Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1712.01.16)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padua |
Datum | 1712.01.16 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.26* |
Fussnote |
Excellentissimo atque Celeberrimo Viro
Joanni Bernoulli
S.P.D.
Jac. Hermannus.
Non opus est ut de pretio Neostaticae Saccherianae Patri meo restituendo sollicitus sis, Celeberrime Vir, quandoquidem Cl. Varignonium nuper rogavi ut nonnullos libros Medicos pro Amico aliquo ad me mitteret, adeo ut si petitioni meae annuere volet, noviter ipsius debitor futurus sim: interim scire aveo quid Tibi de Saccheriano opere videatur; mihi enim Sacherius non magnum operae pretium eodem tulisse videtur cum pene omnia jam satis nota fuerint et nullo fere negotio multo brevius quam ab ipso factum sit, obtineri possint. Statim atque scriptum meum adversus Nugivendulos Hartsoekerum et Parentium absolutum erit, ejus exemplum ad Te deferri curabo. Meas in hos Autores animadversiones epistola Anonimi ad Anonimum perscribam, ut mentem meam libere exprimere et quam ridiculae sint horum Autorum adversus elegantissima Tua, et Leibnitiana Hugenianaque reperta cavillationes, melius ostendere possim.
Quod ad Grandum attinet, nescio quidem an sua Paternitas errorem publice commissum publice etiam revocaturus sit, verum hoc scio, nullam ipsi querendi causam relictum iri, si aliquando evenerit ut ejus falsam solutionem censurae subjicias, cum ipsemet non dubitaverit solutionem Tuam transformationis Curvarum tanquam minus Geometricam publice carpere. Diu est quod nullas ab ipso litteras acceperim indeque conjicio Ipsum mihi iratum esse, quod excerptum ex quadam Varignonii ad me epistola ipsius Cl. Varignonii rogatu Diario Veneto inseri curaverim. Interim valde laetor Te inventum Tuum circa transformationem Curvarum indeque deductas approximationes Curvarum seu reductiones earum ad arcus Circulares fusius petractatum in lucem emissurum esse, quo sane mirum in modum orbem eruditum, Geometras saltem emunctioris Naris Tibi obstringes, quandoquidem id ex praestantissimis esse Geometriae inventis quae unquam in lucem venerint, persuasum habeo. Non miror tamen nullum eorum qui aliqua quidem sed spuria problematis solutione inclaruerunt genuinam dedisse. Problema enim difficilius est quam statim videtur, cujus proinde germana solutio non nisi a Te et Ampl. Leibnitio tanquam Geometris Principibus expectari poterat. Non enim facile quempiam ad alia principia quam quibus vos ambo usi estis delatum iri existimo ex quibus recta solutio sperari possit; ego saltem plura in cassum tentavi, nam licet facile praevideam fore ut ex coevolutarum fundamento solutiones forte obtineri possint alia ratione quam a Consult. Leibnitio factum sit, tales tamen in substantia cum Leibnitiana coincidere putarem ultroque faterer nullo modo cum tua comparari posse, cum motus Tuus reptorius ea praestet quae coevolutarum principium non possit. Caeterum Tibi libenter assentior, quod Illi qui postquam a vera solutione desciverunt Tuamque tanquam Mechanicam[1] inepte traduxerunt, suae existimationis tuendae gratia; aliam solutionem omnibus numeris absolutam proferre tenebantur.
Nec diverse a Te sentio circa Verzagliam, quem satis stupidum nec quicquam boni praeter aliquam linguae latinae cognitionem habentem Te deprehendisse refers. Interim etiam verum est quod nuper scripsi, hunc hominem Oraculi instar Mathematicis Bononiensibus haberi; unde facile crediderim hos ipsi stimulos subdidisse, ut mea qualiacunque in Diario Veneto publicata contemtim insectaretur, meque tantum non tyronibus inferiorem tractaret. Sed in Diario ita respondi ut etiam in scientiis nostris mediocriter gnaris non difficile sit judicatu, uter nostrum instar tyronis habendus sit: tales saltem lapsus in ejus Schediasmatis notavi, qui vix Tyroni condonandi sunt ex quibus collegi Ipsum quicquid boni et elegantis habeat id ex Lectionibus Tuis quas diligenter scripto mandasse scio, excerpisse iisque tanquam sua essent superbire; et simul atque aliquid de suo iis addere conetur, se confestim paralogismis crassissimis irretire.[2] Inter praeclara hujus inventa reponenda est haud dubie linea recta seu triangulum quod etiam inter curvas recensendum putat in quibus Vires centripetae sunt in reciproca duplicata proportione distantiarum. Quare? "Quia", inquit ille, "triangulum etiam est sectio conica". Hujus furfuris alia nonnulla tanquam ex tripode adducit. Et, quod miraberis, aliquando me ingratitudinis erga Te et Cel. Fratrem Tuum p. m.