Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1712.04.16)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padua |
Datum | 1712.04.16 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.27* |
Fussnote |
Johanni Bernoulli
S. P. D.
Jac. Hermannus.
Gaudeo Te pro Cl. Varignonio summulam 38 libr. Gall. et 10 sol. a Patre meo accepisse, qui pro Saccherii Neostatica ideo tantum 2 libr. retinuit, quod sciret Dn. Varignon id absolute jussisse. Caeterum facile praevidere poteram, hoc Jesuitae Opusculum[1] per parum Tibi arrisurum esse, cum nihil novi contineat et operose nimis res jam tritissimas demonstrat. Id tamen a suis Con-Jesuitis mirum in modum extollitur et tanquam sublimis ingenii partus laudatur et tanto excessu, ut vix dici possit quanta cum indignatione de Veneti Diarii Autoribus loquantur quod nullam adhuc recensionem ejus, diario suo inseruissent. Adeo ut hinc etiam videre possis non adeo male tritum illud apud Gallos adagium, "dans le pays des aveugles les borgnes sont Roys", occasione Verzagliae a suis Bononiensibus instar Oraculi habiti, a me adhibitum et usurpatum esse. Quando vero Saccherius nomine "impetus" pro "celeritate" utitur, id ipsi condonandum videtur, quod hac in re praeeuntes habeat omnes ferme Italos Autores Galilaeum, Torricellium, Borellium, Marchettium aliosque, qui passim per "impetum" celeritatem acquisitam intelligunt.
Ex iis quae de Hartsoekero refers, video hunc hominem curiosas admodum opiniones fovere; jam antea argumentum ejus adversus Newtoni Systema Mundi videram, quo nullum miserabilius excogitari posse existimo, cum quo pari passu ambulat ejus explicatio Iridis secundariae a diversa consistentia et densitate guttularum in quibus secundaria iris apparet, ab ea quam guttulae habent quae interiorem Iridem spectandam praebent, petita, ex qua explicatione et aliis quae habet hanc consequentiam naturaliter deduci posse existimo, ejus Cerebri consistentiam potius diversam esse oportere a consistentia aliorum Philosophorum emunctioris Naris. Deinde cum ejus primum elementum materiae primae Aristotelis quae non est quid, nec quantum, nec quicquam eorum quibus ens denominatur simillimum sit, non video quomodo igni purissimo possit comparari, nec propterea video quomodo minae Lepidi nostri Autoris scribentis digitos illis adusturum esse suum primum elementum qui id carpere ausi fuerint, alios quam pueros terrere possint, me certe non terrebunt qui primum illud elementum prout meretur probe excutiam, cum ex Bernardi Novellis RPublicae litterariae jam in genere viderim quid de eo sentiendum esset, non desii tamen ejus Eclaircissemens sur ses conjectures de Physique diligenter quaerere, sed voti nondum compos factus sum, quia libri in Belgio editi sero in Italiam inferuntur; spero tamen me proxima aestate librum ad institutum meum apprime necessarium, nacturum esse.
Craigius satis nitide Palinodiam cecinisse mihi videtur; nam quod scribis eum praecipuum rei caput subticuisse, id ex iis quae nunc fassus est, sponte fluit, etenim cum primae suae praetensae solutioni problematis de transformandis curvis algebraicas in alias algebraicas aequalis longitudinis cum transformandis, secundam substituerit quam nunc falsam esse confiteatur, ultro sequitur ex confessione ejus se hactenus imparem solvendo problemati fuisse. Verum quicquid sit, nescio an Grandus suum eadem in re commissum paralogismum et a se mihi agnitum publice revocaturus sit, ut mihi se aliquando facturum recepit. Bono isti Monacho curiosa nunc lis intercedit cum suo Collega Alexandro Marchettio in Pisano Lyceo Matheseos Professore. Grandus in prima tractatus sui de Quadratura Circuli et Hyperbolae editione,[2] ex ridiculo Corollario III Prop. VII (paginam novae hujus tractatus editionis cujus exemplum habes, non adscribo, quod mihi nunc ad manus non sit) "Lineam scilicet infinities positam et infinities subtractam relinquere sui medietate[m]" nonnullas cogitationes pias quidem sed variis instantiis obnoxias ad illustrandam Creationis possibilitatem deduxerat, corollarioli sui et Nieuwentiitii Autoritate seductus; et cum forte ejus Opusculum M[anu]S[crip]tum Revisoris librorum jussu in manus Marchettii venisset, Marchettius Collegae sui visiones circa Creationem ad labefactandam potius quam firmandam ejus fidem conducere arbitratus, Grandum adiit dubia sua coram ipso privatim propositurus et rogaturus ut speculationes suas ad libelli scopum nihil facientes deleret; paruit Grandus suasque cogitatiunculas in prima libelli editione omisit. Sed quia postea relatum ipsi fuit, Marchettium jactabundum passim ebuccinasse, se majusculum errorem ex Grandi libro sustulisse; quod Paternitati suae Reverendissimae non potuit non bilem movere qua abundare videtur, hanc igitur in Adversarium effundens in posteriore Quadraturae Circuli etc. editione acerbe conqueritur, Marchettium (suppresso tamen ejus nomine) sibi firmissima argumenta quibus creationi fidem faceret e manibus excussisse, ne suo Caro Lucretio aegre faceret, alludens ad traductionem Lucretii Italicam Marchettii[3] quae in Italia M[anu]S[crip]ta circumfertur, qua allusione Adversarium tanquam hominem profanum et Epicuri de grege porcum traducere voluit. Ad haec non siluit alter, sed nuper scriptum apologeticum[4] edidit quod tametsi modeste et stilo Senio ejus dignissimo scriptum videatur aculeis non caret, inter alia enim Grando vanitatem suam et superbiam scite exprobrat, quod Grando tanto molestius acciderit dubio procul, quod ipsi a Magno Hetruriae Duce interdictum sit ne aliud Marchettio opponeret.
