Bernoulli, Johann I an Verzaglia, Giuseppe (1712.00.00)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Verzaglia, Giuseppe, 1669-1728
Ort Basel
Datum 1712
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 675:Bl.149-150
Fussnote Im Datum ist der Monat nicht angegeben.



Joh. Bernoulli

suo quondam Josepho Verzaliae

S. P. D.

Deliberavi diu utrumne aliquid reponerem ad postremas Tuas litteras; quae enim in paenultimis Argentorato datis contumeliosa eructasti verba animi scilicet in me Tui virulentissimi signa, non leviter mihi bilem moverunt. Profecto non putabam me omnibus Tibi praestitis beneficiis meis aliud nihil promeruisse, quam ut pro gratiarum actione immanem adeo mihi relinqueres foetorem. Non quidem ego is sum qui utilitatem ex amicitiis quaerere soleam; aequum tamen est ut nullum quoque damnum ex iis patiar; interim Tua amicitia, quam non ambivi, mihi fuit damnosa. Quid? antequam nomen tuum cognovissem, egebamne Tua opera, tuo consilio, tuave familiaritate? an Te huc invitavi prius quam aperuisses mihi Tuum a me discendi desiderium? hoc igitur ad me suscepto itinere frustra gloriaris, quasi eo me mirifice devinxisses; potuisses per me domi mansisse, mihi nec serebatur nec metebatur. Advolasti huc non mei sed Tuimet ipsius gratia, ut expleres tuam aviditatem, ut a me expiscareris quae antea cum nemine communicaveram; et certe ut iam ipse agnoscis nec spe nec scopo Tuo excidisti; Te quippe comiter statim exceptum quanta fidelitate instituerim, quam propenso animo quamque assiduo studio Tibi discenti assederim, multis nunc non attinet dicere; nihil Te celavi, nihil non impertivi, secretissima quoque scripta mea Tibi describenda non deneFile icon.gifgavi: imo quod ab alio nec prece nec pretio impetrares communicavi ultro litteras meas familiares cum Viris doctis commutatas: et ita quicquid in extremis scriniorum meorum recessibus absconditum habui, ejus Te liberalissime participem feci: ut jam nihil dicam de labore meo assiduo in Tui gratiam suscepto, de animi mei defatigatione quotidiana quandoque per aliquot horas tuo lateri assidendo, calculando, explicando nervosque omnes ad sudorem usque saepissime intendendo, ut Tibi non statim assequenti me planiorem redderem; ut taceam quoque vigilias meas nocturnas, imo noctes totas non raro insomnes transactas Tui de causa solius Deum testor! ut meditarer qua via quave ratione tuas difficultates, tuos scrupulos, tollerem, qua commodissime studiis Tuis consulerem, et Te omni mea scientia quam brevissimo tempore instruerem; quomodo enim qui interdiu ut nosti multiplicia alia negotia peragenda habui, aliter tibi tam vehementer urgenti succurrere et plurima simul petenti suppeditare potuissem, nisi et nocturnam requiem alias refocillationi destinatam subinde interrupissem, non levi certe sanitatis meae dispendio; sicuti exitus proh dolor! plus satis monstravit; unde enim putas languorem illum et ardorem febrilem artus meos tunc temporis adeo depascentem suam habuisse originem nisi ex molestissima animi applicatione identidem repetita sine sufficienti virium recreatione[?] Tu vero quo animo haec omnia accepisti? Quo modo remuneratus es? Exhorresco sane ubi de praeterito cogito. Tibi non satis erat, me omni injuriarum genere afficere me multoties increpando, objurgando, sed quod infandum est me ita tractasti, quasi tuo arbitrio vixissem, vel tuum fuissem mancipium ad nutum tuum compositum; hospitium et victum apud me habuisti, quamquam non lautum at certe honestum, et quidem tempore quo magna fuit annonae caritas ita ut si dixero pecuniam tuam pro mensa datam panis (cujus magnus es comestor) a Te File icon.gif consumti pretium non aequare aut saltem non multum superare, haud valde a vero alienum dixero: praeterea suppeditavi quaedam alia in Tuo cubiculo consumta, pro quibus sumtibus extraordinariis in hunc usque diem nihil accepi contra omnem aequitatem et morem in hisce regionibus usitatum; Tu primus es inter omnes commensales, quos unquam habui, qui hoc debito me frustraveris nisi adhuc sis persoluturus: nosti quam liberaliter Tibi commodaverim libros meos, nosti vero etiam quanta spurcitie eos commaculatos mihi reddideris qui antea