Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1713.03.18)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padua
Datum 1713.03.18
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.32*
Fussnote Siegel. 7 Textzeilen auf der Seite des Umschlages



File icon.gif Viro Summo atque Celeberrimo

Joanni Bernoulli.

S. P. D.

Jac. Hermannus.

Postquam postremas Tuas, Vir Clarissime, ad me dedisti humanissimas alias meas acceperis quibus nuntiaram me benignam responsionem accepisse ab Ampliss. Viris Patritiis Morosino et Mocenigo quibus literas Parisiis transmissas cum meis miseram, ab Illustr. vero Emo nullam adhuc responsoriam obtinui quod etiamnunc Venetiis absens[1] sit. Interea non desino Proceribus nostris Clarissimi Nepotis Tui memoriam refricare per Amicos, qua in re Clarissimus Vir Petrus Michelottus Medicus qui maxime conspicuas Nobilium domos frequentat atque apud Principes Viros in existimatione est, operam mihi suam hac in re aegregie praestat; hisque diebus mihi sequentia rescripsit. "Subito ricevuta la di lei lettera mi son portato da quattro Cavalieri miei Patroni riveritiss.i gli più grandi e potenti di questa inclita Dominante e gli ho supplicati che vogliano onorarmi di proteggere il Sig.r Niccolò Bernoulli Soggetto di grande abilità nelle scienze matematiche e capace di sostener con profitto de' Scolari ed Onore dello studio la catedra che ella sta per abbandonnare. Ho Loggionto che oltre la di lei attestazione si faranno vedere in caso di richiesta le attestazioni della Capacità del soggetto delli Accademici di Parigi, di Berlino, e di Londra. Gli Cavalieri sono S. Eccellenza sig. Proccurator Girolamo Venier, s. E.za sig. K. Antonio Mocenigo, S. Ecc.za sig. Elmorò Pisani, e L'Ecc.mo sig.e Federico Barbarigo che opererà appresso gli Ecc.mi sig.ri Marino Zorzi, e K.r Morosini Reformatori. Tutti e quattro Cavalieri si sono benignamente espressi di favorirmi. Aggiungero qualche altra protezione non meno valida delle accennate; e spero in tal guisa di veder consolata la di lei amatiss.maPersona ed il Sig.e Bernoulli da me stimato, e nel medesimo tempo procceduto di Valentuomo lo Studio di codesta Città." Nullae mi gratiae debentur pro debili mea opella quam, ut Cl. Agnatus Tuus mihi successor constituatur, collocavi hactenus et etiamnunc impendo, vel si quae mihi debentur, illae ab Ecc.mis Curatoribus mihi debentur utpote quibus subjectum Universitati isti ornamento futurum indicavi. Gratias ago maximas pro voto felicis itineris mei imminentis, quod Deus non solum faustum reddat sed etiam faciat ut Te sospitem pariter et incolumem accedere queam. Sic etiam me Tibi obstrictissimum agnosco pro File icon.gif benevolentia Tua qua Cl. Moyvraeo mei in gratiam scribere polliceris ut ego etiam in societatem Regiam Anglicanam adsciscar; Tibi vero cooptationem in societatem istam jam diu diuque prae innumeris aliis Tibi promeritam gratulor tametsi ad famam quam eximiis Tuis inventis peperisti maximam nulla accessio inde fieri possit. Sic etiam Cl. Candidato Nepoti Tuo gratulabor quando certior factus fuero eodem Ipsum honore mactum esse, sed imponsius laetator quando, ut spero et vehementer opto, meus successor in hoc Lycaeo nominatus fuerit, quam etiam mihi gratissimum foret Basileae opperiri cum Nob. Montmortio. Alia quae addam non habeo. Vale meque porro Ama.

Datum Patavii 18 Martii 1713.

A Monsieur

Monsieur Bernoulli des Academies Royales

de Paris, Londres et de Berlin, et Professeur des

Mathematiques tres Celebre.

à Basle


Fussnoten

  1. Im Manuskript steht "absensens"


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)