Non dubitavi mira Tibi visum iri quae nuper de Verzaglia retuli ipsum instar Oraculi a Bononiensibus haberi, etsi verissima sint, quia quae a Te hausit et diligenter scripto custodivit, ea nunc pro suis venditat sed ferme omnia in deterius versa ex quibus non difficulter cogno[vi] quid ejus humeri valeant quidque ferre recusent; nam si latum unguem a Tuis institutionibus recedit non dubit[o], ipsum illico in errores manifestissimos se se praecipitem dare; in huius fidem en ex multis unum alterumque exemplum. Pro solutione Probl. inversi virium Centralium pervenerat ad aequationem differentialem , nominando in figura Newtoni Prop. 41 Lib. 1[5] quam repetit , , , ordinatae curvae virium Centralium per ductae terminum in Curva signat litera , adeo ut ordinata sit , et convenientiam suae aequationis cum Newtoniana solutione ostensurus ponit suum et suum , haec aliquo sensu ita esse possunt, sed homo noster ea in legitimo sensu non sumsit, nam existimavit integrale ex nihil constantis addendo vel demendo illi quod ex integratione provenit, exprimere aream , quod elucet ex ejus applicatione quam facit ad casum particularem , ubi loco posuit in sua aequatione differentiali curvae , ex quo elucet ipsum loco areae in hoc particulari casu in parte opposita abscissae in infinitum excurrentis sumsisse vel intellexisse ejus partem , et loco areae etiam ad easdem partes in infinitum excurrentis incipientis ab ordinata , sumsisse aream quam quantitate constante expressit. Secundo inter sectiones Conicas quae problemati in hoc speciali Casu satisfaciunt etiam triangulum referendum esse praetendit; ratio, quia triangulum etiam est sectio conica. Tertio distinguit inter constructionem differentialem alicujus Curvae algebraicae et ipsam Curvae constructionem hancque possibilem dicit illam vero possibilem esse negat absque quadraturis et rectificationibus, quando ordinatae quae cum suis differentialibus, constantibus et arculis a duabus vicinissimis interceptis curvae aequationem ingrediuntur ex uno aliquo puncto omnes exeunt, ut in sectionibus conicis quarum aequatio ad alterutrum focum respicit, uno verbo hujus aequationis absque quadraturis vel rectificationibus constructionem impossibilem clamat. Haec et multa alia incredibili confidentia elatoque supercilio magistraliter enuntiavit quae tamen in septimo Diarii tomo confutavi,[6] sed iisdem non acquiescendum ducit, nam monitum nuper ad Diarii Editores misit quo declarabat se omnes minimos apices mei adversus se schediasmatis in scripto 12 plagularum examinaturum esse, sed quia monitum illud scurrilitatibus et mihi contumeliosis dictionibus refertum erat non potuit Diario inseri. Ampl. Leibnitius e re fore putat ut caveatur quo minus illi qui haec discutere non possunt, dubitent quin homo iste enormiter in Geometriam peccaverit, Thrasoni ideo semel adhuc respondebo quando scriptum ejus 12 plagularum prodierit, Tibique brevem relationem omnium eorum, quae ab utraque parte hactenus disputata sunt, transmittam sententiam Tuam et Consultiss. Leibnitii rogaturus ut tanto efficacius impudentissimo homini os obturetur; vanas ejus jactantias quas nuper tibi perscripseram breviter etiam sed saltiuscule perstrinxeram. Non dubito quin homo iste pluresque alii Itali cathedrae meae inhiaturi sint quam primum intellexerint statione me me abdicasse, succurrit enim quod cum ante biennium et quod excurrit in Rhaetiam Iter fecissem plures jam sollicite percontati sint num quid muneri renuntiassem; Verum ut ut pro certo polliceri non possim commendationes nostras Ampl. Leibnitii et meam Clarissimi Nepotis Tui stationi meae praeficiendi optatum successum habituras esse, quod Proceres nostri negotiis politicis profundius immersi scientiarum profundiorum apud se ampliandarum cura non semper teneantur, sed identidem[7] Clientes suos Italos non semper dignissimos vacantibus Professionibus praeficiant, animum tamen non despondeo non dubitans ipsos Mathematum Professionem dignissimo subjecto redintegrare velle ubi vacaverit ex quo Galileus hanc eandem spartam in suo Lyceo Patavino exornavit. Caeterum quando Clar. Affinem Tuum commendabo id non agam quasi Tuam erga me benevolentiam mihique benefaciendi