Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Nicolaus I (1711.01.04)
Kurzinformationen zum Brief mehr ... | |
---|---|
Autor | Scheuchzer, Johannes, 1684-1738 |
Empfänger | Bernoulli, Nicolaus I, 1687-1759 |
Ort | Zürich |
Datum | 1711.01.04 |
Briefwechsel | Bernoulli, Nicolaus I (1687-1759) |
Signatur | Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 25:Nr.14 |
Fussnote |
Nicolao Bernoullio Amicissimo suo
S. D.
Johannes Scheuchzerus
Novi anni recenter incepti auspicia me monent ut omnia Tibi apprecer fausta, quae ut tibi eveniant ad seros usque nepotes cordi citus apprecor. Cruciat me Febris continua jam per quindecim dies, quae non sinit ut me extendam prolixius occasione rerum quae in mutuis nostris nobis obtigere colloquiis: differam id in proxima et ut spero meliora sanioraque mihi tempora, sufficiat in praesentiam adduxisse, me dulcem semper amicitiae tuae memoriam fovere eamque haud intermorituram: Si quid novi habeas quod communices ejus ne obliviscaris, obsecro, proprimis moneo ne obliviscaris transmittere Dissertationis Tuae Eruditissimae exemplar,[1] quod usui meo servabo maxima cum sedulitate, interim Te valere jubeo, rogoque ut me porro ames.
Dabam raptim Tiguri d. 4. Jan. 1711.
Fussnoten
- ↑ Bernoulli, Nicolaus I, Dissertatio Inauguralis Mathematico-Juridica de Usu Artis Conjectandi in Jure, Quam Divina Juvante Gratia Auctoritate et Jussu Magnifici et Amplissimi JCtorum Ordinis in Academia Patria pro Gradu Doctoratus in Utroque Jure legitime consequendo Ad Diem 14 Junii A.C. MDCCIX. L.H.Q.S. Publice defendet M. Nicolaus Bernoulli, Basiliensis, Basileae (J. C. von Mechel) 1709 (= Na. 002).
Zurück zur gesamten Korrespondenz