Scheuchzer, Johannes an Bernoulli, Johann I (1709.11.17)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


Briefseite   Briefseite  


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Scheuchzer, Johannes, 1684-1738
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Zürich
Datum 1709.11.17
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 668, Nr. 41*
Fussnote



File icon.gif Vir Celeberrime Excellentissime

Fautor Honoratissime.

Maximopere laetor Te in Itinerario[1] meo invenisse quaedam genio Tuo, imo pollice Tuo nonnisi, sublimiora[2] premente, digna. Observationem de altitudine arborum ad quam usque crescunt universaliter veram saltem nostris in regionibus sustinuerim, de alijs Regionibus Tecum vel maxime dubito. Inseram quae ex proposito mones, itemque plura forsitan alia, quae mihi dehinc in mentem venerunt.

Gratias maximas ago, quod me de novo e dubijs extricaveris; Formulam Guisnei de extrahendis Radicibus et ego non generalem hariolatus sum ex quo ad Te scripsi,[3] communem Methodum praefero, cum ope ejus statim appareat num dignitas quantitatis propositae sit rationalis, an vero irrationalis, interim Tu mihi currenti calcar addis, ut in stadio mihi praefixo decurram alacriter, utque verum dicam fere nihil aliud perago.

Schmuzio prout jussisti eo ipso die quo Tuas[4] acceperam scripsi,[5] omnem ille sine dubio lapidem movebit ut desiderio Tuo satisfaciat, quod ut fiat opto.

Tandem compilavi cistam Turffis nostris repletam, quam nautis nostris hac ipsa septimana ad vos navi ituris concredam ad Te perferendam, reperies inibi tres File icon.gif Turffarum species charta interposita ab invicem distinctas, cuivis adjacet Schedula locum natalem indicans, Tu quae circa has species experimenta feceris ex Te cognoscam, praecipue modum experiendi durabilitatem Turffae ad durabilitatem ligni comparatam. Speciem unam reperies maxime compartam bituminis adinstar, qualem prorsus non in Belgio reperiri credo, quam optimam ego puto, flammam etenim praebet pulcherrimam.

Habeo quid Vir optime quod Te Rogem, imo tantum quantum possum; Si possibile sit satisfac desiderio meo; Desunt mihi Opuscula illa, dissertationes, et alia quaecunque quae a Beatissimo D.o Fratre Tuo ac Te in lucem prodierunt, quae etenim valdopere desiderarem, non etenim vellem ut maximus facile Bernoullianae famae, non cultor saltem sed et admirator, felicissimis hisce foltibus destitueretur;[6] Si in hisce manus benevolas praebere potes de novo me totum alias Tuum Tibi devincies, quicquid opera dicta constiterint lubentissime solvam.

Quid etiam ais! nonne necessarium mihi credis Hospitalij Librum posthumum de Sectionibus Conicis?[7] si hoc, et illud mihi comparabo. His autem Vale et ut facis favere perge Celeberrimi Excellentissimi Nominis Tui Cultorem devotissimum Johannem Scheuchzerum D.

Tiguri. d. 17. Novembris 1709.


Fussnoten

  1. Scheuchzer, Johann Jakob, Οὐρεσιφοίτης Helveticus, sive Itinera Alpina tria: in quibus incolae, animalia, plantae, montium altitudines barometricae, coeli et solis temperies, aquae medicatae, mineralia, metalla, lapides figurati, aliaque fossilia; et quicquid insuper in natura, artibus, et antiquitate, per Alpes Helveticas et Rhaeticas, rarum sit, et notatu dignum, exponitur, et iconibus illustratur ..., Londini (H. Clements) 1708.
  2. Im Manuskript steht "sublimora".
  3. Siehe Johannes Scheuchzer an Johann I Bernoulli von 1709.11.03.
  4. Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1709.11.13.
  5. Dieser Brief von Johannes Scheuchzer an Kaspar Schmutz ist anscheinend nicht erhalten.
  6. Zu den hier angesprochenen Publikationen von Jacob I und Johann I Bernoulli siehe den Brief von Johann I Bernoulli an Johannes Scheuchzer von 1709.12.04.
  7. L’Hôpital, Guillaume François de, Traité analytique des sections coniques et de leur usage pour la résolution des équations dans les problêmes tant déterminez qu’indéterminez. ..., Paris (J. Boudot) 1707.


Zurück zur gesamten Korrespondenz