Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1714.04.01)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1714.04.01
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 66*
Fussnote



File icon.gif Viro Excell.mo Acutissimo

Fautori Honoratissimo

Iohanni[1] Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Grates Tibi persolvo quam maximos pro transmisso Specimine Rei navalis, quod nuperrime Te Authore prodijt:[2] Legam librum pulcherrimum, quid enim abs te nisi pulchrum, quodque praemorsos intimae Matheseos sapit ungues? non laudabo scriptum hucusque, stupidum etenim diceres nonneminem, qui ea laudibus suis prosequeretur, quorum adyta ipsi ob debiliores adhuc profectus forsitan sunt interclusa, patere tamen ut foetus Tuos admirer; febrim mihi quasi excitant et intempestivos horrores literae illae longae reliquis praefixae, integralium characteres, sparsim per illas chartas occurrentes: Illuc ubi ventum fuerit noFile icon.giflens, volens subsistam: Interim subcisivas quascunque possum horulas Sacrae Mathesi consecro, aliquid semper addisco quod usui esse potest; Talibus me dignum favore tuo porro redditurum nullus dubito. Quibus vale et favere mihi proporro ne dedigneris.

Dabam raptim Tiguri d. 1. Apr. 1714.


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "Iohani".
  2. Bernoulli, Johann I, Essay d’une nouvelle Theorie de la Manoeuvre des Vaisseaux ..., Basle (J. G. König) 1714 (= Op. XCI).


Zurück zur gesamten Korrespondenz