Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1713.11.24)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1713.11.24
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 65*
Fussnote



File icon.gif Viro Celeberrimo Excell.mo Fautori Suo

D. Iohanni Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Praesentes ad Te exaro literas occasione proficiscentis ad Vos Lavateri Iuvenis eximii Excell.mi D.i Lavateri Iunioris Medici Experientissimi, dignissimi filij:[1] Hunc tibi commendo quam efficacissime, non tamen ut Matheseos cultorem et studiosum, sed qua Medicae artis filium, si quae Experimentalia Physica Collegia a Te habentur, eum etiam ceu Philosophiae amantissimum admittas rogo: Speciatim autem id efficias rogo ut apud D. Stehelium,[2] et in ejus Viri dignissimi et Fautoris mei collegijs bene sit, quem Commendatorem potius elegerim quam Te ipsum, qui apud Laudatissimum Virum plurimum Virtutibus Tuis potes? ad ipsummet Literas dedissem si quoddam mihi cum ipso literarum commercium esset, et nisi scirem Tuam apud ipsum commendationem omnibus Epistolis esse praeferendam, id Tamen rogo ut mea ipsi officia salutemque officiosissimam dicas. Interim omnia Lavatero Discipulo meo praestanda officia, omnem benevolentiam, et quaecunque grata, in me collata fuisse, et memoria grata, et si occasio dabitur etiam officijs mutuis quam lubentissime commonstrabo: quibus Vale et mihi porro favere perge.

Dabam Tiguri d. 24. IXbris MDCCXIII.


Fussnoten

  1. Johann Rudolph Lavater (1695-1761), Sohn des gleichnamigen Arztes (1654-1732), studierte ab 01.12.1713 in Basel, wo er 1716 in Medizin promovierte (Matrikel Basel IV, Nr. 2530).
  2. Johann Heinrich Staehelin (1668-1721) war Professor der Anatomie und Botanik in Basel. Johann I Bernoulli berichtet über seine Empfehlung Lavaters an Staehelin in seinem Brief von 1714.02.14.


Zurück zur gesamten Korrespondenz