Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1713.04.15)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padua
Datum 1713.04.15
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.33*
Fussnote Siegel. Innere Umschlagseite leer



File icon.gif Summo atque Celeberrimo Viro

Johanni Bernoullio

Jac. Hermannus

S. P. D.

Quindecim effluxerunt dies ex quo postremas meas ad Te dedi Celeberrime Vir, quibus, quonam situ sit negotium, significavi; nunc vero monendum duxi quid Cl. Michelottus mihi hesterna die scripserit, scilicet Proceres hujus Academiae postulasse vel potius desiderare attestata Academiae Regiae Scient. Parisiensis et Societatis Berolinensis circa profectus Clarissimi Nepotis Tui, quibus obtentis spem tantum non certissimam facit optati exitus; propterea adjectum epistolium do ad Celeberr. Varignon ut optatum Academiae testimonium obtineat quod recta ad Michelottum poterit mittere quandoquidem abeundum mihi, priusquam id huc appellere queat; scribam pariter Berolinum ad Nobiliss. Consiliarium Cuno ut simile testimonium nobis a societate impetret huc mittendum, imo etiam Ampl. Leibnitio quem Vienna Hanoverae sospitem reducem factum opto. Interim sciant velim non minus Venetiis opus esse prensationibus quam apud Vos, quod ex eo apparet quod non semper Viri doctissimi ex Competitoribus eligantur, sed quibus major est Fautorum et Patronorum Autoritate valentium numerus; et, quod doleo, formidandos habemus Competitores, Polenum jam Professorem Meteororum et Astronomiae, atque P. Corazzium Benedictinum, qui ambo primae dignitatis Patricios sibi faventissimos habent; facile interim fieri posse existimo ut disputantibus hisce, gaudeat tertius. Caeterum etiam non abs re futurum puto si Clariss. Nepos Tuus epistolium daret ad Dn. Michelottum quo isti pro opera sua impensa et deinceps impendenda gratum animum testaretur; nam quia insignis iste Vir liberum apud Proceres File icon.gif accessum habet ipsisque quotidie venam tangit, ad negotii optatum exitum plurimum conferre potest, etiam me absente, quod Ipsum libenter facturum confido perspectam habens ejus erga Bernoullianum nomen Venerationem, ejusque erga me affectum amicitiae. Tempus meae profectionis instat, quandoquidem circa initium Maji ab hinc proficisci cogito, adeo ut has ultimas esse putem quas Patavio ad Te daturus sim, Tu interim Vale, et me quod facis porro ama.

Datum Patavii prid. Paschatis. 1713.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli de l'Academie

Royale des Sciences et tres Celebre Professeur

des Mathematiques etc.

à Basle


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)