Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1714.03.06)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1714.03.06
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.17
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo ac Celeberrimo

Jacobo Hermanno

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Mirifice me delectasti, Vir Cel. Litteris Tuis, ex quibus didici omnia Tibi salvo et sospiti ex animi sententia procedere tam in publicis quam in privatis lectionibus habendis, quas magno studiosorum confluxu frequentari dicis: precor Deum ut aspiret porro coeptis Tuis et conatibus per totum vitae Tuae decursum, ut postquam per aliquod tempus in hac quam nunc tam condigne adimples statione commoratus fueris, tandem in Patria nostra officia Tua et talentum studiosae juventuti commodare quaeas; cui fini se nunc quidem optata occasio obtulisset obitu Dn. Bonifacii Faeschii, cui surrogatus nuper fuit D. Joh. Wetstenius, huicque postea successit D. Zaeslinus qui itaque Professionem Rhetorices vacuam reliquit jamjam inter Candidatos promulgatam; Sed Cel. Iselius qui Tibi impense favet, mecum recte judicavit, Te vix induci posse ut qui modo sedem posueris Francofurti inde Te avelli jam patiaris; in qua sententia etiam Rev. Tuus Parens cum quo ea de re egimus acquiescit, agnoscens nobiscum honori Tuo magis consultum fore, si aliquandiu in eo quo nunc es loco permanseris; interim ipsi promisimus nos omnem lapidem moturos, ut primam quamque Professionem vacaturam ad quam commode possis aspirare, Tibi conciliemus, in quo molimine etiam alii Professores quos hac occasione sollicitavimus opem suam et suffragia promiserunt inprimis Consult. J. Jac. Battierius qui nunc vota nostra requirit pro genero suo D. Eglingero Prof. Rhet. inter alios Cand. ambiente et ut videtur eandem obtenturo; ita ut firmissima nobis spes nata sit Te prima occasione in Patria nostra possidendi.

Agnatus meus qui Te salvere jubet multum de novo spei concepit succedendi Tibi in Cathedram Patavinam ex quo uterque nostrum litteras nuper accepimus ab Abbate Fardella, in quibus felicem exitum promittit atque officia sua modo perquam humanissimo offert; rogat tamen num forte egomet ipse vocationem amplexurus essem, si lautissimis et pro meo lubitu sanciendis conditioniFile icon.gifbus stiparetur; respondi juxta gratiarum actionem me multis obstaculis impendiri quo minus honorificae adeo invitationi morem gerere possim, meas enim res domesticas vix permittere ut de nova mutatione cogitem, nisi fortunae insignis et insolita augmentatio, qualem non petere nedum sperare ausim, superet omnes difficultates; me postremo repudiasse Leydensium vocationem cum annexo sallario 2000 floren. emolumentis extraordinariis tantundem minimum adaequantibus non computatis, etsi praeterea ibi cum nostrae Religionis hominibus mihi habitandum fuisset, id quod commorationem Leydae multo quam Patavii magis optabilem fecisset; me igitur rogare ut operam suam quam tam benevole offerre voluit in commendando Adgnato meo collocet, hanc enim eadem dexteritate qua ego possem demandatam Professionem esse administraturum etc. qualem nunc res ista exitum tandem sortiatur dies docebit.

Novam Editionem Princ. Philosoph. Nat. Newtoni[1] nondum vidi,[2] tametsi Cl. Moyvraeus ejus exemplar statim ac praelum evaserit se mihi missurum nomine Auctoris promiserat una cum exemplari aliquo Commercii Epistolici contra Illstr. Leibnitium editi[3]: quae jam causa sit, quare promissi fidem non liberet hariolari non possim nisi forsan male sumserit Newtonus quod in Actis Lipsiensib. anni superioris crisin meam quamvis amicam in ipsius Editionis veteris loca quaedam publicare sustinuerim;[4] quicquid sit saltem jam annus est et amplius quod a Moyvraeo nihil responsi acceperim. Gratias vero Tibi ago pro communicatione additionum summatim excerptarum ex nova Editione; facile subolebam Newtonum nullam mentionem facturum ejus a quo habuerit correctiones suorum errorum; noveram enim genium Anglorum omnia sibi, nihil aliis attribuentium, quam ob rem non male factum putabam si historiolam illam notis meis in Actis publicatis quasi aliud agendo interspergerem, ut saltem Lector cognosceret cuinam Correctiones istae in nova Editione super chartis inserendis sero exhibitae debeantur, et quid insuper tenendum de affectato Anglorum silentio ubi agitur de tribuenda extraneis justitia, cum alias Angli tam seduli sint tamque solliciti in vindicanda suae nationi gloria inventorum, eamque crinibus arrepta vel attracta potius quavis occasione ad nauseam usque ebuccinent, eandemque semper cantinelam nobis occinant. Et hoc forsan est quod File icon.gif Anglos offendit dum propalatione mea Newtono eripitur quod silentio suo sibi servare volebat.

Cl. Wolffii elementa Matheseos ut a Te intelligo magnam habent utilitatem et commode adhiberi possunt ubi quis collegium habere vellet per universam Mathesin: ante aliquot annos Auctor mihi promisit exemplar horum elementorum statim ac publicarentur sub latino idiomate, forte expectaturus donec et alterum volumen sit absolutum. Tentamen meum de Manuaria Navium sub Titulo Essai d'une nouvelle Theorie de la manoeuvre des Vaisseaux hac adhuc hebdomada vel saltem proxima lucem videbit; ejus aliquod exemplar Rev. Tuo Parenti sine mora tradi curabo, ut ad Nund. Fracof. Paschales mitti possit, ad Te deinde porro deferendum.

Tuum quem Patavii composuisti librum impriment ut audio Wetstenii Amstelodami, cujus itaque impressio erit nitidior quam si in Italia fuisset excusus, modo interim correctus et a mendis typographicis probe purgatus prodeat, de quo quam maxime metuendum videtur siquidem Tu absens correctionis curam habere nequis.

Ex Gallia habemus Montmortii librum de sorte ludorum denuo recusum in lucem prodiisse multo quam antea auctiorem cum quibusdam Epistolis ab Agnato meo et una quoque ni fallor a me ad ipsum exaratis super priorem ipsius Editionem; Ad Dn. Varignonium misi per cambium summulam aliquam pecuniae quam ipsi debui, in qua continebantur tres librae Gallicae quas Rev. Pat. mihi dederat postquam ipsi monstrassem litteras a Varignonio in quibus se erogasse dicebat pro Te tres istas libras a Dn. Patre Tuo proinde, si vellet, reddendas.

Hucusque has litteras scriptas habui cum ex inopinato mihi afferetur fasciculus continens Cl. Wolfii elementa Matheseos universae ex liberalitate Auctoris mihi missa; quae inspiciendo, omnia se ita habere comperio ut in Tuis dicis, quanquam tamen praeter vulgaria etiam de calculo differentialium et integralium tractet, qua vero dexteritate examinare nondum vacavit, neque etiam quid de calculo File icon.gif exponentialium, cujus titulum conspexi, tradat explorare adhuc potui; caeterum videtur in allegandis inventorum Auctoribus quandoque minus felici memoria laborare, nollem enim id adscribere defectui cuidam fidelitatis. Quod si interim cum jam in vicinia Cl. Wolfii commoreris, ei scribendi occasionem nactus fueris, rogo ut verbis meis salutem ipsi perscribas, atque pro splendido munere gratias agas, donec hoc officio ipse sim functurus quod fiet quando ad eum missurus sum exemplar speciminis mei Theoriae Manuariae Navium occasione Mercatorum nostrorum ad Nundinas Lipsienses proxime proficiscentium.

Inveni quoque in memorato fasciculo plura exemplaria alicujus responsionis (quam ab ipso Illustr. Leibnitio conscriptam asserit Cl. Wolfius) ad Commercium Epist. Angl. in unica tantum semiplagula contentae; non dubito eam Tibi jam pridem visam esse; fortasse ea prodromi loco inservit alii subsecuturae prolixiori et magis circumstantiatae. Monet me Wolfius rogatu Leibnitii ut haec exemplaria distribuam inter Mathematicos cum quibus mihi commercium intercedat, quod quidem quantum potero faciam, sed quod porro petit ut meum de hac lite judicium cum publico communicem, non consultum fore puto, ut hunc vel illum infensum mihi reddam, cum praesertim non ita pridem me receptione in Societatem Anglicanam cohonestarint Angli, itaque satius duco spectatorem agere quam actorem. Hisce vero Vale et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. VI. Martii 1714.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)