Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1712.08.20)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1712.08.20
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 62*
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo atque Celeberrimo

D.o Johanni Bernoullio

S. P. D.

Johannes Scheuchzerus.

Ita sane est ut suspicaris, Domi meae gratissimas Tuas[1] recepi; Pace, ut videtur, totius Helvetiae restaurata, liberiorem rursus spiritum trahimus, restituta quies pristina parum olim aestimata nunc gratior multo quam antea sapit. Faxit D. O. M. ut sit in multa saecula perennans: Apparent tamen hinc inde per Helvetiam, speciatim, per Lucernatum Terras quaedam de novo Turbae, dicunt idem quoque de Cantonibus alijs, quid haec nisi nova discrimina? et nutantium alias rerum denotant ruinas? forsitan ex his omnibus Clerus ille resipiscere vel discet, vel discere cogetur.

Me quod attinet, post confectam cum Wilensibus[2] rem, atque rebus in monasterio S. Gallensi[3] compositis, vel potius direptis, ad militiam nostram ultra Albium montem,[4] novamque adeo palaestram avocatus fui, adfui expeditionibus contra Tugienses[5] susceptis omnibus, tandemque ut reliquis omnibus bonus subsequeretur finis ad defendendum Pontem Rusae fluminis prope Sins,[6] itemque ad corrigendos hostium nostrorum, quos ipsi[7] fecerunt Recessus, ac valla missus fui, Praedae interim loco nihil nisi vacuam argento crumenam, corpusque longo et insolito labore defatigatum, et pene etiam consumptum reportavi; As[t] si pro Patria mori dulce, cur non et pro eadem lenta veluti quadam Tabie consumi? gaudeant alij praedis suis per fas nefasque congestis, sufficiet mihi fama honesta, quam tamen multo sudore promeritam, quidam quos malesana premit invidia, jam eripere mihi conantur.

Inter copiosa illa Monasterij Sanctogallensis Manuscripta ne grü quidem Tschudianorum Operum inventum fuit,[8] providentiores multo fuerant monachi illi, quam ut scripta illa nobis relinquerent, utut reliqua omnia quasi neglexerint.

Interim jam Musis meis me nunc de novo restitutum gaudeo, quam dulce cum ijsdem sit commercium nunc demum sentio, postquam nil nisi raucius canere durantibus bellicis Turbis nostris, didiceram, novis viribus, nova vi in dulcissima File icon.gif hacce schola me, Si Deo placet, exercebo. Ad Adgnatum Tuum si quando Literas dabis[9] eum meo nomine et Salvere et felicem esse jube: Pene exciderat mihi, ut nuntiarem Tibi crystallum Islandicam, sive Selenitam[10] nostrum Rhomboidalem Tandem ad manus Varignonio nostro venisse, id quod mihi per literas significavit,[11] proxime eidem respondebo, cum res meae compositae magis et in ordinem redactae fuerint. Sed Ignosce rudiori stylo, per belli tempus etenim Latine loqui pene dedidici. Vale et favere porro mihi perge.

Dabam, ut vides, Raptim Tiguri a. d. 20. Aug. MDCCXII.

File icon.gif A Monsieur

Monsieur Bernoulli, Docteur

en Medecine, et Professeur en

Mathematique Tres celebre

à

Basle.


Fussnoten

  1. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1712.08.17.
  2. Zur Belagerung von Wil im Zweiten Villmergerkrieg siehe den Brief von 1712.06.13.
  3. Die Fürstabtei St. Gallen.
  4. Der Berg Albis.
  5. Es handelt sich um eine militärische Operation gegen den Stand Zug.
  6. Die Reussbrücke Sins-Hünenberg.
  7. Im Manuskript steht "ipi".
  8. Zu Tschudis Schweizerchronik siehe die Anmerkung im Brief von 1712.08.17.
  9. Im Brief von Johann I Bernoulli an Nicolaus I Bernoulli von 1712.08.24 wird der Gruss nicht ausgerichtet.
  10. Selenit oder Spiegelstein ist eine besonders reine Varietät des Minerals Gips.
  11. Siehe die Korrespondenz zwischen Johannes Scheuchzer und Pierre Varignon in ZB Zürich, Ms H 348, pp. 227-236.


Zurück zur gesamten Korrespondenz