Noodt, Gerard an Bernoulli, Johann I (1709.07.15)

Aus Bernoulli Wiki
Zur Navigation springen Zur Suche springen


[Noch keine Bilder verfügbar]


Kurzinformationen zum Brief       mehr ...
Autor Noodt, Gerard, 1647-1725
Empfänger Bernoulli, Johann I, 1667-1748
Ort Leiden
Datum 1709.07.15
Briefwechsel Bernoulli, Johann I (1667-1748)
Signatur Basel UB, Handschriften. SIGN: L Ia 713:Bl.33-34
Fussnote Siegel



File icon keinbild.gif Viro Clarissimo,

Johanni Bernouli,

S. D.

Gerardus Noodt.

Epistolam tuam,[1] Vir Clarissime, suo tempore accepi: etsi mea serius ad te redeat. Sed aberat ab Urbe amicus cum quo communicare tuam debui. Excusabis igitur aliquantam moram a qua abest culpa. Caeterum credidit amicus is de quo dixi, oportuisse te paulo clarius explicare, quid praestare te posse putes in Astronomia. Eam enim disciplinam minime negligi, interesse Academiae nostrae: magna ibi et pretiosa ejus artis supellectile. Ejus igitur desiderio, quaeso, satisfacias proxima epistola. Major fuit labor noster circa honorarium. Id honestum esse oportere, neuter negat. Sed quantum petas, expiscari non potuimus: nil enim definis. Facile conjicimus, ingens te velle. Sed quod ex animo tibi optamus, praestare aut polliceri, utique non possumus. Est aliqua (ut ante dixi) aerarii nostri difficultas: Atque ejus rationem habere proceres nostros, prudentiae est, mitto, quod ad plures pertinet Academiae cura: nec ejusdem omnes opinionis sunt. Aliqui bene cupiunt tibi; aliqui aliis. Hi vero, si nimium petas, habebunt praetextum quo te arceant. Est porro facilius, quid impedire, quam promovere. Quod si igitur haec tibi placebit statio: aequum te esse velim; et praesentem occupare occasionem: quae si praeterierit; forte nunquam revertetur. At multae te circumstant difficultates. Utinam nullae essent! omnes enim extricare, non est nostrarum virium: ne Academiae quidem. Hoc ex genere est, quod mones de incerto vitae tuae; deque pietate tua erga uxorem, liberosque tuos: in quorum graFile icon keinbild.giftiam aliquid pacisci te velle existimo. Id vero alicujus inspectionis foret; si obtineri posset: sed frustra petetur. Numquam enim Academia nostra, in honorem alicujus Professoris, ejus viduae aut liberis, post ejus excessum, aliquod promisit solatium. Quare omittere te hanc spem oportet. Idem dicam de domo a te extructa, et de praediis tuis rusticis, ac supellectile. Plane impensas itineris quod facies Academiae gratia, refundi tibi, moris est; earumque mentionem facere te, abs re non est. Quod vero attinet ad annuum salarium: loquar ut apud amicum, simpliciter. Habuit clarissimus Volderus quotannis mille et octingentos florenos nostrae monetae. His accedebant quinque et quinquaginta floreni pro honore togae, et pro redimendo jure venationis. Hae summae junctae efficiunt quotannis mille octingentos quinque et quinquaginta florenos. Nec tamen egregius ille vir semper fuit tanto fruitus stipendio. Primum stetit intra mille florenos. Adjecit deinde Matheseos doctrina, nisi fallor, quadringentos. Mox Physica experimenta ducentos. Jam senem Curatorum liberalitas, ante paucos annos ultro honoravit aliis ducentis annuis. Ita maximum quod habuit salarium, fuit mille octingentorum quinque et quinquaginta florenorum. Nec, ante Volderum, ullius Philosophi aut Mathematici fuit tantum. Nescio quoque, an totum impetraturus sis, ob aerarii quam dixi, inopiam. Eo tamen aut paulo minore si possis esse contentus: videbimus, quid procurare tibi valeamus per amicos qui amant famam eruditionis et nominis tui. Plus certe nihil impetrabis. Etsi, si Deus faveat fortunae Academicae, et tuae, fieri possit; ut aliquis deinde accedat cumulus: sic enim aliquando contigit, atque ipsi Voldero. Verum hoc, ut futura omnia, sperare poFile icon keinbild.giftes, polliceri tibi non potes. Illud non silebo; (est enim alicujus momenti) quod omnes sumus immunes a vectigalibus vini, cerevisiae, saponis, coffae et theae. Ambulat praeterea annuatim per disciplinas Magnifici Rectoris dignitas, et munus Actuarii Senatus: utriusque vero emolumenta satis ampla. Alterum florenos reddit plerumque mille et quod excurrit: alterum sexcentos circiter aut septingentos. Nil opus addi de frequentibus Doctorum promotionibus: de his enim jam superiore dixi epistola.[2] Etiam monui de domesticis scholis: dicam tamen, quod in his audiebant olim Volderum octuaginta Philosophi, saepe centum, et plures: a singulis autem pro honorario dabantur deni Philippici, sive Dukatoni. Pro Algebra vero in cujus explicatione habebat passim quatuor Auditores, plures nolebat, solvebantur a singulis imperiales centeni. Vides, Vir Clarissime, Professionis Philosophiae et Matheseos minime contemnenda. Quibus si moveri poteris: quam primum mihi rescribe. Erit enim Curatorum conventus a. d. 8. sequentis mensis Augusti: qui dies brevi veniet. Rem autem tuam per amicos praeparari ante oportebit. Vale.

D. Lugduni in Batavis, Idibus Juliis, A. MDCCIX.

File icon keinbild.gif A Monsieur,

Monsieur, Jean Bernouli, Docteur et

Professeur, dans la Philosophie et Mathe-

matique, tres illustre,

A

Basel


Fussnoten

  1. [Text folgt]
  2. [Text folgt]


Zurück zur gesamten Korrespondenz