Bernoulli, Johann I an Isink, Adam Menson (1711.01.16)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Empfänger Isink, Adam Menson, 1668-1727
Ort Basel
Datum 1711.01.16
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 674:Bl.106
Fussnote



File icon.gif Clarissimo Viro

Adamo Mensoni Isingio

S. P. D.

Joh. Bernoulli

Etsi quod perscribam singulare non habeam Amicorum dulcissime, pauca tamen haec verba ad Te exarata volo, partim ut scias me vivere et valere, partim quoque et praecipue quidem ut aliquo modo testatum dem Tui memoriam apud me nondum esse obliteratam, quid! volui dicere eam indies magis magisque corroborari: mei vero recordationem apud Te pariter vigere utinam abs Te ipso intelligendi saepe daretur mihi copia: postrema quam a Te accepi epistola data fuit XXII Juni anni superioris,[1] neque mihi nisi tertio post mense tradita; aegre ex illa intellexi Filioli Tui unici acerbam et luctuosam mortem, nolo vobis refricare vulnus, quin potius hanc jacturam alio dulci tori pignore vel jam compensatam spero vel propediem compensanda voveo: paucis ante obitum charissimi Tui filii hebdomadis, ego factus sum pater tertii mei filii nomen Johannis gerentis, qui belle valet cum caeteris suis Fratribus et binis Sororibus. Fasciculus de quo loqueris continens aliquot Orationes et nonnulla carmina cum sesqui libra tabaci in hunc usque diem ad me non pervenit, et sic parentationem Braunianam a Te habitam File icon.gif videndi desiderio quo longo jam tempore maceror, nondum est satisfactum: cura quaeso ut tandem voti ardentissimi compos fiam. Quomodo valent Amplissimi Consules Avunculus Tuus Altingius et Wichers? ab hoc diu nihil litterarum accepi; utrique cultum meum deferas cum salute, rogo. Praeberem me facilem Leydensibus, si et ipsi se mihi faciles praeberent, nosti Trajectinorum oblatam mihi conditionem quam repudiavi, forem sane mihi ipsi iniquus si jam deteriorem amplecterer, cum praesertim in Patria sat commode vivam. Vale cum lectissima Tua amicorum suavissime et me ut soles amare perge.

Dabam Basileae a. d. XVI Januarii MDCCXI.

P. S. Non miror Te non accepisse epistolam illam meam qua comitabar disputationem adgnati mei ad Te destinatam, is enim qui fasciculum ad Te perferre in se suscepit Studiosus Juris[2] ad Batavos profecturus, eundem retulit mihi ex itinere redux dicens pro excusatione se quidem Franekeram usque, non omnino tamen Groningam pervenisse, stolida excusatio! quasi non quater quotidie mittendi copiam habuisset per scapham ordinariam, si ipsi ex urbe ista ad vos excurrere non licuit. Dabo interim operam ut quod per illum neglectum est, per alium ad oras vestras peregrinaturum resarciatur. Iterum Vale.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz