Bernoulli, Johann I an Hermann, Jacob (1711.09.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Hermann, Jacob, 1678-1733
Ort Basel
Datum 1711.09.16
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.10
Fussnote Autographe Korrekturen. Insbesondere ist ein altes Datum "ad I.B. d 14. Aug. 1711." gestrichen und autograph durch das neue ersetzt.



File icon.gif Celeberrimo ac Doctissimo Viro

Jacobo Hermanno

S.P.D.

Joh. Bernoulli

Postremae Tuae vir Celeb. datae sunt 22. mensis superioris Augusti; ad earum puncta ordine sed breviter ob temporis angustiam respondebo. Rectissime mecum sentis Hartsoekerum non alio fine sugillasse meum phosphorum quam ut livorem suum contra inventi mei novitatem panderet: gratissimum mihi erit quod promittis, Te ejus praestantiam adversus invidi obtrectatoris morsus vindicaturum; ita nunc cum altero nugatore Parentio habes nobile par fratrum, cum quibus Te exerceas.

Siquidem Grandiana opuscula[1] ex Tua liberalitate mihi venerint, in locum ejus exempli, quod misi Cl. Varignonio, est quod Tibi geminatas agam gratias: bene habet quod Auctor Te monente agnoverit lapsum suum circa transformationem curvarum, sed cum eum publice commiserit non male fecisset vel adhuc faceret si eum etiam publice agnosceret et revocaret, quando ipsi detexisti paralogismum e re fuisset ipsi simul indicasse quod non primus fuerit qui eum commiserit, sed quod eundem jam notaverim a Craigio et Moyvraeo File icon.gif commissum, sicuti ex Miscellaneis Berolinensibus (ad quae ablegandus fuisset) intelligere potuisset.[2] Cum olim ad me Groningam scriberes de hoc transformationis problemate fateor Te cautius egisse nec ita absolute hunc errorem, ut illi, admisisse, quare nollem Te in eorum censum referre, neque etiam retuli in ultimis meis, Te enim manifeste excepi, dum dixi "me mirari, quod illi omnes" (Te perconsequens excepto) "paralogismum non viderint".

Non magna quidem fuit inadvertentia Tua ponendo pro quoniam hic solutioni ob rationem a Te ipso notatam non officit, sed ea posset evadere majoris momenti in aliis occasionibus, ubi error ab alio non destrueretur. Credebam Te adhibuisse meam methodum (quam pro modestia Tua elegantem praedicas Tuaeque praefers) in solutione problematis mei de viribus centralibus ad plura diversa centra tendentibus, quia solutioni analysin ipsam non adjeceras dixerasque meam methodum easdem formulas quas Tuas suppeditasse unde conjeci Te saltem methodum meam tentasse.

Gaudeo Tibi quoque litem obortam esse cum Verzalia non quod Tibi mali quid optem, absit hoc! sed quod jam ipse perspicias me nihil Tibi de hoc homine perscripsisse, quod non multo sit verius quam ipse scripserim; vae omnibus qui ejus bile perfunduntur, tanta enim est hujus monstri intemperies, tanta vindictae cupido, ut si calamo vincere non possit adversarios, horum necem per sicarios procurari non vereatur; quare Tibi sum Auctor, ut Tibi ab File icon.gif eo caveas. Interim quod ad litem ipsam attinet, videtur ineptus homo quod nesciat distinguere inter propositionem aliquam et ejus conversam; ex eo enim quod sectiones conicae pro viribus centripetis quadratis distantiarum reciproce proportionalibus satisfaciant, putat ille jam tuto pronunciandum esse "ergo omnes curvae quae huic conditioni satisfaciunt sunt sectiones conicae", creditque hoc nulla demonstratione indigere et ne minimos quidem Tyrones latere, qui nisi esset Tyro longe minimus non ita ratiocinaretur.

