Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1713.04.13)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1713.04.13
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.147
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo et Celeberrimo

Jo. Burchardo Menkenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Accepi nupero cursore plagulas impressas, in quibus meas demonstrationes vidi; pro promta imprimendi et mittendi cura debitas refero gratias, quanquam ut nunc video tanta festinatione opus non fuisset: siquidem nova Operis Newtoniani Editio (quae mense novembri superioris anni in publicum expectabatur) ante Februarium novissimum comparere non potuit, et forsitan ne nunc quidem comparuit.[1] Sphalmata typographica in schedis missis observata adjiciam versa pagina, ut moneri possint in Actis.[2] Misissem hac occasione aliquid aliud ex meditationibus meis, quod publica luce dignum visum fuisset, nisi Podagrici dolores ab aliquo tempore et meditandi et scribendi facultatem ademissent, mittam itaque alia vice et imprimis quod mones brevitati studebo, longiora vero schediasmata ad Academiam Scient. Paris. aut ad Societ. Londin., in quam nuper fui cooptatus,[3] commodius transmitti poterunt, Commentariis vel Transactionibus suis inserenda, cum praesertim ad aliquid novi communicandum saepe compeller. File icon.gif Gratum erit si quae Actorum vestrorum desiderantur nobis miseris per Mercatores nostrates nundinas Vestras frequentantes. Inter quos Dn. Sternius nostri Bibliothecarii Affinis, ut audio jam profectus est; cum hoc igitur ubi Te convenerit ut spero, de Actis pro Academiae nostrae Bibliotheca missis rationem accepti et debiti inire poteris, ut si quid sit residuum persolvat et ab Affine suo repetat. Vale.

Dabam Basileae a. d. XIII. Aprilis 1713.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. Diese Druckfehlerliste ist wohl nur der Abfertigung des Briefes beigegeben gewesen.
  3. Johann Bernoulli wurde am xxx in die Royal Society gewählt


Zurück zur gesamten Korrespondenz