Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1710.01.26)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite   Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1710.01.26
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 46*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime

Fautor Honoratissime.

En breviter id quod de Turffarum negotio Tibi communicare possum: Locutus est Turffarum praefectus D.us Consiliarius Escherus cum nautis illis, qui apud nos vulgo di Vogelsänger appellantur, qui sequentia dicunt. 1.o quoad illos, se honesto pretio Turffas Basileam vecturos esse, sed 2.o maximam difficultatem versari in hoc, quod in Territorio Rheinfeldensi naves exonerandae necessario sint, et Turffae per horae unius circiter spatium currubus ad Rheni alveum denuo devehendae sint, quae res quoad pretium maximum negotium sine dubio facessit quapropter 3.o promiserunt se cum Rheinfeldensibus locuturos esse, ut praecise dicere queant, quot navis turffis onusta Basileae quoad Vecturae pretium constitura sit: attamen Credo ego nimis caro pretio hanc rem venturam esse, hinc melius foret, si paludes Turffiferae (de quo non dubito) apud Vos detegi possent.

Ex me autem quaeris, qui paludes cognosci possint utrum sint Turffiferae nec ne; En ea quae circa easdem hactenus observavi. Plerasque paludes Turffiferas esse ego crediderim. Notas praebent, 1.o Terrae laxitas, et spongiosa dispositio, ita ut pedibus quasi cedat, imo ijsdem pulsa tremulo motu eat et redeat: 2.o ejusmodi paludes juncorum, muscorumve rubicundorum maxime feraces sunt, ut et Ericae, ut taceam reliquas plantas palustres minus notas. 3.o Terrae hujus paludosae glebam effossam si quovis modo manibus tractes, ea File icon.gif erit rubicunda, vel subnigra, friabilis, spongiae adinstar madidae aqua repleta, ita ut eandem facile exprimere possis. 4.o partes hujus Terrae non sunt lutosae, sed speciem praebent foliorum, radicum, lignorum comminutorum, sibique invicem superimpositorum: imo prima vice quam videris talem terram ab alia quavis eandem facillime distingues. Adhuc dico Paludes Michelfeldenses, utut easdem nunquam videris, verosimiliter, imo quasi dixerim infallibiliter Turffarum feraces esse; forsitan etiam in Territorio Basileensi aliae sunt Paludes mihi hactenus ignotae, quae inquiri poterunt ab ipsis rusticis Vestratibus, eosdem de Signis supradictis interrogando: Optarem ut Vobiscum esse per duas tresve septimanas liceret, quo tempore indubie plura talia loca detegerem, Urbi Vestrae jam Lignorum penuria laboranti maximam sine dubio utilitatem allatura. En Muralti Ethicam Zoologicam,[1] quam Tibi hoc fine mitto ut patienter feras maximas quae inibi continentur, ineptias, et antiqua carie exeras et obsoletas absurditates, sine judicio denuo in Lucem protractas.

Interim si scires quantus Algebraista ego jam dum sim non mirareris certe sed rideres, versor jam Reynaeum de projectione gravium, rogo ut me e dubio quodam, quod foveo extrahas. Dicit ille p. 510 Corpus, quod motu accelerato tempore longitudinem absolvit et in fine hujus velocitatem acquisivit, si postea qualicunque directione cum velocitate acquisita uniformiter moveri concipiatur, illud hoc motu suo eodem tempore Longitudinem 2 absoluturum esse:[2] concipio quidem hujus propositionis veritatem, obiter, non autem exacte File icon.gif et secundum omnes suas partes clare, ut majorem claritatem addas rogo, nisi ex Lineis curvis fundamenta hauriri debeant, quo posito rogo ut taceas, nam ideae illae curvilineae adhuc sunt supra meum captum.[3] Pro frusto Turffae Belgicae quod offers gratias ego Tibi maximas habeo, nec te eodem frustrabor, cum et heic quidam sint qui talia habeant. Interim Vale et porro Ama Celeberrimi Excellentissimi Nominis Tui Cultorem perpetuum Iohannem Scheuchzerum M. D.rem

Tiguri raptim d. 26. Ianuarij. 1710.


Fussnoten

  1. Es handelt sich wohl um Muralt, Johannes von et al., Physicae specialis pars tertia. Zoologia, quam, D. T. O. M. favente, praeside Joh. de Muralto ..., examinis philosophici rite consequendi gratia, pro viribus defendent candidati, quos pagina versa monstrabit, Tiguri [Zürich] (D. Gessner) 1709. Darin findet sich nach der Beschreibung der einzelnen Tiere eine Zuordnung zu bestimmten Tugenden oder Lastern der christlichen Morallehre, wie sie in Allegorien üblich war. So steht z. B. auf p. 401 "In ove omnia sunt moderata".
  2. Reyneau, Charles René, Analyse démontrée, ou La méthode de résoudre les problêmes des mathématiques, et d’apprendre facilement ces sciences; Expliquée et demontrée dans le premier volume, et appliquée, dans le second, à découvrir les proprietés des figures de la geometrie simple et composée; à resoudre les problèmes de ces sciences et les problêmes des sciences physico-mathematiques, en employant le calcul ordinaire de l’algebre, le calcul differentiel et le calcul integral. Ces derniers calculs y sont aussi expliqués et démontrés. ..., 2 vols., Paris (J. Quillau) 1708, II, Livre VIII, Section II, p. 510, Supposition V. In der Tat gilt für eine gleichmässig beschleunigte Bewegung wie den freien Fall: = , sowie und damit = . Bei einer gleichförmigen Bewegung mit der gleichen Geschwinidigkeit legt der Körper in der gleichen Zeit die Strecke zurück, wie von Reyneau behauptet wurde. (Fritz Nagel)
  3. Scheuchzer gesteht hier seine Unkenntnis der Grundlagen der Infinitesimalrechung, die es gestattet, nicht nur geradlinige Bewegungen, sondern auch solche auf gekrümmten Bahnen mathematisch zu beschreiben.


Zurück zur gesamten Korrespondenz