Me plane non male habet quod in diariis Veneto et Lipsiensi ex errore scriptum sit meam solutionem hujus problematis inversi non multum abludere a Newtoniana, praesertim cum dicas Te jam curasse ut error iste corrigeretur,[3] soleo enim magis intentionem respicere quam verba, quamvis haec illi directe sint opposita; sic utique directius opposita esse non possunt, quam si requirunt ut corrigantur per additionem particulae negativae "nicht", nam ita destruunt quod antea affirmarunt, licet hoc modo sensus non adeo commodus eliciatur, ponendo "also daß ich nicht zweifle, ob die auflösung desselben viel etc." aptius diceretur "also daß ich nicht zweifle dass die auflösung desselben viel etc."

Facile concedo pro diversitate valoris qui assignatur constanti aliquid vel nihil addendum esse integrali ipsius in aequatione ; sed hoc non erat in quaestione; nam agebatur de universalissima problematis inverFile icon.gifsi solutione, jam vero quemadmodum dubium non est, ex integratione provenire sectiones conicas, si ad integrale ipsius nihil addatur ut Tu fecisti et demonstrasti, ita posset alicui scrupulus suboriri, annon forte alia species curvae praeterea satisfactura nascatur si ipsi aliquid addatur, necesse itaque fuit ut hic scrupulus tolleretur ostendendo per additionem illam, speciem curvae non mutari nec aliam quam sectionem conicam provenire.

Quod promittis Te memorem fore in commendando meo Adgnato pro Tuo successore si Deus Te aliorsum vocaverit, rem facies non ipsi tantum ejusque parenti sed et mihi gratissimam et quovis modo demerendam: optarem utique ut hac occasione qua in patria nostra una alteraque sedes professoria vacat Te ad nos allicere possemus, experireris certe me quod Rev. Tuo Parenti sum pollicitus re ipsa et omni studio effecturum, nosti autem depravatam eheu! nostram munera academica distribuendi consuetudinem, nosti deplorabilem totius reip. statum, scis non ex meritorum sed amicorum numero spem promotionis haberi. Si avunculus Tuus Ampl. Consul Socinus[4] auctoritatem suam pro Te serio interponere vellet, hoc longe efficacius foret quam omnia Tua in rem Litterariam merita: fac igitur ut alios Tibi procuret Fautores, File icon.gif adjungam ipsis opellam meam pro viribus. Hesterna Die Cl. Iselius electus est Professor locorum comm.[5] et controvers. et eodem actu Cl. Frey illi successit in professionem historiarum et simul nactus est titulum Professoris extraordinarii Theologiae. Professio Anat. et Bot. quae etiam eadem opera redintegrari debuisset, relicta est etiamnum vacans sub praetextu singulorum competitorum specimina nondum esse habita, sed qui Stehelio favent id pro malo omine habent et nescio quas technas sinistras sub hac dilatione latitare autumant. Animus quidem mihi fuit ambire professionem Med. Theoret. sed tot video difficultates ob juniores Doctorculos qui undiquaque se obtrudunt et nulla re commendabiles sunt quam Patronorum gratia dum unus Proavos urget, alius opes numerat, tertius per matrimonium se distinguit, ut ab iis viam mihi praeclusam videam, et turpe judicem cum illis concurrere et postea repulsam ferre. Quod attinet ad vocationem Tuam Frankofurtanam, ecce mitto Tibi in versa pagina excerpta ex litteris novissimis Leibnitii ad me datis;[6] ut videas quale consilium sit capiendum ne praecipites discessum; quod ut sequaris moneo in Tui et adgnati mei utilitatem, in cujus favorem antequam abeas paulatim animos Procerum Vestrorum flectere possis; Dum File icon.gif interim res nostrae sese exerent et namquid pro Te sit obtinendum monstrabunt, nam professiones Philosophicae si quae vacaturae post angariam[7] cinerum demum redintegrabuntur. Romerum Danum obiisse audii. Et scribitur Patrem Regnaldum librum de calculo moliri, novumne an renovatum non exprimitur[;][8] utinam vero tot paralogismos ut prius, non esset commissurus et materiam quam tractabit melius intellecturus: prodibit etiam nova editio operis Malebranciani de inquisitione veritatis.[9] Quod superest vale et me amare perge.

Dabam Basileae a. d. XVI. VIIbris 1711.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. communium
  6. [Text folgt]
  7. [Text folgt]
  8. [Text folgt]
  9. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)