Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1711.10.17)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Hermann, Jacob, 1678-1733 |
Empfänger | Bernoulli, Johann I, 1667-1748 |
Ort | Padua |
Datum | 1711.10.17 |
Briefwechsel | Bernoulli, Johann I (1667-1748) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.25* |
Fussnote | Siegelspuren |
Excellentissimo atque Celeberrimo viro
Johanni Bernoulli.
S.P.D.
Jacobus Hermannus.
Ob temporis angustiam cui nunc adstringor, nonnisi duo verba ad humanissimas Tuas litteras 17 7bris responsurus deproperare possum. Statim atque vacaverit scriptum Apologeticum Tuorum, Leibnitianorum atque Hugenianorum inventorum elegantium adversus ineptos Thrasones Hartsoekerum et Parentium absolvam.[1]
Pro transmissis Grandianis Opusculis[2] non est, quod mihi ullas gratias agas, cum gratis illa ab Auctore acceperim. An is errorem circa Curvarum Algebraicarum transformationem in alias algebraicas datis aequales publice commissum, publice revocaturus sit nescio, ut ut probe sciam, ita facientem non male esse acturum. Quod eundem errorem in Craigio notaveris prius ipsi scripseram[3], et solum ego demonstratione adducta ipsi ostenderam, in quam positionem axem datae curvae detorsissent ejus propositiones 14 et 20, in curvis illis quas novas esse putabat a datis diversas; Caeterum Miscellanea Berolinensia à me tunc nondum visa ipsi citare non poteram.[4] Quando scripsi me etiam in numerum eorum a Te relatum esse qui tantum in solutione illius problematis axem datarum curvarum in alium situm promovissent, id per jocum scripseram, Tu vero benigne nunc ex eorum Societate me eximis ut sane eximendus eram, non ideo quod turpe putem, ut multi existimant, errores suos confiteri, sed quod in eundem nunquam me precipitem dederim.
Quod ad Verzaliam attinet, hoc loco agens responsionem defugere non potui adversus ineptum ejus schediasma[5], quod unice ad meae qualiscunque existimationis depressionem in publicum protrusisse videtur, quia is multis magnus Apollo audit. Sed in responsione mea, quae proxime comparebit, demonstrative ostendi, quam turpiter is labatur quotiescunque doctrinas a Te acceptas deserit vel de suo iisdem aliquid assuere conatur: regerat quantum volet, ne verbulum quidem ipsi amplius reponam. Ceterum Tibi satis credebam, quicquid de homine isto mihi antehac perscripseras adeo,ut mihi non opus fuerit lite quae mihi cum eodem intercedit, ut ejus indolem cognoscerem: in responsione mea quam Venetias miseram priusquam litterae Tuae advolassent, ipsi jam dixeram, ex eo quod in sectionibus conicis Vires centripetae sint in reciproca duplicata proportione distantiarum, non sequi Solas Sectiones Conicas satisfacere inverso problemati harum virium in particulari illa hypothesi, et talem conclusionem inferentem principii petitionem committere. In Sexto Diarii Veneti tomo promissa correctio quam faciendam monuisti jam comparuit,[6] eaque commodum hunc sensum fundit, "also daß ich nit zweyfle daß die auflösung desselben viel etc."
Non deero in commendando Proceribus meis Cl. Nepote Tuo quando abeundi veniam ab Ipsis petem, omniaque tentabo quae ad felicem exitum quoquo modo facere possint. Sed exspectandum est tempus illud, quia si diu ante discessum propositum meum innotesceret, alii stationi meae inhiantes omnes meos conatus clanculum possent eludere, ut certe optime id notat Ampl. Leibnitius: qua propter nemini adhuc in his oris mentem meam super hac re aperui, et ut efficacior fiat mea commendatio, integrum meum sexennium complere mecum constitui. Suo postea tempore literas dabit Ampl. Leibnitius ad Illustrem Bernardum Trevisanum Patritium Venetum Patronum itidem meum, quae forte fructu suo non carebunt, sed cavendum est ne id ante praestitutum tempus fiat, alias negotium posset in vulgus spargi atque ideo difficilius succedere. Nullus dubito quin Verzalia in Competitorum numero compariturus sit. Quod vero optas ut in Patria stationem nanciscar, indicium id est prolixi Tui in me Amoris cui me porro commendo, Vale.
Dabam Patavii d. XVII Octobr. 1711.
P. S. Dn. Nic. Bernoulli Tuus ex Fratre Jacobo Nepos prox[ime] elapso die Mercurii abhinc discessit, quem Deus salvum et inc[olumem] in Patriam reducat. Eidem Sacherii Neostaticam[7] a Cl. Varignonio a me petitam ad Te deferendam tradidi absque litteris, quam ut data occasione ad Dn. Varignon Parisios curare digneris enixe rogo.
Monsieur Bernoulli de l'Academie
Royale des sciences et tres Célebre Professeur
de Mathematiques etc.
A Basle
Fussnoten
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)
Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)