Bernoulli, Johann I an Mencke, Johann Burckhard (1713.01.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Mencke, Johann Burkhard, 1674-1732
Ort Basel
Datum 1713.01.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.145-146
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo

Joh. Burchardo Menkenio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Quia non displicuit quod misi schediasma Actis vestris inserendum, quin et plura a me petis Vir Clariss. quae etsi per Cursorem publicum tra[n]smisero Tibi tamen non ingrata fore testaris. Ecce igitur specimen novum de materia satis curiosa, quod paravi cum nuper intelligerem ab Adgnato meo in Anglia commorante Editionem alteram operis Newtoniani propediem lucem esse visuram:[1] credidi enim me rem gratam facere lectori, qui haec amat, si mea cogitata et observata in veterem editionem eodem tempore legenda et cum nova conferenda exhiberem. Siquidem vero reapse jam jam prodiit liber Newtoni, ut modo percipio, rogo ut scriptum meum quantocyus in Actis vestris publicetur, quod si nimis prolixum visum fuerit quam quod uno mense simul edatur, poterit in duas partes dispesci binis consecutivis mensibus edendas, mallem tamen uno mense totum comprehendi si commode id fieri queat. Caeterum rogo etiam ut sphalmata typographica probe praecaveantur; litterae algebraicae exprimantur characteribus, ut vocant cursivis.

Quod attinet ad Acta bis missa pro bibliotheca nostra publica, utrum illa bis quoque sint soluta, et quantum pro illis acceperis hucusque; ego certe ignoro, ex quo enim Cl. Werenfelsius Bibliothecarius, solvendi curam in se recepit, ei negotio me amplius non immisceo; quo circa ex ipso ejus vel Fratre vel File icon.gif Affine quorum alteruter quotannis nundinas Vestras frequentat, quod scire desideras sciscitari poteris. Hoc saltem scio, quod in postremo nobis misso fasciculo contineantur sectio XII Tomi IV, et Sect. I, II, III et IV Tomi V supplem. et a mens. Juni 1711 usque ad mens. May 1712 inclusive. Ideoque sequentia commoda occasione nobis transmitti rogamus, quorum pretium alteruter modo memoratorum mercatorum persolvet in Nundinis Vestris cum quo igitur rationes sunt ineundae tam pro praeterito quam pro futuro. Si in antecessum mihi mittere non gravaberis duo exemplaria mensis ejus in quo scriptum meum evulgabitur statim ac fuerit impressum, dummodo mittendi adsit opportunitas, facies rem gratissimam qua mirifice me obstringes. Ex Gallia intelligo scrutinium veritatis Malebrancii Gall. altera vice nuper prodiisse multis additamentis auctum: ut et Comment. Acad. Reg. pro anno 1710.[2] Renaldus Auctor libri Gall. Theorie de la manoevre des Vaisseaux dicitur aliquid ad praelum parare de lite quae olim ipsi intercessit cum Hugenio.[3] Nicollius tractatum aliquem de Cycloidibus hac hyeme adhuc typis mandabit. De Lagny vero occupatur in elaboratione alicujus dissertationis de Quadrat. Circ.[4] Et Montmortius Auctor libri Gall. Essay de l'Analyse sur les jeux de hazards, novam hujus libri promittit editionem auctiorem et meliorem.[5] Spero Cl. Wolffium quem officiosissime salutatum cupio, pristinae sanitati restitutum esse. Quod vero superest Tibi Vir Excell. annum novum quem ante aliquot hebdomaFile icon.gifdas ingressi sumus auspicatissimum et omnibus bonis affluentem ut et plures subsecuturos opto et apprecor, meque Tuae benevolentiae proporro commendo. Vale.

Dabam Basil. d. XX. Jan. MDCCXIII.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz