Hermann, Jacob an Bernoulli, Johann I (1711.01.10)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Hermann, Jacob, 1678-1733
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Padua
Datum 1711.01.10
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 659, Nr.21*
Fussnote



File icon.gif Viro Excellentissimo et Celeberrimo

Joanni Bernoulli S. P. D.

Jacobus Hermannus

Epistolio isthoc studiis Tuis non diu obstrepam, cum materiae penuria mihi non permittat esse prolixo. Nam officii tantum mei ratio scriptioni ansam dedit, ut nimirum felicia hujus anni auspicia Tibi apprecer, quod hic facio: Deum O. M. precatus, ut eadem, Te salvo et incolumi atque omni benedictionum genere cumulato, saepius recurrant. Teque simul rogatum etiam atque etiam velim, ut recurrente hoc novo anno, una etiam benevolentiam Tuam et Amicitiam mihi redintegratam, deinceps conservare digneris, omnem vicissim observantiam meam Tibi pollicito; quanquam de coetero hanc meam petitionem superfluam sciam, qui me amare soles, atque pluribus subinde beneficiis devincire; inter haec refero quod meae nuper petitioni annuere, et Parenti meo binos libellos Moyens de rendre les Rivieres navigables et Villemotii Nouveau Systeme des Planetes[1] ad me deferendos occasione profectionis Nepotis Tui ex Fratre Jacobo, concedere voluisti; qua de re gratias ago maximas, sollicite operam daturus, ut Cl. Varignonius meo nomine eorum loco alia exemplaria venuste ligata quantocius Tibi transmittat.

Nescio an videris Mensem Junium 1710 des Nouvelles de la Republique des Lettres de M. Bernard.[2] Ubi est locus qui Te respicit in recensione libri cujusdam Hartsoeckeri,[3] quo Philosophus hic Mennonista praecipua membra Academiae regiae Parisiensis, Te, Newtonum, Amontonium, Hombergium, Tournefortium, Parentium sugillare refertur. File icon.gif Sed excerpam tantum id quod de Barometro Tuo luminoso[4] agit. Verba Novellarum ita habent: "Il pretend qu'on a trop fait valoir dans l'Histoire de l'Academie des Sciences, la decouverte que Mr. Bernoulli a faite de la lumiére, qui paroit dans le Barometre. Il nie meme que ce savant Philosophe en soit l'Inventeur; puisque Mr. Picard l'avoit découverte plus de 25 ou 30 ans avant lui. Il a seulement taché, ajoute-t-il, d'en rendre une raison telle quelle, suivant le Systeme Cartesien; mais cette raison me paroit bien defectueuse et embarassée. Quant à lui il croit, que si un Barometre jette plus ou moins de lumiére qu'un autre, cela vient de ce qu'on y a laissé plus ou moins d'air, que dans cet autre; ou que les Tuyaux sont d'un different verre, dont l'un peut etre plus dur que l'autre, etc. ou que le Mercure est plus ou moins sale, et qu'il a sali plus ou moins les parois des Tuyaux; ou qu'on y agite le Mercure avec plus ou moins de force, et plus ou moins de tems de suite etc." Tale judicium ex Invidia et livore profectum esse non dubito, cum satis ostendat non nisi oscitanter Tua schediasmata super hoc Barometro ipsi lecta esse, nam ibi vidisset primam observationem Te Tibi ipsi non tribuere, sed Picardo cum diserte ibi dicas ejusmodi Picardianam observationem Tibi occasionem dedisse periculum faciendi, primum an Tuum Barometrum fortiter concussum lumen emitteret, postea inquirendi in modum quo omnia Barometra lucida reddi possint. In hoc enim consistit Inventum quod Picardo non innotuisse, constat cum in pluribus aliis barometris simile Lumen extundere non potuerit nec ante inventi Tui publicationem quisquam alius; atque ideo citra livorem Picardo primae Inventionis laus tribui non potest licet is primus phaenomenon casuale observaverit. Quod vero Hartsoeckerus alias causas substituere conatur ridiculum se praebet, nam si earum aliqua veri speciem prae se fert ex tuis est depromta File icon.gif sed depravata, reliquae vero ab Autore excogitatae mihi eidem haud invidendae sed Autore suo prorsus dignae videntur.

De Newtono haec habentur in Novellis. "Mr. Newton est attaqué assez vigoureusement par nôtre Auteur. Il dit que toutes les suppositions par lesquelles ce grand Philosophe tâche de soutenir son ingenieux Systême, valent bien moins que les qualitez occultes des Anciens. Il ajoute que ce Systeme fait grand bruit dans le Monde; parce qu'il y a une douzaine de Savans en Europe, qui ayant établi une espece de commerce de louanges reciproques, le louent avec excés, et qu'un grand nombre de gens, qui ne sont que les Echos des autres, le louent avec tout autant d'excés, non parce qu'ils l'entendent; mais seulement pour faire croire dans le Monde, qu'ils sont aussi initiez dans ces Mystéres." Hartsockerus haud dubie aliter loquutus fuisset, si Praeclarae illius Laudum Societatis assessor constitutus esset, sed eadem ut videtur exclusus verbis illis dolorem suum testari voluit. Ast quod ipsi solatio esse deberet, agmen is facile ducet in illa Visionariorum tribu qui sibi ipsi magni videntur Apollines atque philosophemata magna confidentia in publicum protrudunt parum curantes quibus rationibus opiniones suas confirment. Sed de Hartsockero satis.

Hoc mane a Cl. Grando literas accepi quibus significat opusculum suum de Quadratura Circuli et Hyperbolae[5] tandem prelum evasisse. Ejus exemplar aliquod prima oblata occasione ad Te quoque expediam. Hisce literis epistolam ad Illustrem Leibnitium adjungere ausus sum quin suspicor nonnullas alias quas Venetiis ad eum dederam interiisse. Te vero etiam atque etiam rogo id aegre ne feras et prima vice qua post acceptas has meas ad Eximium virum literas datis Tuis meas adjungere digneris. Doctiss. Nepotem Tuum Juris Candidatum officiose salutatum velim. Vale et quod facis me porro ama.

Patavii d. 10 Januar. 1711.


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]
  3. [Text folgt]
  4. [Text folgt]
  5. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz (Bernoulli, Johann I)

Zurück zur gesamten Korrespondenz (Hermann, Jacob)