibi pro certo nuntiatum erat. Utrum vero Pax inter Ipsum et Cel. Newtonum restituta sit nec ne nescio. Keilium enim schediasma suum Leibnitio parum honorificum in publicum misisse constat, et ex Wolfio etiam pro certo rescivi Leibnitium editionem parare alicujus Commercii epistolici quo Anglorum injustae accusationes retundantur eorumque argumenta refellantur, hocque scriptum Leibnitianum nonnullis inventis augendum esse, quae non facile quispiam Anglorum aggressurus sit. Sed venio ad Newtonum, ergo duae novissimae editiones Princ. Phil. Nat. non sufficiunt, si Newtonus, ut Moyvraeus Tibi perscripsit suis sumtibus novam eorum editionem parat?

Oportet omni[n]o ut verum sit quod de Equite Renaldo Parisiis ad Te scriptum est, "Que l'envie d'avoir raison le rend si opiniatre", aut saltem ut Tu recte judicas, ut pudore suffusus sit cum videat se libellum errorum plenum Autoritate Regia in publicum praecipitasse; nam alioqui non video quid contra Librum tuum afferri possit quod aliquam verisimilitudinis speciem habeat, cum praecipua omnia accurate demonstrata sint, et reliqua quae habes, et quae quia nimis demonstratu facilia, a quolibet Tyrone nullo negotio probari possint.

Quod methodus mea, qua Centrum oscillationis determino Tibi non displicuerit mihi gratulor, hanc methodum jam in Italia habui ut certe in ipso MSto Libri mei ejus evidentissima indicia occurrunt illius inquam ipsissimi MSti exemplar quod Tu in manibus habuisti, sed in applicatione prae festinatione tunc erraveram erroremque diu ante meum Patavio abitum videns ilico veram ejus applicationem perspexi propterea delevi ea quae in MSto meo vidisti, ut alia atque vera eorum in locum substituerem. Sed ut verum fatear tunc non cogitavi de gravitate difformiter agente, sed ut etiam hanc doctrinae de centro oscillationis applicarem ad id elegans Tuum schediasma Mense Febr. et Mart. 1713 mihi ansam praebuit, ut in meo Opusculo id non obscure insinuo; Verum methodus ipsa hac nova applicatione ne minimum quidem mutabatur, et a Tua plurimum differre videtur etsi utriusque conclusiones accuratissime conspirant. In theorema meum circa vires Centripetas improprie sic dictas cum earum File icon.gif directiones non convergunt in puncto nec parallelae sunt, incidi ope methodi quam jam anno 1712 in Diario Veneto publicavi[2]; interim nullus dubito quin Tua in supra laudato schediasmate exhibita eo pertingat. Caeterum casus quo virium centripetarum cooperantium directiones ad plura diversa puncta tendunt vel etiam ut Tu addis diversas curvas contingunt, continetur in meo quem indicavi, cum scilicet alicujus Vis centripetae directiones sunt quaecunque certa tamen lege uniformi procedentes, ut cum datam quamcumque curvam contingunt. Nam virium lateralium quarum directiones vel concurrunt in diversis centris vel diversas curvas tangunt, semper datur media directio, et Vis juxta hanc mediam directionem ex illis omnibus resultans.

Opusculi mei[3] jam 29 impressas plagulas accepi cum 6 tabulis aeri incisis, et promittunt Wetstenii editionem circa finem Maji paratam fore, propter ea me urgent ut praefationem et titulum ad ipsos mittam quantocyus. Si fieri potest, appendicem adjiciam qua varia libelli Capita vel magis illustrare aut etiam latius promovere conabor. Hac de causa etsi plura quae scriberem, haberem ut certe non habeo, attamen hujus epistolae filum abrumpere tenerer. His vale diu diuque et me, quod facis, porro ama.

Dabam Francofurti ad Viadrum d. 5. Aprilis 1715.

Data Occasione cultum meum significa, nisi grave est, Ampl. Fratri Tuo Senatori, et Celeberrimis Tuis Collegis Werenfelsio, Iselio, Batieriis, Buxtorfio et reliquis, et confusae at deproperatae isti scriptioni ignosce.


Fussnoten

  1. Frankfurt am Main
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)