[3] accusare ipsum non puduit quod dixerim; verba mea, "Inversum Problema Virium Centralium generaliter numquam solvi posse" de solutione tantum algebraïca accipienda esse ut certe algebraïca est, cum Vires centripetae sunt in reciproca duplicata proportione distantiarum mobilis a centro Virium; ex quibus exsculpere conatus est, me generalem solutionem transcendentem respuisse indeque hanc consequentiam nectit: quod juxta me Problemata Catenariae, Velariae aliaque quorum constructiones tantum per quadraturas vel rectificationes haberi possunt, nunquam soluta sint hocque mihi tanquam insignem ingratitudinem adversus Vos commissam exprobrat; hisce problematis etiam addit problema Isoperimetrarum a Vobis perfecte inquit, solutum sed hac addita parenthesi (si vobis creditur) absque ulla alia interpretatione. Huic ingratitudinis accusationi pauca verba reposui quae tamen mirum quantum ipsi displicuisse accepi, ea latine reddita sic sonant.[4] "Videat modo Censor an se aeque immunem jactare possit ac ego sim ab illa labe quam mihi inurere vellet." Ad calcem sui ultimi schediasmatis quaedam posuit, quae, si Tibi non sunt injuriosa saltem non sunt honorifica. "Non facile quis sibi persuaserit", scribit ille, "quot et qualia examina Basileae instituta fuerint, cum inventae sunt istae generales solutiones" (loquitur de Problemate inveniendi vim centripetam, qua mobile urgeri debeat, ut in medio resistenti datam curvam describere possit): "et quia in levi aliqua circumstantia non praecise consentiebant in particulari quodam casu cum solutionibus Newtonianis, methodis nostris valde diffidere coepimus et tantum non dubitare (non obstantibus demonstrationibus quas habebamus) de occulto quodam earum defectu, quanquam duabus diversis viis inventae egregie inter se conspirarent, et omni animi contentione adhibita dubium tamen nobis eximi non potuit, quod forte adhuc duraret, nisi superiori mense Octobris" (1710) "data occasione hanc materiam profundius examinandi feliciter incidissem in solutionem modi, qui tanto tempore nos irrito conatu" Basileae "occupaverat". Quanquam hanc relationem prout concepta est a Thrasone falsam credam, sesquipedalia tamen haec ejus verba Tecum communicanda duxi ut, quid de Te scribatur cognosceres. Ego interim Deum precabor, ut homini sanam mentem aliquando largiri velit, praecabor etiam pro sapientia reliquorum Mathematicorum Bononensium, quibus homo iste, quem non adeo male monstro comparas, Magnus Apollo audit cujusque causam omnibus modis adversus me tuentur saltem Manfredii. Multum est quod Verzalia illud Mundi lumen, literas ad Te dederit; forte libenter Tecum in gratiam rediret, sed miror hominis impudentiam quod Tibi scribere audeat priusquam aere se exsolvisset quod apud Te contraxerat.
Non est quod dubitem quin stationi meae quam aliquando vacantem futuram facile praevidet, inhiet; eaque propter fortasse mihi litem intentavit ut haberet quo saltem quadantenus inclaresceret; estque quod mihi quodammodo gratuler quod iras suas in me convertere dignatus sit et forte suo damno, nam rebus suis quae contra me in lucem protrusit tanto cum successu larvam detraxi ut nemo non videat quis et qualis sit meus Antagonista. Nemo adhuc rescivit nec suspicatur, me brevi abhinc abiturum operamque dabo ut non prius sciant quam muniis hisce meis me abdicavero et Eruditiss. Nepotem Tuum Proceribus meis commendavero. Sane nihil omittam quod ad felicem negotii no[stri] successum facere possit, hocque etiam facturus fuissem omni animi contentione, prescindendo a Tuis erga me meritis; quid ergo in Cl. illius Nepotis Tui, aliorumve ex Tuis gratiam me non facturum putas post tot accumulata benevolentiae erga me Tuae specimina, praesertim postquam nuper Physicam Professionem petiisti ut mihi in Patriam veniendi januam aperires; irritus ejus successus quidem effecit, ut "O tempora O mores" exclamarem, non vero ut ideo minus me Tibi obstrictum agnoscerem, reapse enim hoc quod mihi conferre voluisti beneficium non aliter suspicio atque deinceps grata mente recolam, quam si eventus intentioni Tuae respondisset. Tantum Tui erga me amoris indicium tanto majori habeo et habebo in pretio, quo extantiora Tua sunt merita in RP. litterariam; certe non mihi solum sed et Patriae indies gratulor quod cum Angli suum Newtonum et merito quidem depraedicant et mihi meisque conterranei (ut ut non satis suum Decus et Ornamentum saltem quantum deceret aestimare omnes norint) non desint quos aequo jure celebrem, meos inquam Bernoullios Teque praesertim, quos ut Newtono postponam nullam rationem video, ut pluribus profecto ostendam in meo de quo supra locutus sum scripto Apologetico adversus Parentium et Hartsoekerum, cum non sine causae cognitione asserere possim Te nec inventorum copia atque prestantia nec ingeni perspicacia Newtono aut ulli alii inferiorem esse. Cum hic sit verus et intemeratus animi mei de Te sensus, hinc Tecum reputa quanti faciam et facere debeam Tuam benevolentiam et amicitiam. Quod reliquum est annum nuper auspicatum cum diutina aliorum successione omnis generis benedictionibus divinis cumulatus maxime vero inconcussa valetudine laetus transige, Vale et porro fave.
Patavii 16. Ian. 1712.
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)