studium velim demereri sed ex pura et sincera Ipsius et meritorum ejus aestimatione atque amoris studio quo ad augendum hujus Academiae decus et Nomen teneor. Clariss. Illum virum Juvenem inter alia etiam hoc capite laudabo quod aptus futurus sit administrationi fluminum in ditione Veneta quam Gulielminus antehac generat et propter quam lauto salario huc vocatus erat tametsi caeterum, quod inter nos dictum velim, ultra Elementa Euclidea Conica et Analyseos rudimenta vix profundius in Mathesin penetraverit; nunc vero mortuo Guilielmino peritia in Architectura aquarum quam vocant praecipua dos erit quam Proceres in vocando Mathematico requirent, iccirco etiam Ampl. Leibnitio hac dare scripsi ut in suis ad Illustr. Bernardum Trevisanum Patritium Venetum literis ejus etiam mentionem faceret. Huc jam perveneram ante octiduum sed propter nonnullorum interpellationes et Lectionem meam publicam non potui epistolam absolvere cum ecce quod Tuae iteratae eaeque humanissimae litterae ad me pervenerunt in quibus apographum Vocationis Regiae Cl. Wolfii manu scriptum adjectum erat postquam Ipsas vocatorias literas Regis manu subscriptas jam Venetiis acceperam, et ex Patris mei litteris intellexi quanta cum laetitia Ipsi bona nova afferre dignatus sis pro quo amoris Tui testimonio tanto magis me Tibi devinctum agnos[co] quanto majori Tuo incommodo paulo ante mediam noctem diei Paschatos post commesta liba litteras ad me scribere voluisti. Hesterna die literas quoque ab Ampl. Leibnitio accepi quarum initium ita habet: "Non dubito quin Vocationem Berolinensem, measque literas recte acceperis, omniaque sis ordinaturus uti par est, ut expleto Tuo tempore discedere et fortasse amico favere possis, qua de re etiam ad Dn. Bernoullium nostrum scripsi, qui Tuum de negotio communicabit consilia." Quibus verbis insinuare videtur ut integrum meum sexennium hoc loco expleam Cl. Wolfius vero discessum meum urget perinde ac vocatio ipsa; optimum haud dubie ad intentum meum foret temp[us] praestitutum perfecte explere posse idque libenter imo libentissime explerem si modo fieri poterit deest enim annus adhuc integer ad conficiendum meum sexennium quod Illustris forte Leibnitius ignorat putans haud dubie id in tribus vel quatuor mensibus hic transigendis adhuc consistere; unum tamen faciam id est responsionem ab Ampl. Viro expectabo priusquam meam dimissionem petam quam ne nunc quidem petere possim propter absentiam alicujus Curatoris hujus universitatis. Noli dubitare me nihil intentatum relicturum esse quod ad felicem et a me optatissimum successum negotii quo quo modo facere possit. Quantum ad Problema Herbersteinianum[8] quod in prioribus Tuis mecum communicare voluisti id oppido ridiculum videtur saltem si consideretur in circumstantiis in quibus propositum Tibique transmissum est, lepidumque est distichon, quod Anonimus Tuus discipulus cum solutione Problematis Pragam remisit[9] et elegans problema quod Comiti redhostimenti loco proposuit, quod tametsi difficile non sit si ejus sensum recte percepi, non spero tamen ab Herberstenio solutionem ejus expectandam esse. Sed quando Discipulus Tuus primi Problematis "inveniendi rumbi qui per data duo loca longitudine et latitudine differentia transeat", solutionem geometricam et accuratam exigit, id latiori sensu accipiendum puto ad distinctionem approximationum ex tabulis histiodromicis[10] petendarum, alias problema esset solutu impossibile cum pendeat a rectificatione arcuum circularium et Logarithmis. Etenim si vocentur tangens semissis complementi Latitudinis loci minoris , tang. semissis compl. lat. majoris , differentia longitudinum seu arcus aequatoris duobus locorum meridianis interceptus , subtangens Log.micae alicujus , erit tangens rumbi seu anguli quam loxodromica per data loca transiens cum meridianis format , ponitur autem arcus in partibus radii seu sinus totius expressus. Alteri Problemati quo quaeritur rumbus brevissimus a loco dato ad meridianum positione datum, satisfacit parallelus loci dati vel ejus arcus inter locum et meridianum positione datum. Hisce vale et me porro ama.
Datum Patavii die 16. Aprilis 1712.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)