Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1712.12.10)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Empfänger | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Ort | Basel |
Datum | 1712.12.10 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.15 |
Fussnote |
Viro Celeberrimo Jacobo Hermanno
S. P. D.
Joh. Bernoulli
Dudum abs Te Vir Cl. nihil litterarum accepi, ad postremas meas, quas Tibi recte traditas spero nihil postea adjiciendum habui ex quo Tuas eodem fere tempore scriptas accepi: cum enim in hisce nihil aliud significare volueris quam quid peractum sit in vocationis negotio et quid praeterea a parte nostra peragendum restet, ut res optatum sortiatur exitum: responsum differendum censui, donec certi quid perscribere possem. Noveris itaque me statim litteras dedisse partim ad Ampl. Leibnitium, partim ad Agnatum meum, illum nempe ut sciret quousque res perventa sit, a se porro promovenda, hunc vero, qui jam jam ex Anglia redux in Belgio agit, ut Illustr. Ruzzini adeundi ansam quaereret: quod nunc factum spero et a Leibnitio intelligo se Ruzzinum per litteras compellasse, et hoc fine scripsisse ad Baronem Bothmirium Legatum Brunsuicensem, qui etiam commissum fideliter exequutus fuerit. Postea non destiti fautores undiquaque conquirere, litteris hanc in rem datis ad Cl. Varignonium qui conatum nostrum opera sua egregie promovit, amicos suos compellando qui aliquid possent apud Venetos et a quibus facillime obtinuit litteras commendatitias, quas mihi partim sine sigillo partim sub volante, quod ajunt, transmisit. Eas nunc ocyus et Tibi transmittendas judicavi, ob duplicem causam, scilicet ut Tibi innotescat quid peragatur, cui proin Tua molimina conformia reddere possis, deinde etiam ut commendationes istae majorem nanciscantur efficaciam, si ipsis eadem opera et Tua accedat. Scribit Cl. Varignonius Illustr. Emo Legatum extraordinarium jam diu Parisiis discessisse, propter aliquam Regis Galliae indignationem contra Venetos captam. Caeterum vero felicem promittit successum a parte eorum qui has commendatitias scripserunt, quippe qui ultro obtulerint promiserintque se insuper recta via efficacissime scripturos ad eosdem ad quos istae litterae spectant Patronos, ita ut de fausto rerum eventu vix sit dubitandum. Tibi interim Vir Clariss. pro praestitis officiis Adgnatus meus ipsiusque Pater et ego summopere obstricti sumus, daturi operam diligentem ne unquam in nobis desiderari possit animus gratus et ad quaevis officia paratissimus: quod autem pro harum litterarum latione aliisve sumptibus similibus erogaveris aequissimum est ut Tibi restituatur, quocirca id nobis indicare, ne graveris summopere rogamus. Newtonus et Halleyus fuerunt humanissimi erga Adgnatum meum, ad quos fuit deductus per Cl. Moyvraeum, eousque urbanitatis descenderunt ut promitterent, se velle ipsum et me in proximo societatis conventu proponere, ut in eam tanquam membra asciscamur;[1] quem equidem honorem non ambivi, ratus nempe hujusmodi honorem honestius offerri posse quam peti. Scripsit Cl. Varignonius me abs Te mittente accepturum esse tres Libros quos sibi sim porro transmissurus et pretium pro iis Rev. Tuo Patri repensurus, sed eos nondum accepi. Audivi magna cum voluptate Mechanicam Tuam fluidorum absolutam esse et ad praelum paratam, pacto jam inito cum Typographo pro ejus impressione:[2] opto ut cito et feliciter prelum evadat, et nominis Tui celebritas magnum exinde capessat incrementum. In novissimis meis ad Te litteris aliae continebantur ad Illustr. Marchionem Polenum quem verbis meis officiosissime salutatum cupio et de cultu meo certiorem redditum. Quod reliquum est Vale Vir Celeberrime et me ut soles, amare perge.
Dabam Basileae a. d. X. 10bris 1712.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)