Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1714.12.20 (?))

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1714.12.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.19
Fussnote Autographe Korrektur. "20" vor "Basileae" im Datum nachträglich eingefügt



File icon.gif Viro Excellentissimo ac Celebr.

Jacobo Hermanno

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Non sine aegritudine animi adversam Tuam valetudinem intellexi ex novissimis Tuis Litteris Cal. Octobr. datis[1] mox autem rursus exhilaratus fui cum ex iisdem Te plene restitutum et quam optime valere perciperem; in quo sanitatis statu Te Deus diutissime conservet et cum novo in quem brevi ingrediemur anno etiam novas Tibi largiatur vires, ut Spartam Tuam, quam tam condigne hactenus exornasti, proporro exornare queas magno reip. Litterariae imprimis vero Mathematicae bono et Famae jam longe lateque diffusae incremento et Nominis Tui immortali gloria.

Quod de negotio Patavino memoras ex Litteris Michelottianis, id quodammodo verum est; sed ecce paucis totius rei historiolam: Postquam diu multumque, (ut nosti) de Agnato meo vocando deliberatum esset, nescio ex cujus instinctu spem conceperunt Veneti de me ipso obtinendo; nec mora, scribit Michelottus sciscitaturque num vellem amplecti vocationem si mihi offerretur cum lautissimo salario, quale nemo ante me habuerit, imo si luberet a me ipso praescribendo, jubet itaque ut peterem summam quantumvis magnam, spe ab ipso facta, fore ut Proceres Veneti in eundem sint consensuri et quicquid ego exigerem largituri; Rescripsi post peractam gratiarum actionem ponendo ob oculos maximas difficultates me ab amplectenda illa statione quantumlibet honorifica impedientes, ac monendo insimul quod redux ex Belgio jam varias in easdem oras vocationes lautissimas quidem recusaverim. Michelottus vero responsione mea non deterritus, de novo me aggreditur, et pluribus postea File icon.gif litteris non tantum quae in prioribus promiserat repetit et me pro lubitu petere jubet, sed addit praeterea mihi permissum iri, ut in tres tantum annos me astringam, quibus elapsis si fastidiret Patavium me posse reverti in Patriam, ubi pristinam meam Professionem (interea temporis per Vicarium obeundam) redauspicari possem; Haec et alia, quae bellissime depingere sciebat in tantum me permoverunt, ut Agnato Meo permitterem scribere (me quasi inscio) ad Michelottum eum in modum ut credat me permotum iri oblato salario 1500 thalerorum Imperialium. Ad haec Michelottus, qui antea mira promittebat et pro lubitu petere jubebat reposuit hoc salarium esse nimium et longe ultra consuetum, obtulitque summam 1200 florenorum Venetorum, quam ego recusavi dixique frustra me quaeri, si me noluerint mactare salario 1500 thalerorum et quidem uncialium. Ille me immobilem perspiciens tandem offert hanc summam adeo ut jamjam me crederem vinctum et totum negotium confertum, nihil aliud amplius expectans quam solennes invitationis Litteras aliasque ad Magistratum nostrum (ut inter nos conventum erat) a quo velut mutuo ego peti debebam in triennium professione interim Vicario relinquenda; cum ecce exinopinato advolarent Litterae a Michelotto in quibus iis quorum spem fecerat notabiliter detrahit et loco 1500 thalerorum seu totidem unciarum argenti offert tantum 1500 thaleros communes quorum quisque aequi valet sesqui floreno Germanico, seu uni floreno Veneto. Haec me fateor nonnihil pupugerunt, ideoque respondi me pati non posse ut jam viliori pretio habear, quam mihi promissum fuerat, proinde malle me ut omnia in irritum relabantur, quam vel terruncio a summa promissa recedere. File icon.gif Nunc dum haec scribo iterum Litteras responsorias a Michelotto accipio, in quibus multis rationibus ostendere conatur, quare Reformatores Archilycei Patavini mihi, quamvis multo plura ut dicit merenti, tantam tamen summam offerre non audeant, sed si vellem promissis 1500 florenis Venetis contentus esse, Vocationem tunc sine dubio prompte secuturam asserit.

En fusius quam initio putabam haec Tibi perscribo; nescio quid nunc faciam; displicet profecto non parum modus iste procedendi, ideoque nescio an responsurus sim aut an non potius indignabundus praeterire debeam silentio quam ultimo accepi epistolam, quorsum enim tot literae totque sumptus et motus quibus omnibus ut et tempori parci potuisset si mecum statim aperte actum fuisset? Sed me jubere ut petam, postea simulare consensum in petitionem, et tandem retractare et quem blandis verbis prolicuerunt iterum repellere, hoc sane concoqui facile non potest.

Illustrem Leibnitium, quem dicis Lipsiae agere et per Hyemem ibi commoraturum, nunc audio appulisse in Angliam cum comitatu Principis Walliae Nunc Regis:[2] quod si ita se habet, sicuti id pro certo mihi perscripsit Cl. Varignonius spero pacem restitutam iri inter illum et Newtonum. Num vero Keilius quoque scriptum suum, quod contra Leibnitium et quasdam responsiones ad Commercium Epistolicum Collinsianum publicatas, et imprimis contra Schediasma meum mens. febr. et Mart. 1713 Actis insertum parare mihi scriptum est, sit suppressurus, hoc equidem ignoro, et tempus docebit; ut enim rumor fert, magnas in me minas vibravit, sed ex pelvi fulgur. Moyvraeus excusavit Newtonum nullum exemplar sur Editionis mihi mittentem dicens id factum esse, quia ipse Newtonus non nisi tria exemplaria obtinuerit in Galliam transmissa, interim tertiam editionem Newtonum moliri, addit, propriis suis sumptibus parandam et multo nitidiorem futuram quam praecedentes, atque Figuras aeri fore incidendas, cujus tunc exemplar mihi a Newtono dono transmissum iri pro certo asseverat. [3]

File icon.gif Quod Tibi non displicuerint quae in libello meo Gallico de Manuaria Nautica invenisti, impense gaudeo. Jam excussi Cl. Varignonio difficultates in quibus haesit, ita ut nunc in omnibus mihi adstipuletur; sed quod attinet ad ipsum Equitem Renaldum, nondum tam felici mihi esse contigit illum ab opinione sua erronea convertere, nescio an ipsius an mea culpa. Vereor ne a parte ejus aliquid obstinationis subsit, scribitur mihi Parisiis, "que l'envie d'avoir raison le rend si opiniatre" nisi forte pudor quem habet quod in lucem praecipitaverit libellum suum hac de materia erroribus plenum reddat eum adeo indocilem; scripsi nuper ad eum valde longam epistolam in qua ad omnes objectiones, quas mihi moverat ita respondi, ut errores suos et paralogismos tanquam oculis videre (ni coecus fuisset) et manibus palpare (ni paralyticus fuisset) potuerit; Certe Montmortium qui ab initio partes Renaldi amplectebatur, nunc prorsus ad me pertraxi. Quod de nova Theoria centri oscillationis habes, videris satis ad mentem meam accessisse nec dubito quin quae in Actis superioris anni 1713 m. febr. disserui de corporibus diversa gravitate animatis et oscillantibus in fluidis et extra fluida, Tibi occasionem praebuerint Theoriam meam novam oscillationis cujus ibi mentionem injeceram aliquo modo divinandi; idem fere sentio de Theoremate cujus meministi circa vires centripetas ad plura puncta tendentes vel etiam quarum directiones curvam aliquam (pluresve, quod ego addo curvas) tangentes sive in pleno sive in vacuo, pro ea enim quae es ingenii perspicacia facile videre potuisti, quod methodus qua hac in re usus fui in loco citato Actorum sese porrigat ad haec omnia, revera varia inde elicui theoremata ad hos Tuos casus memoratos cum fructu adaptanda, quae autem omnia ob jam nimiam prolixitatem schediasmatis explicare non licebat; quaedam hic tecum communicassem, si chartae spatio me non vidissem exclusum. Gratissimum fuit intelligere, quod egregium opus Tuum jamjam ad Wetstenios miseris Typis describendum, non dubito, quin brevi tempore praelo evadat, pro ea quae ab Amstelodamensibus expectanda est diligentia. De incendio in aedibus Forcardianis, nuper hic oborto aliisque novis, quae haud dubie a Rev. Parente tuo intelliges, nihil scribo; hoc unicum addens ut Te valere jubeam non tantum per proxime futurum, sed per multos alios post eum secuturos annos.

Dabam 20 Basileae 1714.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)