nitidissimi erant; nec libros tantum sed lecti tui culcitras, stragulas, lintea et quamcunque usurpasti et contrectasti supellectilem meam sputo tuo et sudore insolito usque adeo corrupisti omniaque et inprimis triclinium et cubiculum nescio quo paedore complevisti, qui etiamnunc sentitur et acerrimo lixivio nondum elui potuit, ut 40 illos Ludovicos aureos quos circiter abs Te accepi in universum cum totidem aliis de meo lubentissime erogarem, si quod factum est infectum fieri posset, si nimirum fieri posset ut mea tecta nunquam subiisses; sic enim majus damnum evitassem, in meliore opinione quam antea de me habueras perstitissem, et quod maximum est, omnia supra commemorata incommoda subterfugissem. Sed redeo ad Tuum mecum agendi morem. Non satis ergo erat me Tuum magistrum, tuum benefactorem, tuum fidelissimum manuductorem, tuum denique nutritorem tanquam vilissimum proh pudor! mancipium tractasse, ut in ipsis meis aedibus fere hiscere amplius non ausus fuerim te stomachante si forte accidit ut lectionem aliquam tibi habendam neglexerim ob alia negotia, quasi scilicet tibi soli natus fuissem, meque proin ut pecore conductitio uti potuisses; sed visum est tibi post discessum Tuum parum civilem (siquidem pro acceptis beneficiis et mea fideli informatione vix gratias agere aut ulli ex domesticis signum aliquod liberalitatis exhibere aut prout decuerat honeste valedicere dignatus fueris) omnem erga me humanitatem exuere, scripta nempe mihi Argentorato Epistola vere invectiva, in qua libidini Tuae in me acerbissime debacchandi fraenum liberrimum laxasti [comitiat??]; injurias quibus me obruis atroces juxta cum calumniis et ineptiis absurdissimis File icon.gif repetere nolo; obstupesco etenim stantque comae, ad animum cum revoco inexpectatum epistolae portentum, furias ipsas aut Erebum tanti monstri Auctorem et Parentem diceret, qui illud a Te esse nesciret nam ab homine cui sanum est synciput proficisci posse quis credat? quid? Hascine promerui de Te Verzalia plagas? ubi candor? ubi pudor? Hospitalius, Varignonius, Fatio, Burnetus, quibus non adeo multa impertivi, si cum iis quae Te cum largiter communicavi comparentur, gratissimo tamen animo acceperunt, maximoque honore et munificentia me prosequuti sunt; Tu, Tu autem Tu! qui pretiosissimum thesaurum abstulisti mihi, quaeque sunt charissima et ea quidem de quibus cum Biante dicere possem omnia mea mecum porto[1]; Tu inquam solus es, quem nunquam vidissem [] optarem; nisi Te facti poeniteat promte et serio, Teque ejus poenitere non verbis quidem inanibus sed opere ipso commonstres: quod enim persuadere mihi conaris, Te eam epistolam scripsisse ex animi candore, prout deceat amicum cum amico, Te libere mentem Tuam aperuisse; ego certe eatenus id crediderim, quod in me plaustra convitiorum liberrime et sine ambagibus cumulare fas Tibi esse censueris, ex quo etiam virulentissimum animum in me Tuum, unde ista scaturiebant, cognovi uberius quam in aedibus meis patefaciebas; quicquid jam jactes de Tua erga me propensa voluntate, pietate, amicitia, observantia et aliis hujusmodi pomposis naeniis in Diario Veneto alibive protrusis, quibus publico gestorum tuorum ignaro illudere allaboras; ego sane verbis me pasci non patior, postquam re ipsa tam graviter fui offensus. Quare si serio Te poenitet, faxis ut id opere ipso sentiam et ante omnia ut quod mihi adhuc debes persolvas, non enim justum est ut Tui de causa in damnum verter. De Honorario vel mercede, quam de jure exigere possem pro Tui informatione, quia quilibet operarius sua mercede dignus est, nihil loquor; nam omne pretium excederet; interim me solabor cum agricola qui aliquando semen suum in ingratam tellurem spargit, et ut conscientia Tua Tibi perpetuo ob oculos sistat tritum illud Homine ingrato Terra nihil pejus alit summopere a Coelo flagito. Pro more Tuo et amore in Te meo haec scripsi, et candide scripsi scapham scapham vocando; sed uti benigne exceperis, quod ex responso Tuo intelligam, nihil amplius litterarum a me Tibi expectandum erit. Quod superest vale et rem prudenter gere.

Dabam Basileae a. d. XIV. Kal. MDCCXII.


Fussnoten

  1. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz